Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Si que vero donationes aut alienationes aliter quam dictum est facte fuerint, eas irritas esse censemus. Ad hec inhibemus, ut aliquis monachus sive conversus, sub professione vestre domus astrictus, sine consensu et licentia abbatis et maioris partis vestri Capituli pro aliquo fideiubere, vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat ultra summam Capituli vestri providentia constitutam, nisi propter manifestam vestre domus utilitatem; quod si facere forte presumpserit, non teneatur Conventus pro his aliquatenus respondere. Licitum preterea sit vobis in causis propriis, sive civilem sive criminalem contineant questionem, fratrum vestrorum testimoniis uti, ne pro defectu testium ius vestrum in aliquo valeat deperire. Insuper auctoritate apostolica inhibemus, ut nullus episcopus vel alia quelibet persona ad Sinodos vel conventus forenses vos ire, vel iudicio seculari de vestra propria substancia vel possessionibus vestris subiacere compellat, nec ad domos vestras causa ordines celebrandi, causas tractandi, vel conventus aliquos publicos convocandi venire presumat, nec regularem abbatis vestri electionem impediat, aut de instituendo vel removendo eo qui pro tempore fuerit, contra statuta Cisterciensis Ordinis se aliquatenus intromittat. Si vero episcopus in cuius parrochia domus vestra fundata est cum humilitate ac devotione qua convenit requisitus, substitutum abbatem benedicere et alia que ad officium episcopale pertinent vobis conferre renuerit, licitum sit eidem abbati, si tamen sacerdos fuerit, proprios novicios benedicere et alia que ad officium suum pertinent exercere, et vobis omnia ab alio episcopo percipere que antea fuerunt indebite denegata. Illud adicientes, ut in recipiendis professionibus que a benedictis vel benedicendis abbatibus exhibentur, ea sint episcopi forma et expressione contenti, que ab origine Ordinis noscitur instituta; ut scilicet abbates ipsi episcopo salvo Ordine suo profiteri debeant, et contra statuta Ordinis sui nullam professionem facere compellantur. Pro consecrationibus vero altarium vel ecclesiarum, sive pro Oleo sacro vel quolibet ecclesiastico Sacramento, nullus a vobis sub obiectu consuetudinis vel alio modo quidquam audcat extorquere, set hec omnia gratis vobis episcopus diocesanus impendat. Alioquin liceat vobis quemcunque malueritis catholicum adire antistitem, graciam et communionem apostolice Sedis habentem, qui nostra fretus auctoritate vobis quod postulatur impendat. Quod si sedes diocesani episcopi forte vacaverit, interim omnia ecclesiastica Sacramenta a vicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis; sic tamen, ut ex hoc in posterum proprio episcopo nullum preiudicium generetur. Quia vero interdum proprii episcopi copiam non habetis, si quem episcopum, Romane Sedis ut diximus graciam et communionem habentem et de quo plenam noticiam habeatis, per vos transire contigerit, ab eo benedictiones vasorum et vestium ac consecrationes altarium, ordinationes monachorum, auctoritate apostolice Sedis recipere valeatis. Porro, si episcopi vel alii ecclesiarum rectores in monasterium vestrum vel personas inibi constitutas suspensionis, excomunicationis vel interdicti sententias promulgaverint, seu etiam in mercennarios vestros pro eo quod decimas sicut dictum est non persolvitis, sive aliqua ocasione eorum que ab apostolica benignitate vobis indulta sunt, seu benefactores vestros pro eo quod aliqua vobis beneficia vel obsequia ex caritate prestiterunt vel ad laborandum adiuvarunt in illis diebus in quibus vos laboratis et alii feriantur, eandem sententiam protulerunt: ipsam tanquam contra Sedis apostolice indulta prolatam decernimus irritandam; nec littere ille firmitatem habeant, quas tacito nomine Cisterciensis Ordinis, et contra indulta apostolicorum privilegiorum constiterint impetrari. Preterea, cum commune interdictum terre fuerit, liceat vobis nichilominus in vestro monasterio, exclusis exorcitatis et interdictis, di

vina officia celebrare. Paci quoque et tranquillitati vestre paterna in posterum sollicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere vel interficere, seu violentiam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus Ordini vestro concessas, necnon libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et princibus vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti privilegio comunimus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva Sedis apostolice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona, hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque in divino iudicio existere se de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte subiaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus, sit pax Domini nostri Ihesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum Iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.

Ego Innocentius catholice ecclesie Episcopus.

† Ego Petrus ecclesie sancti Marcelli presbyter cardinalis. † Ego frater Iohannes tituli sancti Laurentii in Lucin presb. card. † Ego frater Hugo tituli sancte Sabine presb. cardin. † Ego Oto Portuensis ecclesie sancti Rufini episcopus. † Ego Petrus Albanensis episcopus. † Ego Iohannes sancti Nicolai in carcere Tullian. diacon. card.

Datum Lugduni per manum magistri Marini sancte Romane ecclesie vicecancellarii X Kalendas Novembris, Indictione VI, anno dominice Incarnacionis M.CC.XLVII, pontificatus vero domini Innocentii Pape IIII anno quinto.

Paradisus, Paradyż. Pacoliz, niegdyś osada nad jeziorem Paklica, dziś znikła. Lubizi, zam. Lubrze, dziś Liebenau. Lubinizco, później villa Martini, dziś Merzdorf. Rusinov, dziś z niemiecka Rinnersdorf. Sacrev, Zakrzewo. Syronov, mylnie zam. Sroczewo. Saborov, Zaborowo. Conerzch, Konarskie. Albreccov, niegdyś osada w okolicy miasta Dolsk, dziś znikła. Cranztov, Chrząstów.

Nr. 266.

Innocentius Pp. IV 1247 Nov. 7, Lugduni; indulget ecclesiae Gneznensi, ut ad providendum alicui in pensionibus aut beneficiis, per litteras apostolicas absque speciali s. Sedis mandato compelli non possit.

Pergam. orygin., pismo zatarte. Na niciach jedwabnych żółtych przywieszona bulla: Innocentius Pp. IIII.

Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. I, 3.

Innocentius episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri archiepiscopo et dilectis filiis Capituli Gnezdnensis salutem et apostolicam benedictionem. Devotionis

Nr. 344.

Boleslaus dux Polonie 1256 s. d., in Gnezna; ratam habet permutationem quarundam hereditatum et ecclesiarum, quam frater suus Premis dux Poloniae et fratres Hospitalis s. Iohannis in Poznań secum fecerant, et villis eorundem fratrum in suo ducatu sitis plurimas libertates confert.

Kopia w zeszycie papierowym bez podania źródła; pismo XVIII wieku.

Praga. Archiv. prioratus Ordinis equitum Melitensium.

In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Quoniam omnes morimur simul in unum, dives et pauper, nec est aliquid quod in mortis articulo tantum valeat hominum cuilibet suffragari sicut misericordia, que sola est comes defunctorum: iustum est, maxime nobis qui pre ceteris a Domino bonis presentibus honoramur, hec largius et misericorditer Deo in personis que sibi serviunt impertiri, ut sic in futuro districtum iudicem eo facilius nobis placabilem inveniremus. Notum sit igitur omnibus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod nos Boleslaus Dei gracia dux Polonie confirmamus ac ratam et inviolatam esse volumus in perpetuum permutacionem, quam illustris princeps dominus Premislius uterinus frater noster dux eiusdem Polonie de nostro consensu fecit cum fratribus Hospitalis sancti Iohannis in Poznan, videlicet super ecclesia de Obrzyck et hereditatem Sedlecz vocatam cum suis utilitatibus, et super ecclesia de Rogozen cum villis et eius adscripticiis et decimis, quarum nomina in privilegio continentur dato a fratre nostro domino P. eisdem fratribus super dicta permutacione, ubi et ipse modus permutacionis continetur. Confirmamus et libertatem que in eodem privilegio est conscripta et data a fratre nostro sepedicto, volentes ut in villis que site sunt in nostro ducatu que ad eandem religionem pertinent, ut Radlowo, Sedlcze, Pohorelicia, ipsa libertas que data est et conscripta, tam a fratribus iam dictis quam ab hominibus eorum in ipsis villis degentibus perpetualiter teneatur. Constituimus siquidem ob reverenciam predicti Hospitalis, predictas villas a servitute esse liberas, que prevod, povoz, stroza et podworove nuncupatur. Et si quid iuris habent in aliis villis et libertatis, hoc in istis possideant in nomine Ihesu Christi, et in illa que dicitur Belavi, quam fratribus et iam dictis villis annumeramus. Addimus insuper, quod homines memorati Hospitalis non citentur nisi sigillo nostro coram nobis; et si iudicati fuerint ad sex (sic) marcas, vaccam vel urnam mellis; et pro suppit (sic) triginta denarios solvant. Concedimus eciam eidem Hospitali, ut quociens fratres eiusdem per terram nostram transeant ementes et vendentes ea que ad necessaria domestice cure pertinent, per thelonearias eciam vias, ab omni exactione cuiuslibet solucionis sint liberi et immunes. Que omnia ut robur firmitatis tam a presentibus quam futuris obtineant, sigilli nostri impressione et appensione presentem litteram curavimus communiri. Datum in Gnezna anno gracie M.CC.L.VI. presentibus hiis testibus: Iarostio filio Falonis, Iohanne filio Richardi, Mutina preposito sancti Georgii, Chrostla.

Obrzyck, Obrzycko. Sedlecz, Siedlec. Rogozen, Rogoźno. Radlowo, Radłowo. Pohorelicia, Pogorzelica. Belavi, Bielawy.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]
« AnteriorContinuar »