Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Evidence of
Prior
Ashford.

Certificate by the Bishop of Winchester of the hopeless condition of the Priory.

dictus magister Willelmus Gyfford fuit examinatus concordat cum eodem magistro Willelmo, excepto quod nescit deponere an fructus redditus et proventus dicto Collegio pertinentes sufficiunt ad exhibitionem onerum eidem Collegio pro tempore incumbentium. Et ulterius interrogatus dicit et respondet quod novit dictum prioratum de Selebourne fuisse et esse de patronatu reverendi in Christo patris Willelmi Wintoniensis episcopi antedicti, et quod idem prioratus ad tantæ ruinæ detrimentum devenit quod [etc., as above].

Thomas Asshford, Prior1 dicti Prioratus de Selebourne, ætatis lxxii annorum, liberæ conditionis, testis productus, admissus, juratus, et diligenter examinatus de et super libello sive articulo per dictum magistrum Jacobum Prestone, procuratorem prædictum, ut præfertur, proposito; et primo super notitia personarum et locorum in dicto libello sive articulo descriptorum; ad quæ dicit et respondet iste juratus quod bene scit et novit dictum Prioratum de Selebourne fuisse et esse de patronatu dicti reverendi in Christo patris et domini domini Willelmi Wintoniensis episcopi; in cæteris vero omnibus et singulis in dicto libello sive articulo specificatis concernentibus statum et conditionem ejusdem prioratus de Selebourne concordat iste juratus cum Willelmo Rabbys antedicto.2

Tenor vero dictarum litterarum præfati reverendi patris Wintoniensis episcopi coram nobis in subsidium probationum ut præfertur exhibitarum sequitur in his verbis:

"Willelmus permissione divina Wintoniensis episcopus universis et singulis litteras nostras visuris et inspecturis, salutem, gratiam et benedictionem. Noverit universitas vestra quod licet nos prioratui de Selebourne ordinis Sancti Augustini nostrorum patronatus et dioc. pie compatiens, solicitudines pastorales labores et diligentias quamplurimas per nos et commissarios nostros pro reformatione status dicti prioratus impenderimus, justitia id poscente, nihilominus tamen idem prioratus de Selebourne ad tantæ ruinæ detrimentum [etc., in substance as in the fourth article of Preston's libel, ending -] -] Quamobrem,

[ocr errors]

1 "Dominus Thomas Asshford, nuper Prior," in the second Process.

[ocr errors]

2 In the subsequent Process the evidence of Prior Ashford is thus recorded: "Dicit et respondet iste juratus et dicit secundum tertium et quartum articulos in eodem libello concernentes statum dicti prioratus de Selebourne fuisse et esse veros. Super aliis vero articulis in dicto libello contentis idem interrogatus dicit quod deponere nescit." In this Process Bernys' examination is not repeated, but two other witnesses are produced. Magister Johannes Nele, artium magister, ætatis LVII annorum ut asseruit liberæque conditionis, testis [etc.] . . . primum articulum in dicto libello contentum secundum informationem fidedignorum dicit esse verum. Ac etiam idem interrogatus dicit secundum tertium et quartum articulo usque ad istam clausulam in dicto quarto articulo impositam Ita quod dictus reverendus pater etc. continere veritatem. Ad quam clausulam idem interrogatus dicit quod dictus reverendus pater statum ejusdem prioratus reparare vel restaurare cum dictis suis sollicitudinibus et laboribus gravissimis per aliquem religiosum dictorum præfati prioratus priorum nequivit. Et ulterius dicit quod considerata temporis malitia [etc.] Item dictus juratus ad quintum articulum respondet et dicit ipsum esse verum secundum quod a fidedignis dici audivit. Ad sextum articulum dicit quod præmissa modo illo prout per eum superius deposita fuerunt et sunt vera publica et famosa.

"Robertus Baron, LVI annorum liberæque conditionis ut asseruit, testis [etc.] . super notitia personarum et locorum in dicto libello contentorum concordat cum dicto magistro Willelmo Gyfford de sua certa scientia, excepto tertio articulo in dicto libello specificato, quem quidem articulum dicit esse verum prout audivit ab aliis dici fidedignis. Et superaddidit quod præmissa ut per eum dicta et deposita vera, publica, notoria, manifesta sunt, et famosa, et super eisdem a diu laborarunt et laborant publica vox et fama."

præmissis ac moderni et futuri temporis malitia consideratis, de reparatione, reformatione et restauratione dicti prioratus in futurum de aliqua bona et sancta religione ac observantia ejusdem ordinis vel alterius ibidem effectualiter perimplenda penitus desperatur. In cujus rei testimonium præsentibus sigillum nostrum est appensum. Datum

in castro nostro de Farnham dictæ nostræ dioc., primo die mensis Septembris, anno Domini millesimo quadringentesimo octogesimo quarto, et nostræ consecrationis anno tricesimo octavo."

said evidence

Consequenter eodem decimo die dicta mensis Septembris sæpe The aforememoratus magister Jacobus Prestone coram nobis Commissario in dicta duly ecclesia parochiali adhuc judicialiter sedente, in præsentia dictorum considered. procuratorum quibus supra nominibus, libellum sive articulum supradictum per eum alias propositum in hac parte, singulis procuratoribus prædictis, ut præfertur, tunc et ibidem comparentibus, repetiit in vim positionum et articulorum, et petiit eos compelli respondere eisdem. Ad cujus petitionem Nos Commissarius prædictus cum eisdem procuratoribus, et præsertim cum dicto magistro Michaelo Cleve, procuratore dictorum Prioris et Conventus sive capituli ecclesiæ cathedralis Winton. dioc. de et super omnibus et singulis jam dicto libello sive articulo contentis et specificatis tractatum habuimus diligentem, et cum eisdem de unione, annexione, appropriatione et incorporatione dicti prioratus de Selebourne supradicto Collegio communicavimus, ac eosdem procuratores super omnibus et singulis in eodem libello sive articulo comprehensis interrogavimus. Qui quidem procuratores sic de, in, et super præmissis interrogati fatebantur et recognoverunt ea omnia et singula fuisse et esse vera. Deinde vero sæpedictus magister Michael Cleve, dictorum venerabilium virorum Prioris et Conventus ecclesiæ cathedralis Winton. procurator et procuratorio nomine eorundem, voluit et consentiit quod iste tractatus sic cum eo in ea parte habitus omnino habeatur et cedat in loco cujuscunque tractatus fiendi vel habendi in hac parte cum dictis Priore et Conventu. Et subsequenter Nos Commissarius prædictus prænominatis procuratoribus de eorum expressis consensu et assensu diem Sabbati tunc proxime subsequentem ad audiendum sententiam diffinitivam in ea parte et finale decretum nostrum in et super præmissis in eadem ecclesia parochiali de Farnham prædicta ferri assignavimus. Dicto vero die Sabbati, undecimo die videlicet dicta mensis Septembris, adveniente, nos Ricardus, Prior supradictus ecclesiæ conventualis de Novo Loco, Commissarius antedictus, in eadem ecclesia parochiali judicialiter sedentes, in præsentia dictorum procuratorum partium superius descriptarum et ad eorum petitionem, sententiam diffinitivam sive finale decretum nostrum in hac parte tulimus, legimus, et promulgavimus in scriptis, ut sequitur :—

annexation

"In Dei nomine, Amen. Auditis, intellectis, et plenarie discussis, Decree of per nos Ricardum Dei gratia Priorem ecclesiæ conventualis de Novo of the Priory Loco, Winton. dioc., reverendi in Christo patris et domini domini to the College, Willelmi eadem gratia Winton. episcopi, Commissarius ad infrascripta, cum clausula conjunctim et divisim, una cum aliis sufficienter et legittime deputatis, meritis et circumstantiis causæ sive negotii unionis,

pronounced

II Sept.

annexionis et appropriationis domus sive prioratus de Selebourne, ordinis Sancti Augustini, dicta Winton. dioc., dicto Collegio beatæ Mariæ Magdalenæ in universitate Oxon. situato fiendæ coram nobis, ad instantem petitionem partis venerabilium virorum magistri Ricardi Mayewe, Præsidentis, et Scholarium Collegii beatæ Mariæ Magdalenæ supradicti, reverendi in Christo patris et domini domini Willelmi Dei gratia Winton. episcopi, dicti domus sive prioratus de Selebourne patroni, necnon Prioris et Conventus ecclesiæ cathedralis Winton., [procuratoribus] coram nobis Commissario prædicto legittime comparentibus, et eorum procuratoria, penes acta nostra alias realiter exhibita et in eisdem remanentia verbis, exhibentibus, quibus etiam procuratoribus de et super libello sive articulo per procuratorem dictorum Præsidentis et Scholarium memorati Collegii in causa sive negotio memorato proposito, et contentis in eodem, per nos Commissarium prædictum interrogatis et diligenter examinatis, et hujusmodi contenta in eodem libello sive articulo vera esse recognoscentibus, de et super unione, annexione et appropriatione prædicta habitis cum eisdem procuratoribus per nos Commissarium memoratum tractatu et communicatione diligentibus, ipsasque causas hujusmodi in eodem libello specificatas justas veras et rationabiles fore recognoscentibus, procuratore vero dictorum Præsidentis et Scholarium memorati Collegii beatæ Mariæ Magdalenæ supradicti sententiam sive finale decretum ferri et promulgari petente, procuratoribus vero aliarum partium superius descriptarum hujusmodi unioni, annexioni et appropriationi prædictæ nominibus quibus supra divisim consentientibus et sententiam etiam ferri petentibus:-Quia per acta inactitata, allegata, proposita, confessata (sic), recognita et probata in causa sive negotio memorato invenimus et comperimus evidenter partem dictorum Præsidentis et Scholarium memorati Collegii beatæ Mariæ Magdalenæ antedicti eorum intentionem in eodem libello sive articulo per partem eorundem Præsidentis et Scholarium in hujusmodi causa sive negotio proposito, cujus libelli sive articuli tenor sequitur et est talis, "In Dei nomine, Amen [etc., reciting at length the libel as above], fundasse et probasse, Idcirco nos Commissarius antedictus, The Royal præhabita in hac parte regia licentia, de qua quidem licentia satis constat nobis, et quam pro inserta hic habemus et haberi decernimus, Christi nomine invocato et ipsum solum Deum præ oculis nostris præponentes, de consilio jurisperitorum cum quibus communicavimus in hac parte, de consensu voluntate et assensu expressis partium superius descriptarum, supradictum Prioratum de Selebourne, dicta Winton. dioc., una cum dictis ecclesiis et locis eidem prioratui ab antiquo spectantibus et pertinentibus, ac rebus, possessionibus, juribus et pertinentiis suis universis, prædictis Præsidenti et Scholaribus Collegii antedicti beatæ Mariæ Magdalenæ et eorum successoribus eidemque Collegio unimus, annectimus, et appropriamus; et eundem prioratum cum dictis ecclesiis, locis, rebus, possessionibus, juribus et pertinentiis suis universis eisdem Præsidenti et Scholaribus et eorum successoribus et eidem Collegio in puram et perpetuam elemosinam perpetuo possidendum, quantum ad nos attinet, auctoritate qua fungimur in hac parte, damus et concedimus per præsentes. Ita, videlicet, quod Priore dicti Prioratus de Selebourne cedente, decedente, sive dicto Prioratu

licence preobtained.

qualitercunque vacante, liceat ex tunc Præsidenti et Scholaribus memorati Collegii et eorum successoribus ipsum Prioratum cum ecclesiis, locis, rebus, possessionibus, juribus et pertinentiis suis universis supradictis per se et suos libere et licite apprehendere, ac in usus suos proprios perpetuo possidere et tenere."

Lecta, lata et promulgata fuit dicta sententia sive finale nostrum decretum per nos Ricardum, Priorem dictæ ecclesiæ conventualis de Novo Loco, Commissarium antedictum, in ecclesia parochiali de Farnham prædicta sub anno Domini, indictione pontificatus, mense et die prædictis, præsentibus tunc ibidem venerabilibus et fidedignis viris magistro Ricardo Newbryche, in artibus magistro, dominis Ricardo Colyns et Johanne Singyltone, presbiteris dicta Winton dioc., et aliis testibus ad præmissa vocatis specialiter et rogatis.1 In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium, Nos Commissarius antedictus hunc processum nostrum in hac parte factum per dictum magistrum Thomam Somercotes notarium publicum in hac parte actorum scribam fieri, ejusque signo et subscriptione muniri, mandavimus et fecimus, sigillumque nostrum præsentibus apposuimus. Et ad majorem fidem in omnibus et singulis præmissis adhibendum, sigillum venerabilis viri magistri Ricardi Hayward, legum doctoris, officialis consistorii Winton., præsentibus apponi procuravimus. Et nos officialis antedictus ad specialem rogatum et procurationem Commissarii supradicti sigillum officii nostri hujusmodi in fidem et testimonium omnium et singulorum præmissorum præsentibus apposuimus.

TES
DOMINE

DONA NOBIS

PACEM

Et ego Thomas Somercotes, clericus Ebor. dioc., publicus auctoritate apostolica notarius, præmissis omnibus et singulis, dum sic, ut præmittitur, per dictum venerabilem virum Ricardum Priorem ecclesiæ conventualis de Novo Loco, ordinis Sancti Augustini, Winton dioc., reverendi in Christo patris et domini domini Willelmi Dei gratia Winton. episcopi Commissarium prædictum et coram eo, sub anno Domini, indictione pontificatus, mense, diebus et loco prædictis agebantur et fiebant, una cum nominatis testibus in prolatione sententiæ in causa sive negotio hujusmodi latæ superius descriptis præsentibus, præsens personaliter interfui, eaque omnia et singula modo et forma superius recitatis et declaratis sic fieri vidi et audivi, publicavi, et in hanc publicam for

1 At the promulgation of the sentence in the second Process at Esher on 8 August, 1485, the witnesses present were master David Husband, "sacrorum canonum professor," dom. John Smalbend, chaplain, and John Brereton, literate, of the dioceses of St. David's, York, and Coventry and Lichfield, respectively.

mam redegi. Ac præsentem processum superinde confectum in his præsentibus decem pergameni foliis fideliter scriptum, ac sigillis superius proxime descriptis sigillatum, demandato dicti Commissarii scripsi, signoque et nomine meis solitis et consuetis signavi meque hic subscripsi rogatus et requisitus, in fidem et testimonium omnium et singulorum præmissorum.

Attached by coloured silken cords, in oval tin boxes, are these seals: (1) a seated figure, before him a monk standing in supplicatory attitude with hands clasped: "S' Prioris et @ventus de Novo Loco Surreie ad cas" [causas]; (2) four compartments; in the two upper, half-lengths of SS. Peter and Paul, in the two lower, two figures, one of them a bishop with right hand upraised, possibly as addressing the other; between the upper and lower the words "Juste Judica": "Sig. Consistorii Wintoniensis." The same seals are attached to the second Process.

1484, 24 Sept., 3 Rich. III. Power of attorney from Rich. Mayew, the President, and Scholars of Magdalen College to Rich. Newbrige, clerk, and Simon Ayleward to take possession of the Priory of Selborne.-[375.]

Poor impression of College seal; broken.

PETITION FROM MAGDALEN COLLEGE

TO POPE INNOCENT VIII FOR CONFIRMATION OF THE APPROPRIATION OF THE PRIORY.

[1485.] Supplicant Sanctitati vestræ vestri humiles et devoti oratores Ricardus Mayewe, Præsidens Collegii beatæ Mariæ Magdalenæ in universitate Oxon. fundati, et ejusdem Collegii Scolares, quatenus cum venerabilis vir Ricardus, Prior ecclesiæ conventualis de Novo Loco, Wintoniensis dioceseos, reverendi in Christo patris Willelmi Wintoniensis episcopi commissarius ad id specialiter deputatus, prioratum de Selebourne, dictæ dioc., ordinis Sancti Augustini, cujus bona in non modica quantitate in laicorum usus indebite consumuntur, et in quo solus Prior, absque alio canonico regulari obedientiario et incorporato ibidem, regularibus observantiis prætermissis, tempore unionis morari dinoscitur, licet ex illius fundatione quamplures canonici regulares cum Priore ibidem residere ac in divinis obsequiis solempniter ibidem celebrandis et regularibus observantiis communicare deberent, cum suis rebus, possessionibus, juribus et pertinentiis suis universis eisdem Præsidenti et Scolaribus, ac eorum successoribus ipsorumque Collegio supradicto, de dicti venerabilis patris domini Willelmi Winton. episcopi, ipsius prioratus patroni, necnon Prioris et Conventus seu Capituli ecclesiæ cathedralis Winton., ac Prioris prædicti prioratus de Selebourne, et aliorum in hac parte interesse habentium, voluntate et consensu, univerit, annexaverit, et appropriaverit, ita quod, dicto prioratu qualitercunque vacante, liceat extunc præfatis Præsidenti et Scolaribus ac eorum

« AnteriorContinuar »