Imágenes de páginas
PDF
EPUB

1379, "die sabbati in f. S. Albani mart.," 2 Rich. II; in the Chapter House. Lease from Thomas the Prior and the Convent of Selbourne to William Kambere, Agnes his wife, and John their son, of the tenement with a garden, croft, and eight acres of arable land, in Selbourne, which were formerly Luke le Glasiere's; to hold for their lives at an annual rent of 108., with a heriot from the last survivor.-[46.]

Round pink seal, broken; a fleur-de-lis, "S' R'br'ti . . . . sealed with the common seal of the Priory).

(yet said to be

INJUNCTIONS ISSUED BY WILLIAM OF WYKEHAM, BISHOP OF
WINCHESTER, AFTER A PERSONAL VISITATION OF THE
PRIORY:-

1387, 27 Sept. Willelmus permissione divina Wynton. Episcopus dilectis filiis Priori et Conventui prioratus de Selbourne, ordinis Sancti Augustini, nostræ dioceseos, salutem gratiam et benedictionem. Suscepti regiminis cura pastoralis officii nos inducit invigilare solicite nostrorum remediis subjectorum, et eorum obviare periculis, ac scandala removere, ut sic de vinea Domini per cultoris providi sarculum vitia extirpentur, inserantur virtutes, excessus debite corrigantur, et subditorum mores in nimium prolapsorum per appositionem moderaminis congrui reformentur. Hanc nempe solicitudinem nostris humeris incumbentem assidua meditatione pensantes, ne sanguis vestri de manibus nostris requiratur, ad vos et vestrum Prioratum supradictum, prout nostro incumbebat officio pastorali, nuper ex causa descendimus visitandi, et dum inter vos nostræ visitationis officium iteratis vicibus actualiter exercuimus, nonnulla reperimus quæ non solum obviant regularibus institutis, verum etiam quæ religioni vestræ non congruunt nec conveniunt honestati ; ad quæ per nostrum antidotum debite reformanda, opem et operam, prout expedit et oportet, apponimus quas credimus efficaces. Infrascripta siquidem præcepta nostra, pariter et decreta sanctorum patrum, constitutionibus editis et debite promulgatis canonicisque ac regularibus institutis fulcita, vobis nostri sigilli roborata munimine transmittimus, inter vos futuris temporibus efficaciter observanda, quatinus ad Dei laudem, divini cultus ac vestræ religionis augmentum, ipsis mediantibus, per viam salutis feliciter incedatis, mores et actus vestri abstrahantur a noxiis et ad salutaria dirigantur.

and day

the custom

ary Masses

attended and

[I]. In primis, ut Domino Deo nostro, a quo cuncta bona procedunt The night et omnis religio immaculata sumpsit exordium, in Prioratu vestro præ- Hours and dicto serviatur laudabiliter in divinis, vobis in virtute sanctæ obedientiæ ac sub majoris excommunicationis sententiæ pœna firmiter injungendo to be mandamus, quatinus horæ canonicæ tam de nocte quam de die in choro a conventu cantentur; missæ quoque de beata Maria et de die, necnon missæ aliæ consueta, horis et devotione debitis et cum moderatis pausationibus celebrentur; nec liceat alicui de conventu ab horis et missis hujusmodi se absentare, aut postquam inceptæ fuerint ante

sung by all.

completionem eorum ab ipsis recedere quovismodo, nisi ex causa necessaria vel legitima per priorem vel suppriorem vel alium præsidentem loci, ut convenit, approbanda, in quo casu ipsorum omnium conscientias apud Altissimum arctius oneramus; contrarium vero facientes in proximo tunc capitulo celebrando absque acceptione qualibet personarum reguContumaci larum subeant disciplinam, acrius insuper puniendi si contumacia vel pertinacia delinquentium hoc exposcat. Si quis vero post trinam correptionem debite se non correxerit in præmissis, pro singulis vicibus quibus contrarium fecerit, ipsum singulis sextis feriis in pane et aqua dumtaxat præcipimus jejunare.

ous absentees to fast on Fridays on bread and water.

The rules of silence to be

observed.

Masses for

[II.] Item, quia in visitatione nostra prædicta comperimus evidenter quod silentium, quasi in exilio positum, ad quod juxta regulam Sancti Augustini efficaciter estis astricti, locis et temporibus debitis inter vos minime observatur, contra observantias regulares, vobis omnibus et singulis firmiter injungendo mandamus quatinus silentium, prout vos docet regula supradicta, de cætero locis et temporibus hujusmodi observetis, a vanis et frivolis colloquiis, sicut decet, vos penitus abstinendo: illos vero qui silentium hujusmodi in locis prædictis non observaverint animadversione condigna præcipimus castigari. Et si quis tertio super hoc legitime convictus fuerit, præter regularem disciplinam die quo debite silentium non tenuerit, pane et servisia dumtaxat et legumine sit contentus.

[III.] Item, quia nonnulli concanonici et confratres prioratus vestri founders and prædicti validi atque sani et in sacerdotio constituti celebrationem mis

benefactors

to be duly celebrated.

sarum absque causa legitima indebite ac nimis voluntarie multotiens, ut dicitur, negligunt et omittunt, fundatorum aliorumque benefactorum suorum animas pro quibus sacrificia offere tenentur suffragiis nequiter defraudando, vobis ut supra firmiter injungendo mandamus quatinus vos omnes et singuli prioratus prædicti concanonici et confratres in sacerdotio constituti frequenter confiteamini confessoribus per Priorem deputandis, quos quidem confessores discretos et idoneos prout numerus personarum prædicti conventus exigit per vos dominum Priorem prædictum præcepimus deputari, missasque, impedimento cessante legitimo, tam pro vivis quam pro defunctis pro quibus orare tenemini de cætero quanto frequentius poteritis celebretis devotius, sicut decet; impedimentum vero prædictum cum contigerit, Priori vel Suppriori prioratus prædicti per illud patientes infra triduum declarari volumus et exponi, ac per eorum alterum prout justum fuerit approbari vel etiam reprobari, in quo casu ipsorum omnium tam exponentium quam approbantium apud Altissimum conscientias districtius oneramus; contrarium vero facientes primo super hoc convicti proxima quarta feria sequenti in pane, servisia et legumine, secundo vero convicti feria quarta et sexta sequentibus modo consimili, tertio vero convicti dictis feriis extunc sequentibus in pane et aqua jejunent quousque judicio Prioris se correxerint in præmissis. Statuentes præterea quod Prior et Supprior prioratus prædicti contra hujusmodi delinquentes semel singulis mensibus diligenter inquirant, et quos culpabiles invenerint in præmissis modo prædicto studeant castigare.

to be no

for lay

persons of

on pain of

cation.

[IV.] Item, quia transitus communis sæcularium personarum utri- The cloister usque sexus per claustrum Prioratus vestri incongruis temporibus nimium thoroughfare exercetur, et potissime horis illis quibus fratres de conventu in contemplatione sancta, studiis quoque ac lectionibus variis, inibi occupantur, either sex, unde dissolutiones plurimæ provenerunt, et poterunt in futuro veri- the greater similiter provenire, ac ipsorum fratrum quieti et religionis honestati excommuniplurimum derogatur, vobis ut supra arctius injungendo mandamus quatinus, cum secundum regulam Sancti Augustini conversatio vestra debeat esse a sæcularibus hujusmodi separata, ad animarum ac etiam rerum pericula quæ possent et solent ex concursu hujusmodi provenire cautius evitanda, transitum communem prædictum per præfatum claustrum de cetero fieri nullatenus permittatis, per quem vestra devotio et religionis honestas vulnerari vel etiam impediri valeant quovis modo, sub pœna excommunicationis majoris, quam in contravenientes intendimus canonice fulminare. Ille1 vero ad quem ostiorum claustri custodia pertinet, si propter illius negligentiam sive culpam transitus hujusmodi sustineatur indebite ut præfertur, pro singulis vicibus quibus hoc factum fuerit, singulis quartis feriis in pane, servisia et legumine dumtaxat jejunet, et si nec sic se correxerit debite in hac parte ab officio deponatur, ac alius magis providus loco suo celeriter subrogetur.

[V.] Item, quia ostia ecclesiæ atque claustri prioratus vestri prædicti non servantur nec serantur temporibus debitis nec modo debito ut deceret, sed custodia eorundem agitur et omittitur multotiens negligenter, adeo quod suspectæ personæ et aliæ inhonestæ per ecclesiam et claustrum hujusmodi incedunt frequenter in tenebris atque umbris, temporibus etiam suspectis et illicitis, indecenter, unde damna et scandala varia pluries provenerunt, et imposterum verisimiliter poterunt provenire, vobis ut supra mandamus firmiter injungentes quatinus dicta ostia de cætero claudi faciatis, et clausa per ministros idoneos custodiri, temporibus debitis prout decet, vobis inhibentes expresse ne ostia ecclesiæ vestræ prædictæ, illa videlicet quæ inter navem ipsius ecclesiæ et chorum ejusdem existunt, nec ostia claustri quæ ducunt ad extra et per quæ introitus sæcularium in ipsum claustrum patere poterit, de mane antequam prima incipiatur in choro, aut commestionis tempore, nec etiam de sero postquam conventus collationem inceperit, nisi in causa utili vel necessaria per Priorem vel Suppriorem ut convenit approbanda, aperiantur de cætero quovis modo; ad quæ fideliter exequenda sacristam qui pro tempore fuerit, ad cujus officium præmissa pertinent, sub pœna amotionis ab officio suo arctius oneramus, acrius per nos puniendum prout nobis videlitur expedire.

[VI.] Item, quia nonnulli concanonici et confratres Prioratus vestri minus sapiunt in lectura, non intelligentes quid legant, sed literas quasi prorsus ignorantes dum psallunt vel legunt accentum brevem pro longa ponunt pluries, et e contra et per nim[i]a [?]2 gradientes, sanum Scripturarum intellectum adulterantur multotiens et pervertunt, fitque ut dum

the Church

The doors of and cloister to be closed to prevent scandals which have

at due times,

the grave

arisen.

The ignorant who cannot read Holy Scripture aright, are to

brethren,

be better instructed.

[blocks in formation]

The papal constitutions concerning the Augustinian

be written

out, and

read twice

yearly in the

the novices

are to learn
the rule of

the order by
heart, as
enjoined
by Card.
Ottobonus.

Scripturas sacras non sapiant ad perpetrandum illicita proniores reddantur, vobis domino Priori in virtute obedientiæ firmiter injungendo mandamus quatinus, cum legere et non intelligere sit negligere, novitiis et aliis minus sufficienter literatis idoneus de cætero deputetur magister qui ipsos in cantu et aliis primitivis scientiis instruat diligenter juxta regularia instituta, quatinus in eisdem perfectius eruditi, cæcitatis squamis et ignorantiæ nebulis depositis, quæ legant intelligant et agnoscant, et [ad] contemplandum mysteria Scripturarum efficiantur, ut convenit, promptiores.

[VII.] Item, quia Constitutiones sive Decretales Romanorum Pontificum vestrum ordinem concernentes, illæ videlicet de quibus in Constitutionibus recolendæ memoriæ domini Ottoboni, quondam sedis apostolicæ orders are to in Anglia legati, fit mentio specialis, inter vos nullatenus recitantur, prout per Constitutiones ejusdem legati recitari mandantur,1 unde dum Decretales ipsas et contenta in eis penitus ignoratis committitis mulChapter, and totiens quæ prohibentur expressius per easdem, in vestrarum periculum animarum, vobis firmiter injungendo mandamus quatinus, ne ignorantiam aliquam prætendere poteritis in hac parte, Decretales prædictas, prout in præfatis Constitutionibus domini Ottoboni plenius recitantur, in quodam quaterno seu volumine absque moræ dispendio faciatis conscribi, ipsas bis singulis annis in vestro capitulo juxta formam Constitutionum prædictarum recitari clarius facientes, ad informationem rudium et perfectionem etiam provectorum, adjicientes præterea ut magistri novitiorum præsentium et etiam futurorum ipsos in regula Sancti Augustini diligenter instruant et informent, ipsam regulam eis vulgariter exponendo, quodque iidem novitii per frequentem recitationem ejusdem illam sciant quasi cordetenus, sicut in dictis Constitutionibus plenius continetur, per quam incedere poterunt via recta et errorum tenebras cautius evitare. Super executione vero præmissorum debite facienda dominum Priorem Prioratus vestri prædicti arctius oneramus, quatinus ea quæ præmisimus in hoc casu, sub pœna suspensionis ab ipsius officio per mensem, diligentius exequatur.

Clothes and shoes to be

supplied when

necessary, and no annual

made for them: old clothes to be

[VIII.] Item, quia canonici et confratres Prioratus vestri prædicti, ipsorum propriam voluntatem potius quam utilitatem communem sectantes, non vestes neccessarias cum opus fuerit sed certam et limitatam ac determinatam quantitatem pecuniæ velut annuum redditum pro vestiallowance in bus hujusmodi percipiunt annuatim, contra regulam Sancti Augustini ac money to be domini Ottoboni et aliorum sanctorum patrum canonica instituta, fitque ut, dum effrenis illa religiosorum cupiditas aliena specie colorata vetita given to the concupiscat, sancta religio, solutis constantiæ frenis, in luxum labentem ad latitudinis tramites quæ ducunt ad mortem miserabiliter noscitur declinare, cui quidem morbo pestifero, ne putrescat et vermes generet corruptivas, mederi citius cupientes, nihil novi statuendo sed sanctorum patrum vestigiis inhærendo, volumus ac etiam ordinamus quod canonicis et confratribus memoratis præsentibus et futuris, de bonis et facultatibus

poor.

1 cap. xxxix: A.D. 1268. Wilkins, Concilia, II, 16.

communibus Prioratus vestri prædicti vestris usibus deputatis, vestes et calciamenta cum indiguerint necessaria juxta facultates prædictas, et nullo modo pecuniam pro eisdem, per eos qui super his ministrandi gerent officium de cætero ministrentur; vestes vero inveteratas et ineptas hujusmodi canonicorum camerario communi tradi volumus pauperibus erogandas, juxta regulam Sancti Augustini et alias canonicas sanctiones; contrarium vero facientes, si camerarius fuerit pœnam suspensionis ab officio ipsum incurrere volumus ipso facto, si vero alius canonicus de conventu existat præter alias poenitentias regulares tam pecunia quam etiam indumentis novis careat illo anno.

[IX.] Item, quia nonnulli canonici et confratres Prioratus vestri prædictí, opportunitate captata, extra septa Prioratus absque societate honesta, evagandi causa, nulla super hoc obtenta licentia, se transferunt pluries indecenter, alii præterea provectiores certis officiis deputati ad maneria et loca alia officiis hujusmodi assignata equitant quando placet, ibidem manentes pro eorum libito voluntatis, nullo canonico ipsis in socium assignato, contra ordinis decentiam et religionis etiam honestatem constitutionesque sanctorum patrum editas in hac parte: Cum igitur religiosos extra eorum Prioratum sic vagari aut in eorum maneriis vel ecclesiis eis appropriatis soli (sic) manere expresse prohibeant canonica instituta, nos, præmissa fieri de cætero prohibentes, vobis firmiter injungendo mandamus quatinus cum aliquis Prioratns vestri canonicus vel confrater super vel pro negotiis propriis vel etiam communibus exire contigerit, prius ad hoc a Priore vel Suppriore si præsentes in Prioratu fuerint, alioquin, ipsis absentibus, ab ipso qui pro tunc Conventui præesse contigerit, licentiam habeat specialem, cui assignari volumus unum canonicum in socium, ne suspicio sinistra vel scandalum oriatur, qui, associata eisdem juxta qualitatem negotii comitiva honesta, in eundo et etiam redeundo gravitate servata modestius semper incedant, et expletis negotiis ad Prioratum citius revertantur, quæ regularibus conveniunt institutis devotius impleturi; contrarium vero facientes, absque remissione seu acceptione qualibet personarum, regularem subeant disciplinam, super quo præsidentium conventus conscientias arctius oneramus, ipsosque nihilominus pro singulis vicibus quibus excesserint in præmissis singulis sextis feriis in pane et aqua jejunent; et si officiarius fuerit, ipso facto, si aliquod canonicum non obsistat, ab ipsius officio sit suspensus.

[blocks in formation]

forbidden to

in bed.

[X.] Item, quia comperimus evidenter quod nonnulli canonici domus The Canons vestræ, secundum carnem potius quam secundum spiritum dissolute strictly viventes, nulla causa rationabili subsistente, nudi jacent in lectis absque lie naked femoralibus et camisiis, contra eorum observantias regulares, vobis igitur firmiter injungendo mandamus quatinus vos omnes et singuli canonici Sancti Augustini regulam et in ea parte ordinis vestri canonica instituta de cætero efficaciter observetis; contrarium vero facientes singulis quartis feriis in pane servisia et legumine tantummodo sint contenti si quis vero post trinam correctionem reus inventus fuerit in hac parte, pro singulis vicibus singulis extunc feriis sextis in pane et

Uor M

H 2

« AnteriorContinuar »