Imágenes de páginas
PDF
EPUB

castris et in suis tentoriis sericis habitat, quia multitudo populi sui que maxima est, non sinit eos habitare in urbibus. Attamen omnia necessaria asportantur eis et ipsi vendunt et emunt, sicut faciunt in civitatibus mercatores. Deputavit autem quosdam bellatores sui exercitus in magno numero, qui victualia de longinquo faciunt afferre ad vendendum in exercitu suo et illic emunt homines, spolia et omnia venalia que in eodem exercitu ejus sunt; vestiti enim sunt pannis sericis et filis lane quamvis lana sit multum cara, et super capita sua portant capucia, quemadmodum imperator Constantinopolitanus Parisius ultimo portabat1, nisi sint magni domini desuper non est gemma preciosa; alia vero pilea rotunda portant in modum Turcorum.

Super terram comedunt absque tabula et mappa et satis ordinarie sunt; magnam habundanciam carnium et milii habent et de pane parum comedunt et inde nichil curant; sed si extranei volunt comedere, possunt habunde, quia satis panes reperiunt. De vino autem prohibitum est in tota curia ejus ne quis vinum bibat nisi Christiani, qui inde possunt bibere ad prandium solum quia post prandium, si volunt bibere, oportet quod bibant lac jumentivum vel aquam frigidam : et illud lac jumentivum confectum est tali modo quod sicut vinum inebriat; habent etiam unam aliam pocionem de melle confectam, que facta est velud cervisia, que similiter sicut vinum inebriat.

Prohibitum est in curia ejus quod nemo teneat nec permittat mulierem inhonestam, et quilibet habet uxo

1. C'est la seule observation qui ait été ajoutée par le traduc

rem suam et statum suum secum. Mulieres equitant ut viri, habitus honestos habentes et in equitando nichil de faciebus earum videtur, nisi nasus et oculi, et generaliter omnes femoralibus sive brachis utuntur ut homines; facies earum grosse sunt et Tartarice et vivunt communiter ut homines et sunt de secta Sarracenorum.

Temur Bey comedit solus super terram in vaxellis aureis et argenteis et de dapibus suis distribuit suis principibus, nobilibus et ambaxiatoribus; et nemo ausus est appropinquare eum quando comedit, nisi vocatus. Filii etiam sui, principes et barones se tenent longe ab eo in magno pavore, et nemo sedet juxta eum nisi jussus et ab ipso vocatus.

Quando vero vult predis exponere aliquam terram quam conquestavit, ipse facit elevare vexillum nigrum et quilibet currit ad spolia terre; diciores homines et mulieres terre diversis tormentis cruciunt ad exigendum majores redemptiones. Mulieres et parvulos infantes capiunt, quorum aliquos vendunt, aliquos retinent ut sclavos, quos ad civitates suas mittunt; alios ducunt secum nudos in magna miseria et plures eorum sunt qui fame et frigore deficiunt.

Temur Bey ordinatio est talis quod absque verbo, sed per signum quilibet scit quid petunt; ordinavit etiam millenarios, centenarios et decanos et precepit sub pena plectionis capitis quod nullus transgrediatur ordinem sibi traditum. Secum enim habet multos probos et strenuos milites et in armis expertissimos qui ab ineunte etate cum eo nutriti sunt et sic jam bellaverunt tempore longo et sunt assueti se semper locare

equitant, de calore seu frigore nichil curantes. Talis namque est conditionis quod in suis preliis, quando aliquis per ante est vulneratus, illum honorat et veneratur et illum inhonorat qui per retro est sauciatus.

Multum per omnem modum honorat probos et strenuos et illis dat magna donativa. Et post illa bella seu prelia que facit suis inimicis, quando videt quod eo sunt numerosiores sive fortiores, in convallibus se lattitat et non permittit quod ullus de suis fugiat : et quando videt quod inimici ejus nichil mali ab ejus parte suspicantur, subito insilit in eos. In parvo tempore et paucis diebus magnum iter facit, et in suo exercitu magnas ordinationes et status habet et in quocumque loco fuerit, usque in presens, semper triumphavit et nemo potest ei resistere.

Cum autem anno Domini M° CCCC° ante quamdam nobilissimam Turquie civitatem, nomine Savastiam, que condam Sebasten Capadocie dicebatur in qua olim sanctus Basilius prefuit episcopus, Baizaco magno Turquo pertinentem, inter Turquiam et Armeniam sitam, venisset et illam xjcim diebus obsedisset, in quinque diebus unam magnam et altam turrim prope muros extruxit, de qua videbat per totam civitatem; et cum cives hec vidissent, pre timore deficientes illico tali conditione se reddiderunt, quod promisit eis quod eis sanguinem non faceret. Sed confestim quod villam intravit, omnibus divitiis eam spoliavit, viros et mulieres omnes cepit, exceptis Grecis, et eos vivos et armatos ac indutos usque ad numerum xxxvj vel circiter in terra defossi fecit.

Deinde recessit et super Euphraten fluvium magnum

sellis fieri fecit, quod omnem exercitum suum, in quo erant plusquam quindecies centum mille homines, infra duos dies flumen transire fecit. Quo transito abiit ante Halapiam1, urbem nobilissimam in excelsa rupe sitam, ubi invenit homines armorum soldani Babilonie qui intus in maxima quantitate se intromiserant; considerans itaque que circa hec erant consideranda, clare perpendit quod illam civitatem capere non valeret, nisi maxima cautela ac deceptione.

Et tunc tribus diebus ante urbem expletis, quarta die recessit cum majori parte suorum et abiens retro quemdam montem magnum et altum, duobus leucis a civitate distantem in latibulis se posuit, dimittens filium suum cum xxx hominum ante civitatem, eidem precipiendo quod mox cum potestas soldani irrueret super eum, parum resisteret, deinde ocius fugeret; sic enim fecit per spacium trium dierum : et statim quod potestas soldani, que maxima erat, veniebat super eos, ipsi parum se deffendebant et protinus fugiebant. Quarta vero die cum conflictus efferbuisset inter eos et homines soldani longius fugassent eos, Temur Bey qui cum suis, ut dictum est, in latibulis erat, concitus venit et inter urbem et filium suum illos inclusit, ibique de hominibus soldani xiiijcim milia hominum gladio cesi sunt; deinde civitatem cepit et rebus sublatis, majorem partem habitancium in ea occidit.

Postmodum Damascum adivit et xjcim diebus obsedit ac muros ejus pluribus in locis taliter subcavavit, quod cives videntes se amplius non posse resistere, reddiderunt se ei. Quo facto, statim voce preconaria jussit quod omnes presbyteri de lege Machometi, qui

vulgariter cadii vocantur, se traherent in majorem mesquitam civitatis; qui libenter quidem hoc fecerunt ut hii qui credebant salvari, et quod pro bono eorum hoc edictum statuisset. Sed statim quod Temur Bey villam intravit, mesquitam illam jussit incendi et prefate legis presbyteros seu cadios usque ad numerum de viij ad ix" personarum igne comburi; nam plures alii in modo et habitu cadiorum intus se posuerant ut essent salvati.

Et dicunt mercatores qui in ejus exercitu erant quod ipse misit Semercam octingentos camelos oneratos lapidibus preciosis et aliis optimis bagis. Et cum recessisset inde, petivit regionem Baldacensem magni caliphi que est in Persida, et obsedit illam civitatem de Baldach LX diebus. Nam illa civitas maxima erat itinere duorum dierum. Et illi qui intus erant semper tenuerunt illum in tractatu quem tandem ruperunt ei : unde iratus temptavit ad capiendum illam vi. Et tandem cepit eam et occidit omnes illos de civitate, et nemo evasit mortem qui ad ejus noticiam deveniret. Tunc voce preconiaria precepit quod omnia capita afferentur in una magna platea que erat in medio civitatis, et ibi de illis capitibus fecit turrim fieri quinque cubitorum in quadratura et magne altitudinis; respiciebant autem omnia illa capita ad extra et hoc fuit tanta crudelitas quod de simili a seculo non est auditum. Invenitque in illa civitate innumeros tesauros quos omnes misit ad Semercam.

Cum autem habito nobili triumpho de Baizaco ad Bursam venisset, aliqui magistri legis Judeorum venerunt obviam ei, dicentes quod non credebant nisi in Deum omnipotentem et credebant talem credenciam qualem ipse credebat; quibus respondit

« AnteriorContinuar »