Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Secundum vero ad considerandam regalem majestatem quam fideliter et juxta suum posse relaturus erat Temurlano, domino suo. Dixit ulterius quod sua legatio duas christiane religioni conferebat utilitates prima ut mercatores utriusque secte possent libere seu pacifice ducere ac reducere suas mercimonias; secunda vero ut ab eodem regi et ducibus suprascriptis manifestaretur verbo vel scripto.

De hoc quippe Temurlano idem archiepiscopus Soltaniensis Parisius pluribus personis particulariter multa narravit, que eciam quibusdam litteraliter in modum libelli in gallico scripti tradidit, cujus exemplar, de verbo ad verbum in latino translatum, talia continebat1:

De origine, vita, furtis, latrociniis, crudelitate, flagiciis et moribus bonis et malis Temurlani.

Homo iste Temurlanus, natione Tartarus, genere humilis, dum esset juvenis, aliis septem juvenibus sui astuta machinatione sibi allectis, cepit ditari bestiarum, aliarumque rerum furtis et latrociniis; quibus non mediocriter confortatus, homines ad se pestiferos et viarum insidiatores, fugitivos quoque et homicidas usque ad XL sibi agregavit, quos eciam ad devia silvarum, ad cacumina moncium, ad proxima fortaliciarum loca circumquaque mittebat insidiari scilicet negocia

1. A la suite d'une notice où je signale la valeur de ce témoignage, j'ai publié la version française de l'opuscule dans la Bibliothèque de l'École des chartes (t. LV, année 1894, p. 433) avec une annotation assez copieuse; il est inutile de la répéter ici, il

toribus et iter agentibus, ad interficiendum eos et arripiendum tam camelos quam cetera que ducebant vel que negotiationis aut necessitatis captabant. Sicque fraudibus, violenciis et humani sanguinis effusione exaltatus ac ditatus, atque latronibus et pestiferis magis ac magis in tantum associatus, quod vi assultus cepit quodam castrum nuncupatum Refuge, in quo posuit omnia que aliis eripiebat; talique modo, de die in diem augmentatus, terras, villas et castra obtinuit.

Perpendens itaque quod propter sua demerita magnus imperator Tartarie indignatus erat contra se et quod manus ejus effugere non valeret, presertim cum adhuc paucos auxiliatores haberet, arte et ingenio magno usus, abiit ad imperatorem de Katay, qui erat Christianus de secta cinctorii et adversarius inimicus erat huic Tartarie imperatori. Hic flagiciis maleficiisque ejus congaudens, dedit ei magnam copiam hominum armorum ut expugnaret prefatum Tartarie imperatorem; quorum auxilio multas provincias dicto Tartarie imperatori eripuit et specialiter conquisivit et lucratus est super eum illam magnam civitatem nomine Semercam, in partibus Orientis sitam. Qua obtenta, prefato imperatori Christiano remisit suos homines

armorum.

Porro cum hujusmodi Temurlani invasionem dictus imperator audisset, furore magno repletus, omnes suos exercitus congregavit ad eundum contra ipsum adversarium suum Temurlanum et misit ad eum ambaxiatores suos, mandans et precipiens ut preparasset se ad prelium aut se redderet sibi; et si se reddere aut submittere vellet sue imperatorie majestati, ad apicem

Secundum vero ad considerandam regalem majestatem quam fideliter et juxta suum posse relaturus erat Temurlano, domino suo. Dixit ulterius quod sua legatio duas christiane religioni conferebat utilitates : prima ut mercatores utriusque secte possent libere seu pacifice ducere ac reducere suas mercimonias; secunda vero ut ab eodem regi et ducibus suprascriptis manifestaretur verbo vel scripto.

De hoc quippe Temurlano idem archiepiscopus Soltaniensis Parisius pluribus personis particulariter multa narravit, que eciam quibusdam litteraliter in modum libelli in gallico scripti tradidit, cujus exemplar, de verbo ad verbum in latino translatum, talia continebat1:

De origine, vita, furtis, latrociniis, crudelitate, flagiciis et moribus bonis et malis Temurlani.

Homo iste Temurlanus, natione Tartarus, genere humilis, dum esset juvenis, aliis septem juvenibus sui astuta machinatione sibi allectis, cepit ditari bestiarum, aliarumque rerum furtis et latrociniis; quibus non mediocriter confortatus, homines ad se pestiferos et viarum insidiatores, fugitivos quoque et homicidas usque ad XL sibi agregavit, quos eciam ad devia silvarum, ad cacumina moncium, ad proxima fortaliciarum loca circumquaque mittebat insidiari scilicet negocia

1. A la suite d'une notice où je signale la valeur de ce témoignage, j'ai publié la version française de l'opuscule dans la Bibliothèque de l'École des chartes (t. LV, année 1894, p. 433) avec une annotation assez copieuse; il est inutile de la répéter ici, il

toribus et iter agentibus, ad interficiendum eos et arripiendum tam camelos quam cetera que ducebant vel que negotiationis aut necessitatis captabant. Sicque fraudibus, violenciis et humani sanguinis effusione exaltatus ac ditatus, atque latronibus et pestiferis magis ac magis in tantum associatus, quod vi assultus cepit quodam castrum nuncupatum Refuge, in quo posuit omnia que aliis eripiebat; talique modo, de die in diem augmentatus, terras, villas et castra obtinuit.

Perpendens itaque quod propter sua demerita magnus imperator Tartarie indignatus erat contra se et quod manus ejus effugere non valeret, presertim cum adhuc paucos auxiliatores haberet, arte et ingenio magno usus, abiit ad imperatorem de Katay, qui erat Christianus de secta cinctorii et adversarius inimicus erat huic Tartarie imperatori. Hic flagiciis maleficiisque ejus congaudens, dedit ei magnam copiam hominum armorum ut expugnaret prefatum Tartarie imperatorem; quorum auxilio multas provincias dicto Tartarie imperatori eripuit et specialiter conquisivit et lucratus est super eum illam magnam civitatem nomine Semercam, in partibus Orientis sitam. Qua obtenta, prefato imperatori Christiano remisit suos homines

armorum.

Porro cum hujusmodi Temurlani invasionem dictus imperator audisset, furore magno repletus, omnes suos exercitus congregavit ad eundum contra ipsum adversarium suum Temurlanum et misit ad eum ambaxiatores suos, mandans et precipiens ut preparasset se ad prelium aut se redderet sibi; et si se reddere aut submittere vellet sue imperatorie majestati, ad apicem

Cum autem Temurlanus ambaxiatores prefatos ad se venire conspiceret, protinus jactavit se super lectum suum, fingens se esse graviter infirmum, qui valde metuebat potestatem dicti imperatoris, cogitans qualiter ipsum posset decipere. Postquam vero ad hoc animum vertisset, jussit sibi afferri sanguinem apri recentem et illum sanguinem potavit habunde; quo hausto, confestim jussit coram se venire predictos ambaxiatores, ut dicerent quidquid vellent : et mox ut cubiculum ejus intraverunt, fecit sibi afferri pelvim valde velociter, in quo, ipsis videntibus, sanguinem apri quem biberat evomuit, unde perfecte crediderunt quod esset proprius sanguis ipsius. Ex qua rex videbatur eis quod irremediabiliter in momento erat moriturus. Tunc dictum fuit eisdem ambaxiatoribus quod recederent, ex quo videbant Temurlanum infallibiliter atque indilate esse decessurum.

Quod ut comperit imperator, gaudio magno repletus, remisit exercitus suos quilibet ad propria et ipse cum uxoribus suis et liberis abiit spaciatum. Postquam vero ambaxiatores jamdicti a Temurlano recesserunt, ipse a stratu suo se erigens, cum tota gente sua persecutus est imperatorem nichil tale premeditantem, quem cum parva societate, ut dictum est, invenit et elevato ense, ipsum percussit et occidit. Deinde unam de uxoribus que de ejusdem imperatoris genere erat, in conjugio accepit et filias ejus dedit filiis suis in uxores. Filios quoque imperatoris morti tradidit, excepto uno nuncupato Soltamacuch, quem secum retinuit, sub cujus nomine ipse Temurlanus regnat et dominatur. Sic itaque in manu sua accepit totius Tartarie totum impe

« AnteriorContinuar »