Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Hunting strictly forbidden, and the keeping of hunting dogs, saving any right or custom of the Priory.

The officers of the Priory not to neglect

attendance

aqua hunc præcipimus jejunare; Priorem vero ac Suppriorem domus prædictæ sub pœna suspensionis ab officiis eorundem arctius onerantes quatinus super præmissis sæpius et diligenter inquirant, et quos culpabiles invenerint eos pœnis prædictis percellere non postponant.

[XI.] Item, quia nonnullos canonicos et confratres Prioratus vestri prædicti publicos reperimus venatores, ac venationibus hujusmodi, spreto jugo regularis observantiæ, publice intendentes ac canes tenentes venaticos contra regularia instituta, unde dissolutiones quamplures, animarum pericula, corporumque ac rerum dispendia multotiens oriuntur, nos, volentes hoc frequens vitium a Prioratu prædicto radicitus extirpare, vobis omnibus et singulis tenore præsentium inhibemus, vobis nihilominus firmiter injungentes ne quisquam canonicorum Prioratus vestri prædicti publicis venationibus vel clamosis ex proposito intendere de cætero vel etiam interesse, canesve venaticos per se vel alios tenere, præsumat, publice vel occulte, intra Prioratum vel extra, contra formam capituli Ne in agro Dominico1 et alias canonicas sanctiones. Per hoc autem Prioratus vestri prædicti nec juri vel consuetudini quod vel quam habere dinoscitur in ea parte non intendimus in aliquo derogare. Contrarium vero facientes præter disciplinas et pœnas alias canonicas pro singulis vicibus singulis quartis et sextis feriis in pane et servisia jejunando præcipimus castigari.

[XII]. Item, quia canonici Prioratus vestri prædicti quibus officia forinseca et intrinseca committuntur fingunt se, cum possent et deberent in choro divinis officiis interesse, in officiis hujusmodi sibi at the divine commissis multotiens occupari, quæ possent ante vel post horas hujusoffices, under modi commode fieri et etiam exerceri, propter quod cultus divinus penalty of minuitur et alii claustrales nimium onerantur, vobis in virtute sanctæ excommunication. obedientiæ et sub pœna excommunicationis majoris firmiter injungendo mandamus, quatinus officiarii quicunque ecclesiæ vestræ prædictæ in choro ejusdem divinis officiis amodo personaliter intersint, nisi ex causa legitima officiorum suorum per præsidentem conventus qui pro tempore fuerit approbanda eos contigerit absentare, in quo casu de et super absentia sua legitimitateque causarum prætensarum in hac parte ipsorum præsidentium et officiariorum conscientias apud Altissimum districtius oneramus.

Two Canons

to visit the

manors

twice every year.

[XIII.] Item, quia juxta Sapientis [?] doctrinam Ubi majus imminet periculum ibi cautius est agendum, volumus et etiam ordinamus quod duo canonici discreti et idonei de conventu Prioratus vestri prædicti per ipsum conventum vel majorem partem ejusdem annis singulis de cætero eligantur, qui bis in anno ad maneria tam Priori quam etiam pro sustentatione conventus hujus cæterisque officiariis assignata personaliter se transferant et accedant, statum maneriorum ipsorum tam in edificiis quam etiam in stauro vivo vel mortuo plenarie supervisuri, quique super his quæ invenerunt in iisdem conventui prædicto relationem fidelem in scriptis, ut convenit, facere teneantur, ut, si mors alicujus

1 Constitt. Clementis V, lib. III, tit. x, cap. i; at the Council of Vienne in 1311.

officiarii vel casus alius fortuitus evenerit, de statu officii hujusmodi cujuscunque conventum non lateat memoratum. Præmissa vero vobis præcipimus efficaciter observanda sub pœna nostro arbitrio limitanda, vobis, si in his negligentes fueritis vel remissi, acrius infligenda.

The full number of

Canons to

be kept up, or at least

can be

[XIV.] Item, quia solitus et antiquus numerus canonicorum in Prioratu vestro prædicto, quod dolenter referimus, adeo jam decrevit ac etiam minuitur in præsenti, quod ubi xiiij canonici vel circiter in habitu et observantiis regularibus in dicto Prioratu solebant Altissimo devotius so many as famulari, quibus de bonis et possessionibus ipsius Prioratus vestri competently communibus quæ possidetis in victu et vestitu juxta decentiam ordinis supported. regularis honorifice ac debite fuerat ministratum, modo vero undecim canonici dumtaxat existunt et serviunt in eodem, quo fit ut dum Regis regum cultum attenuet cohabitantium paucitas, contra multiformis nequitiæ hostem minuatur exercitus bellatorum; cum igitur juxta præfati domini Ottoboni Constitutiones1 aliorumque sanctorum patrum canonica instituta canonicorum antiquus numerus sit servandus, ac, juxta Sapientis doctrinam In multitude populi sit dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis accendatur,2 vobis in virtute sanctæ obedientiæ, ac sub pœna majoris excommunicationis firmiter injungendo mandamus, quatinus cum omni diligentia et celeritate debitis de viris idoneis religioni dispositis et honestis vobis absque moræ dispendio providere curetis, ipsos in vestrum ordinem regularem in suppletionem majoris numeri requisiti, seu saltim illius numeri canonicorum ad quorum sustentationem congruam, aliis oneribus vobis incumbentibus debite supportatis, vestræ jam habitæ suppetunt facultates, super quibus vestrum et cujuslibet vestrum conscientiam arctius oneramus, celerius admittentes, ad augmentum cultus divini et perfectionem majorem ordinis regularis, pro fundatoribus et benefactoribus vestris devotius ut convenit intercessuros.

[XV.] Item, quia comperimus evidenter quod vos, domine Prior, cui ex debito vestri officii hoc incumbit, de proprietariis canonicis Prioratus vestri prædicti, juxta Constitutiones domini legati editas in hac parte,3 inquisitionem debitam hactenus non fecistis, ministerium vobis creditum in ea parte negligentius omittendo, quo fit ut ille pestifer hostis antiquus pastoris considerans continuam desidiam oves miseras et errantes, ipsius hostis nequissimi fraude deceptas, in sitim avaritiæ prolabentes laqueo proprietatis seducit, contra patrum canonica instituta, in suarum grave periculum animarum, vos igitur requirimus et monemus, vobisque in virtute obedentiæ firmiter injungendo mandamus, quatinus dicti legati Constitutionibus, ut convenit, imitantes, super proprietariis hujusmodi saltim bis in anno inquisitionem faciatis de cætero diligentem, ipsos si quos inveneritis animadversione condigna juxta regularia instituta canonice punientes. Si vero id adimplere neglexeritis, administratione vestra ipso facto noveritis vos privatum, donec præmissa fueritis diligenter executi, prout in Constitutionibus domini Ottoboni legati prædicti plenius continetur.

1

cap. xlix.

2 Prov. xiv, 28: "accendatur" is not in the Vulgate.

cap. xl.

strictly

The Prior charged no longer to neglect enquiry into private ownership of property on the Canons

the part of

twice in the

year.

Annual

accounts to be rendered by the Prior and officers.

Dilapidated buildings of the Priory

and manors

to be forthwith repaired.

No liveries, corrodies, or pensions to

[XVI.] Item, cum secundum Constitutiones dicti legati1 et aliorum sanctorum patrum canonica instituta abbates, et priores proprios abbates non habentes, necnon offiiciarii quicunque, teneantur bis saltim in singulis annis, præsente toto conventu vel aliquibus ex senioribus ad hoc a capitulo deputatis, de statu Prioratus et de administratione sua plenariam reddere rationem, quod tamen in Prioratu vestro prædicto invenimus hactenus non servatum, unde plura sequuntur incommoda et vestræ utilitati communi plurimum derogatur, vobis in virtute obedientiæ firmiter injungendo mandamus, quatinus præfati domini legati, domini videlicet. Ottoboni,2 necnon bonæ memoriæ domini Stephani [Langton] quondam archiepiscopi Cantuariensis, Constitutiones editas in hac parte, faciatis inter vos de cætero firmiter observari, sub pœna suspensionis officiariorum ipsorum ab eorum hujusmodi officiis dictique Prioris ab administratione sua, quam si præmissa neglexerint observare ipso facto donec id perfecerint se noverint incurrisse, prout in dictis Constitutionibus dicti Ottoboni plenius continetur.

[XVII.] Item, quia in Prioratu vestro prædicto et ecclesia ejusdem ac in nonnullis domibus, edificiis, muris et clausuris ecclesiæ vestræ prælibatæ, necnon maneriorum ipsius Prioratus certis diversis officiis deputatorum, quas et quæ præcessorum et prædecessorum vestrorum industria sumptuose construxerat, quamplures enormes et notabiles sunt defectus reparatione necessaria indigentes, unde statum ipsius Prioratus ac maneriorum prædictorum deformitas occupat et multa incommoda insequuntur, vobis igitur in virtute obedientiæ firmiter injungendo mandamus, quatinus defectus hujusmodi pro vestra utilitate communi absque dilationis incommodo quam citius poteritis juxta vires reparari debite faciatis; alioquin Priorem cæterosque officiarios qui in præmissis negligentes fuerint vel remissi, nisi infra sex menses post notificationem præsentium sibi factam ad debitam reparationem defectuum hujusmodi se præparaverint cum effectu, ipso facto ab officiis suis hujusmodi sint suspensi.

[XVIII]. Item, quia per venditiones et concessiones liberationum et corrodiorum hactenus per vos factas reperimus dictum Prioratum multibe hereafter pliciter fore gravatum, adeo quod ea quæ ad divini cultus augmentum,

sold or granted without the Bishop's

consent.

sustentationem pauperum et infirmorum, pia devotio fidelium erogavit, mercenariorum cœca cupiditas jam absorbet, fitque ut dum bona ejusdem Prioratus in alios usus quam debitos, ne dixerimus in prophanos, nepharie convertantur, Altissimo famulantium in eadem numerus minuitur, pauperes et infirmi suis portionibus, ac ipsa ecclesia divinis obsequiis, nequiter defraudantur, contra intentionem piissimam fundatorum, in vestrarum periculum animarum, indempnitati igitur ipsius ecclesiæ vestræ in hac parte debite providere, dictum quoque tam frequens incommodum ab eadem radicitus extirpare, volentes, bonæ memoriæ domini Ottoboni legati prædicti1 aliorumque sanctorum patrum

[blocks in formation]

3 Conc. Oxon., cap. xxxi: A.D. 1222. Wilkins, Concilia, I, 590.

[blocks in formation]

vestigiis inhærentes, vobis tenore præsentium districtius inhibemus, etiam sub pœna excommunicationis majoris, ne corrodia, liberationes, aut pensiones personis aliquibus imperpetuum vel ad tempus vendatis de cætero vel aliqualiter concedatis absque nostro consensu et licentia speciali, præsertim cum venditiones hujusmodi, quæ species alienationis existunt, Prioratus vestri prædicti detrimentum procurent et enormem etiam generent læsionem. Si quis vero contra hanc nostram inhibitionem aliquid attemptare præsumpserit, nisi id quod sic præsumpserit revocaverit, ab officio sit suspensus, prout in Constitutionibus domini Ottoboni clarius continetur.

founders and

served,

endowments

no longer

[XIX.] Item, quia quædam certæ perpetuæ cantariæ pro fundatoribus Chantries of et aliis benefactoribus vestris tam in genere quam in specie antiquitus benefactors constitutæ per diversos presbyteros in Prioratu vestro prædicto debite to be duly celebrandæ, pro quibus plura donaria recepistis, a multis retroactis and their temporibus ac etiam de præsenti, ut asseritur, sunt subtractæ contra piam intentionem ac ordinationem etiam fundatorum, in vestrarum to be perverted. grave periculum animarum, vobis igitur in virtute sanctæ obedientiæ ac sub majoris excommunicationis sententiæ pœna firmiter injungendo mandamus, quatinus cantarias prædictas juxta formam institutionum et ordinationum earum faciatis de cætero debite celebrari ac eisdem congrue deserviri, si redditus et proventus ad hujusmodi cantarias antiquitus assignati ad hoc sufficiant his diebus; alioquin, prout redditus et proventus earum, aliis oneribus eisdem incumbentibus debite supportatis, sufficiunt de præsenti, dolo et fraude cessantibus quibuscunque, super quo vestram conscientiam arctius oneramus, amodo deserviri debite faciatis.

be duly

distributed to the poor, the will of

according to

founders and benefactors,

and the

fragments

[XX.] Item, vobis omnibus et singulis in virtute sanctæ obedientiæ Alms to ac sub majoris excommunicationis sententiæ pœna firmiter injungendo mandamus, quatinus elemosinas in Prioratu vestro prædicto antiquitus fieri consuetas et eas ad quas tenemini ex ordinatione antiqua pro animabus fundatorum et aliorum benefactorum vestrorum juxta facultates vestras, super quibus vestras conscientias arctius oneramus, prout divinam effugere volueritis ultionem, distribui de cætero faciatis præcipientes præterea quod fragmenta seu reliquiæ tam de aula Prioris quam etiam de refectorio provenientia absque diminutione qualibet per elemosinarium vel ipsius locumtenentem integre colligantur pauperibus fideliter eroganda; alioquin, si elemosinarius hujusmodi remissus vel negligens fuerit in præmissis pœnam suspensionis ab officio se noverit incursurum.

left from

meals.

infirm

to be

[XXI.] Item, quia debilibus et infirmis humanitatis præberi sub- Sick and sidium jubet caritas et pietas interpellat,1 vobis domino Priori, cæteris[que] brethren obedientiariis Prioratus vestri prædicti quorum interest in hac parte, properly in virtute sanctæ obedientiæ firmiter injungendo mandamus, quatinus ministered confratribus vestris debilibus et infirmis, ipsorum infirmitate durante, in esculentis et poculentis eorum infirmitatibus congruentibus, necnon in

1 "intelpellat," MS.

to.

Offenders

to be duly corrected without respect of persons; negligence

herein to be visited by suspension of officers and special penance for the Prior.

Pittances

and other allowances on anni

versary days to be duly distributed, under

penalty of double payment.

No important

business, as

and letting to farm of manors and churches,

medicinis et aliis, juxta infirmitatis hujusmodi qualitatem et Prioratus facultates de bonis vestris communibus et sicut antiquitus fieri consueverat de cætero faciatis debite procurari, sub pœna suspensionis ab officiis vestris si circa præmissa negligentes fueritis vel remissi ipso facto, quousque id quod negligenter omissum fuerit perfeceritis, incurrenda, prout in Constitutionibus domini Ottoboni plenius continetur:1 statuentes præterea quod cameræ in infirmaria vestra cum opus fuerit infirmis canonicis sint communes, ne, quod absit, aliquis sibi retineat in eisdem vel vendicet proprietatem, contra Sancti Augustini regulam et constitutiones sanctorum patrum editas in hac parte.

[XXII.] Item, cum negligentia sive remissio in personis præsidentium sit plurimum detestanda, facilitas quoque veniæ incentivum præbeat delinquendi, vobis, domino Priori, Suppriori, aliisque conventus prædicti præsidentibus quibuscunque præsentibus et futuris, in virtute sanctæ obedientiæ firmiter injungendo mandamus, quatinus, cum correctiones in personis ipsius conventus immineant faciendæ, ipsas, prout ad vos pertinet, absque acceptione qualibet personarum juxta quantitatem delictorum et personarum qualitatem vestrasque observantias regulares, cum maturitate debita et discretione prævia, facere studeatis; alioquin, vos, Suppriorem cæterosque præsidentes prædictos, si negligentes vel remissi aut culpabiles fueritis in præmissis, canonica nostra monitione præmissa, pœnam suspensionis ab officiis vestris extunc incurrere volumus ipso facto, donec hujusmodi negligentiam, remissionem, culpam vel desidiam, a vobis excusseritis in hac parte, pœnitentia præfato domino Priori in hoc casu ut convenit infligenda nobis specialiter reservata.

[XXIII.] Item, cum consuetudines laudabiles Prioratus cujuscumque ordinationesque ac statuta quæ usus longævi temporis approbavit merito sint servandæ, vobis, domino Priori ac singulis officiariis Prioratus vestri prædicti præsentibus et futuris, in virtute sanctæ obedientiæ et sub pœnis infrascriptis firmiter injungendo mandamus, quatinus pitancias et alias distributiones quascunque, in quibuscunque rebus consistant et quocunque nomine censeantur, in obitibus, anniversariis, festivitatibus aut aliis diebus, conventui, aut ab uno officio alii officio, ex ordinatione antiqua debitas et consuetas, si canonicum aliquod non obsistat, amodo faciatas persolvi, sub pœna portionis duplæ, cujus partem unam conventui prædicto, alteram vero partem certis piis usibus nostro arbitrio limitandis debite persolvendam specialiter reservamus.

[XXIV.] Item, cum venditiones boscorum, firmæ maneriorum vel etiam ecclesiarum, aut alia domus vestræ ardua negotia, immineant wood sales, faciendæ, illa (sic) sine tractatu ac deliberatione provida cum conventu prædicto ac eorum consensu expresso vel majoris et sanioris partis ejusdem, de cætero fieri prohibemus; aliter autem hujusmodi negotia ardua facta nullius existant firmitatis; et nihilominus, Priorem aliosque officiarios quoscumque qui contra præsentem prohibitionem nostram quicquam attemptaverint in præmissis pœnam suspensionis ab officiis

to be

transacted without

consent of the majority.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »