Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Postea cum civitatem Baldach cepisset, invenit in fundo fluminis Eufratis unam navem, ubi erant omnia jocalia et tesauri omnium regum Persarum; ibique invenit unam arborem auri. In illo quidem thesauro erat unus jardinus, in quo erant lapides preciosi diversorum colorum et nominum, ibi etiam margarete erant tante preciositatis atque bonitatis, quod nemo vidit unquam meliores neque tanti precii, et hec omnia misit ad Semercam ubi habet xviijcim palacia, thesaurorum plena, de quibus nemo posset sufficienter loqui.

Precepit etiam ad majorem tutelam pro securitate mercatorum, quod si quis mercator spoliaretur per omnem terram suam, per illos de patria in qua esset spoliatus, dupplum sibi redderetur, insuper emendarent et solverent eidem Temur Bey quinquies magis quam ille mercator perdiderit et eidem mercatori, sicut dictum est, dupplum redderetur.

Porro Temurlanus satis habet adversarios in Oriente, scilicet magnum imperatorem de Katay, qui Christianus est de secta cinctorii et qui, ut fertur, in potencia equalis est eo; deinde imperatorem Persidis qui timore ejus fugiit, jam elapsi sunt xycim anni et modo moratur ultra urbem de Baldach in Caldee partibus, in alta parte ejusdem; item soldanum Egipti. In Tartarie vero partibus habet adversarium quemdam magnum et potentem dominum nomine Dishi qui capitalis inimicus ejus est. Et hii tres ultimi Sarraceni sunt.

Plures etiam domini sunt hinc et inde, qui ejus adversarii sunt et fugiunt eum, expectantes ejus mortem, quia in suis prophetiis habent quod ipse decedet et morietur in Kaera Egipti, quamvis idem Temurla

[ocr errors]

vitam ducet in humanis. Verumtamen etatis est LXXVe annorum et jam xxxa annis dominium tenuit; quo tempore multa mirabilia fecit, que bono modo litteris non possent mandari.

Mediocris stature est et faciem habet Tartari, barbam albam et ut leopardus, pilis sparsam et claram ; sani corporis est, sed manum et pedem sinistrum habet impotentem et inde se non potest juvare, quia nervi tempore sue juventutis fuerant in bello incisi. Bene equitat; sed aliquociens in lectica cum duobus equis se vehi facit, stipatus validis bellatoribus, taliter quod nemo ausus est ipsum appropinquare nisi vocatus. Quatuor uxores habet et multas concubinas; major uxorum ejus fuit uxor seu filia imperatoris Tartarorum, ut supradictum est, que appellatur Caron. Multa venere utitur et delectatio ejus est semper esse cum mulieribus et non cum hominibus, ut multi Sarracenorum faciunt.

Plures filios habuit et modo duo sibi tantum remanserunt. Major appellatur Miranza et etatis XL annorum vel circa, minor vero nuncupatur Whatrii et est etatis xxij annorum vel circiter. Nomen majoris interpretatur mir quod est dominus et za quod est rex. Nomen secundi Wharii in gallico sonat facies regis. Major filius est valde magnus dominus, liberalis et bonus; et est totus Christianus et nimium dilectus ab omnibus, sine ulla differencia, in curia patris ejus; et creditur quod ipse debeat dominari post decessum patris sui; ipsum perfecte diligunt omnes Christiani, scilicet Latini. Iiijor filios et iiijor uxores habet, quarum antiquior nomine Canzada est de nobili genere imperatoris Tar

[ocr errors]

Quilibet autem filiorum ejus tenet magnum statum, scilicet de xxti ad xxx hominum. Et primogenitus tenet maximam curiam et est nomen ejus Abatremesa et interpretatur illum qui natus est ex parte Dei; expertissimus est in armis. Alter vero de iiijor filiis apellatur Omariza et est locumtenens Temur Bey. Et quamvis teneat magnam curiam, tamen non est sapiens, sed est vilis et pessime conditionis et male vite. Duos parvulos filios habet et tenet maximam curiam.

Temurlanus LXX* nepotes et plus habet : de quibus primus nomine Manuzatan fuit filius senioris fratris sui et ex parte matris est de claro sanguine prefați imperatoris et tenet magnam curiam quasi secundus dominus. In plerisque partibus et regionibus plures dominos instituit qui tenent de eo et secum morantur. Verum Temurlanus multas provincias magnaque regna, ut dictum est, sub se habet: nam ab India usque in Turquiam tantum itineris spacium esse dicitur, quod quis per decem menses continue posset itinerare.

Et inter alias provincias seu regna: Dyli est principale; Siurenam1 que est provincia atque Cialafam, Cialafam quidem provincia est ubi oriuntur cete; Fetinus 2 provincia est ubi reperiuntur preciose margarite et inde ab India veniunt species per fluvium Gyon3, unde descendunt ad alias nationes; Origanum provincia est que persico ydiomate Corosamo dicitur4; Cin et Mechin5 sunt provincie ubi crescit rambarba et ibi inveniuntur

1. Simnan.

2. Esferaïn. 3. Sihoun.

4. Carezem.

ille pulcre scutelle que Janniam asportantur, et terra de qua plasmantur per XL annos et amplius indempnis servatur; Corosam1 provincia est in qua sunt xxxa civitates magne et populose; Bochara2 provincia est in qua aurum reperitur optimum; Media magna provincia; Epaham3 provincia; Cyras provincia; Cylam1 provincia et civitas juxta mare Caspium; Vachinaram 5 provincia magna; Porta Ferrea provincia magna et est civitas ubi condam Alexander, rex Macedo, mare mensuravit usque ad montem Caucasi; in quibus quidem montibus qui vulgariter Caucasi dicuntur. Multe sunt gentes, moribus et lingua dissimiles, de quibus Temur Bey plures domavit et sibi subjecit. In hiis si quidem montibus, ut ferunt quidam, sunt gentes nomine Gog et Magog inclusi; Georgia regnum est maximum; Armenia major, ubi est mons Ararath, in quo, post diluvium archa Noe requievit, permaxima est provincia; Curdistam magna provincia; Caldea, Assiria, Mesopotamia provincie magne, sunt in Sacro Eloquio multociens nominate; Turquia quippe provincia est que olim Capadocia dicta est, et non solum Capadocia sed et Ysauria, Asia Minor et Bithinia et plures alie provincie modo in ejus nomen transierunt et Turquia vulgariter moderno tempore dicte sunt. Cum hiis vero multe alie provincie ac civitates sunt in ejus dicione

1. Chorasan. 2. Buchara. 3. Ispahan.

4. Gilan.

5. Arran.

6. Pas de Derbent.

Quilibet autem filiorum ejus tenet magnum statum, scilicet de xxi ad xxx hominum. Et primogenitus tenet maximam curiam et est nomen ejus Abatremesa et interpretatur illum qui natus est ex parte Dei; expertissimus est in armis. Alter vero de iiijor filiis apellatur Omariza et est locumtenens Temur Bey. Et quamvis teneat magnam curiam, tamen non est sapiens, sed est vilis et pessime conditionis et male vite. Duos parvulos filios habet et tenet maximam curiam.

Temurlanus LXX* nepotes et plus habet : de quibus primus nomine Manuzatan fuit filius senioris fratris sui et ex parte matris est de claro sanguine prefati imperatoris et tenet magnam curiam quasi secundus dominus. In plerisque partibus et regionibus plures dominos instituit qui tenent de eo et secum morantur. Verum Temurlanus multas provincias magnaque regna, ut dictum est, sub se habet: nam ab India usque in Turquiam tantum itineris spacium esse dicitur, quod quis per decem menses continue posset itinerare.

Et inter alias provincias seu regna: Dyli est principale; Siurenam1 que est provincia atque Cialafam, Cialafam quidem provincia est ubi oriuntur cete; Fetinus2 provincia est ubi reperiuntur preciose margarite et inde ab India veniunt species per fluvium Gyon3, unde descendunt ad alias nationes; Origanum provincia est que persico ydiomate Corosamo dicitur; Cin et Mechin sunt provincie ubi crescit rambarba et ibi inveniuntur

1. Simnan.

2. Esferaïn.

3. Sihoun.

4. Carezem.

« AnteriorContinuar »