Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tibus quorum nomina sunt hec: Iohannes iudex, Nicolaus, Dobros, Gerlacus, Vsemir, sicuti et aliis Theutonicis ibi venientibus eandem conferimus libertatem. Ut autem hec nostra donacio eis in perpetuum incommutabilis permaneat, presentem paginam nostri sigilli munimine decrevimus roborari. Datum in Wlodizlavia iuniori, anno gracie M.CC. quinquagesimo.

Landa, Ląd. Forum beati Nicolai, czyli Kościół, miejscowość na której stanęło miasto Lądek. Wlodizlavia iunior, Inowrocław.

Nr. 291.

Premisl dux Polonie 1231 s. d., in Poznania; roborat donationem villae Smardzewo, quam Sbroslaus filius Ionathae in articulo mortis monasterio de Obra fecerat, et quam Agna mater ipsius confirmaverat.

Poznań. Königl. Staats Arch. Obra, Lib. privil. pag. 12.

In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Cum ea que geruntur in tempore, ne simul per oblivionem labantur cum tempore, quodcunque inconvulsum observari decernitur necesse est scriptis probabiliumque virorum testimonio perennari, hinc est quod nos Premisl divina favente clemencia dux Polonie notum facimus tam presentibus quam futuris, quod Sbroslaus filius Ionathe in articulo mortis propria hac bona voluntate sua ecclesie beate Marie in Obra et fratribus Ordinis Cisterciensis ibidem in servicio Dei die noctuque existentibus, ob spem mercedis vite eterne et ob remedium animarum parentum suorum sibi suisque in perpetuum providens, contulit villam nomine Smarsewo cum pratis et silvis ac ceteris omnibus attinenciis hereditario iure possidendam in perpetuum. Sed et hoc tam presentibus quam futuris constare volumus, quod predicto Sbroslawo ex hac vita migrante, mater ipsius nomine Agna postmodum supradictam hereditatem predictis fratribus coram nobis et nobilibus nostris solenniter confirmavit. In huius itaque rei testimonium, ne supradicti militis donacio ac predicte domine confirmacio propter ignoranciam inexpertorum, seu propter frivole obviancium proterviam que nunc nostris maxime inolevit temporibus, in posterum valeat aliquatenus irritari vel retractari, presentem schedulam sigilli nostri robore dignum duximus muniendam. Acta sunt hec anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo primo in Poznania coram nobis et nobilibus nostris, quorum nomina hec sunt: Bogumilus palatinus, Miroslavus filius archiepiscopi, Bogusa filius Ceslavi, Pacoslavus filius Scadrici, Petrus filius Ianussi, Ianussius filius Dobesi, Nicolaus canonicus.

Obra, Obra. Smarsewo, z niemiecka Schmarse.

Nr. 292.

Premisl dux Polonie 1231 Apr. 23, in Poznan; libertatem per patrem suum f. m. ducem Wladislavum ecclesiae de Trzemeszno collatam confirmat, ac novis privilegiis augmentat.

Pergam. orygin. Brzegi obcięte; dwie okrągłe dziurki od przywieszenia pieczęci.
Trzemeszno. Priv. Conv. Can. Reg. Lateran.

In nomine Domini Dei eterni amen. Quod a nostris senioribus institutum est, ad noticiam nostram non venisset si celassent testimonia litterarum. Quam ob rem noverint universi presens scriptum inspecturi, quod nos Premisl Dei gracia dux Polonie, cognoscentes a patre nostro, felicis memorie duce Wladislavo viam universe carnis ingressi, omnibus villis ecclesie beati Adalberti de Cheremesna sub tali forma libertatem fuisse collatam: quod omnes inhabitatores villarum memorate ecclesie a podvorove, a strossa, a naraz, a podvoda sunt absoluti, et quod eciam coram nullo palatino, castellano aut aliquo iudice pro quacunque causa in iudicium evocabuntur nisi prius littera aut sigillo principis fuerint provocati, set si quis de ipsis super quacunque re voluerit querulari, iudicio principis vel prepositi prefate ecclesie prout iusticia dictaverit expediatur, ius vero quod adiutorium dicitur ad dictam ecclesiam perpetuo pertinebit: quam donacionem et libertatem nos ratam habentes et firmam, ad instanciam peticionis nostri discreti Basilii prepositi ecclesie memorate et fratrum ipsius, ipsam innovavimus et nostra confirmavimus auctoritate. Et quia homines prefate ecclesie a venatoribus nostris recipiendis et canibus pascendis sepius gravabantur, ob reverenciam Dei et beati Adalberti, in remissionemque peccatorum nostrorum eos ab hoc gravamine in perpetuum absolvimus, ita quod nostros venatores non recipiant et canes nostros non pascant. Preterea, in recompensationem cuiusdam viatici in quo multorum sanctorum reliquie sunt recondite, quem nos de prefata ecclesia ad curiam nostram accepimus, eidem preposito et suis successoribus contulimus plenam potestatem infra terminos predicte ecclesie in Ganzava castores venandi, et clausuras capreollorum in omnibus villis predicte ecclesie faciendi, et pedicas ponendi, venatore Gneznensi et quocunque nostro benefico in hiis omnibus memoratam ecclesiam non inpediente. Ut autem donatio et promissio patris nostri et confirmacio nostra et augmentacio presentibus temporibus et futuris maneat inconcussa, presenti documento eam inserentes sigilli nostri corroboravimus appensione. Datum in Poznan tercia die beati Adalberti, anno Incarnationis dominice millesimo ducentesimo quinquagesimo primo. Huius rei testes sunt: Bogumilus palatinus, Pretpelch castellanus Poznaniensis, Miroslaus et Boguphalus filii Vincencii archiepiscopi, Bogutta castellanus de Dersen, Gnevomirus castellanus de Rogosen; Sophonias, Iacobus, Gervigus, Detvinus, Iohannes, Mirostius, Petrus, Michael capellani curie, et alii quam plures.

Cheremesna, Trzemeszno. Ganzava, Gąsawka rzeczka. Dersen, czyli Drzeń, piźniej Drezdenko. Rogosen, Rogoźno.

Nr. 293.

Premisl dux Polonie 1260 (sic) Jul. 7, in Poznania; concedit Bogufalo episcopo Poznaniensi facultatem, in castellania Ciążyń forum iure quolibet locandi.

Poznan. Archiv. Capituli. Lib. privil. B, Nr. 150. — Raczyński, Cod, diplom. Maior. Polon, 46.

In nomine Domini amen. Notum sit omnibus presens scriptum inspecturis, quod nos Premis Dei gracia dux Polonie, ad peticionem venerabilis patris nostri domini Bogufali Dei gracia episcopi Poznaniensis concessimus eidem episcopo et successoribus suis in perpetuum, ut in castellatura de Czanszim habeant forum, in quo licitum sit omnibus advenientibus emere et vendere quaslibet res, quecunque vendi possunt. Item concedimus eidem domino episcopo, quod in dicta castellatura possit Theutonicos sive quoslibet homines extraneos iure quo voluerit locare, et ab eis exigere redditus et proventus pro sua voluntate. Concedimus eciam eidem, quod in eadem castellatura nundinas semel in anno possit habere, item forum, eximentes et ab omnium nostrorum officialium iurisdicione, et concedentes eidem episcopo, quod in eodem foro posset habere utilitates que in aliis foris nomine nostro percipiuntur. Tabernarum ius, quia prius ibidem fuit, in perpetuum valiturum confirmamus. Actum in Poznania anno Domini M.CC. sexagesimo (sic), intrante Iulio die septimo, presentibus: comite Pretpelkone castellano (sic) Poznaniensi, comite Bogusa camerario ducis, comite Petro Ogervicz, comite Bedigostio camerario episcopi Poznaniensis, magistro Gerardo scolastico, domino Andrea canonico Poznaniensi.

Czanszim, Ciążyń.

Nr. 294.

Boguphalus episcopus Poznaniensis 1231 Aug. 23, in Poznan; convenit cum fratribus militiae Templi super solutione decimarum de possessionibus eorundem, in dioecesi sua sitis.

Wohlbrück. Gesch. d. Bisth. Lebus, p. 38.

Nos Dei gracia Boguphalus episcopus Poznaniensis notum facimus quod. super solucione decimarum possessionum omnium fratrum milicie Templi quas possident in nostra dyocesy, de consensu nostri Capituli convenimus in hac forma: quod de quolibet manso Flamenico, tam de araturis propriis quam aliorum hominum in eisdem possessionibus locatis et locandis, exceptis novalibus earundem possessionum tam cultis quam colendis quas propriis sumtibus et laboribus excolunt et redigent ad culturam: dabunt nobis duas mensuras tritici, duas siliginis et duas avene in mensura Wratislaviensi. Possessiones autem sunt iste: Velaves, Templov, Cemelno, Colcino, Cron, Cosmino, Vitankovo, Orla, Cenethnici. Actum in Poznan in ecclesia beate Marie anno Domini M.CC.LI, VIII Kalendas Septembris, presentibus dominis - magistro Iohanne summo preceptore milicie Templi per Teutoniam, per Boemiam,

« AnteriorContinuar »