Imágenes de páginas
PDF
EPUB

1494.

maximè in iis quæ de suâ naturâ non sunt transmissibilia, nec cessibilia, ut in jurisdictionalibus, ut supra dictum est in 4° fundamento nostræ partis, sicut in usufructu vel societate quæ non transmittitur, etsi fiat in perpetuum, intelligitur ad vitam contrahentium. Iste est tex. in L. 1a ff. pro socio, et dato quod in his jurisdictionalibus et earum administratione quæ de suâ naturâ non sunt transmissibilia ad hæredes, fiat mentio hæredum, verificatur de primo hærede et non ultra, et in eo finitur dispositio, ne alias dignitas et proprietas juridictionis esset inutilis regi si gubernatio in infinitum transiret ad hæredes gubernatoris vel viceregis. Iste est casus in L. antiquitas C. de usufruc.

Est ultra id quod est de jure eorum, etiam de jure regni istæ dignitates et administrationes gubernationum non poterunt dari in perpetuum jure hæreditario, et talis concessio est nulla ipso jure, etiamsi in se habeat quascumque clausulas derogatorias, eis non obstantibus; et etiam si tales gubernationes et administrationes sint concessæ propter merita et servitia et in eorum remunerationem et in vim contractûs, propter plura inconvenientia quæ sequuntur ex perpetuitate et successione dictorum officiorum administrationis justitiæ. Ita expres. in L. ordinat. facta Toleti anno Domini 1480, quæ est copillatio in foro novo legum, lib. 7. tit. de los alcaldes oficiales y regidores L. 13, secundùm quam legem Toleti debet judicari, ut supra dictum est in 4o fundamento istius partis prope fine, et ex intentione contrahentium clarè etiam colligitur quod fuit solùm ad vitam contrahentium concessa illa dignitas admiraldi, viceregis et gobernatoris ut in privilegio et confirmatione data en Barcelona á 28 de mayo de 1493, ubì dicit : « que las cartas é provisiones que dieredes sean é se expidan é libren en nuestro nombre diciendo Don Fernando é Doña Isabel, é no dice en nombre del rey que despues de nos sucediere. » Et sic solummodo ad vitam contrahentium concessa dicta dignitas et limitata quod dictis nominibus ea fungeretur ut non ligaret successores in regno, et ultra hoc patet quod dictum privilegium admiraldi est datum ad instar privilegii admiraldi Castellæ, quod est concessum ad vitam solummodo, et secundùm quod admiraldus Cas

tellæ illo utitur et illum possidet; quod requiritur probari et pars adversa non probat.

Et casu quod pars adversa prætendat esse viceregem, est videndum quod oficium vel quæ dignitas sit viceregis, nam dico quod est oficium præfecti prætor. glo. in libro II. C. de offi.præfec. prætor. qui secundùm nostrum jus hispanum et jura regni dicitur adelantado. Ita etiam tex. in lineâ 8a, tit. 18, par. 4a ver °. La tercera manera es, ubi tex. dicit, quod iste præfectus prætor. qui vocatur adelantado mayor de la corte que es puesto como en lugar de rey, quod officium de adelantado est duplex, unum qui residet in curiâ principis et ab isto non appellatur, ut per glo. in d. L. II. C. de officio præfec. præto. Aliud oficium adelantati est ejus qui residet extra curiam principis in aliis suis regnis et ab isto tali adelantato et ab ejus judicibus ut in nostro casu bene appellatur, ita tex. in L. 22, tit. 9, part. 2o, post medium, et iste debet secum habere judices et tabelliones datos et nombratos ab ipso rege, et per eos debet regi et gubernari. Ita tex. in d. L. 22 et in L. 4a, título de los adelantados é merinos L. 2 foro novo LL., et isti judices ab eis positi debent præsentari in regis consilio et ibi examinari et approbari. Ita tex. in L. 21, eodem titulo, ubi dicit, quod isti adelantati non debent habere otros alcaldes en los oficios, mas que se los demos nos de nuestra casa de los nuestros naturales de las nuestras cibdades, villas é lugares de nuestros reynos que anden por nos con ellos, etc. Et sic concludit quod dato quod iste prætenderet esse viceregem, quod ab eo appellaretur et qui ipse non potest per se creare, eligere vel nominare alcaldes, escribanos ú otros oficiales en el oficio. Imo quod recipiat et teneat recipere nominatos à rege, etc.

Nec obstat quod ex adverso dicitur quia ista dignitas et alia sibi conceduntur in omnibus insulis que por su mano ó industria se descubriesen, ut supra dictum est in primo fundamento adversæ partis, quia illa o posita inter manu et industria sumitur pro et, et industria sumitur pro operâ, quia industria sine operâ non est, et sic industria assumitur pro operâ, et contra, ut in L. sed et si adjiciat ff. pro socio et glo. in L. questus eodem

1494.

1494.

titulo et est § in expresso in L. si non fuerit ff. eo titulo, cujus verba sunt, «si tanti sit opera quanti damnum.» Sequitur tex. et dicit: Plerumque enim tanta est industria socii; ecce qualiter sumitur industria pro operâ, et contra, et tex. in L. ff. societatem eo titulo, et sunt ponderanda verba privilegii quæ dicunt : << Por vuestra mano ó industria, » quod ideo dicit quia dupliciter poterat facere navigationem, aut personaliter suâ manu vel manu alienâ, mittendo ipse gentem cum formâ, consilio et instructione ab eo datâ, et illa diceretur industria et esse opera industriantis, quia industria non potest esse sine operâ, ut per dicta jura et per totum titulum ff. et Inst. pro socio, ubi opera et industria unius æquivalet pecuniæ alterius, ut ex tex. in L. sæpe, § si in fine ff. de verbo. signifi., ubi non dicitur industria sine operâ, et in proposito loquendo ista verba: «por vuestra mano ó industria,» est tanquam genus et species, in quo casu dictio disjunctiva vel, aut, sive, et similes, sumuntur pro conjunctâ. Sicut quando dicunt dari aut donari quia sumitur, pro et quæ est copulativa, ut in d. L. sæpe et in L. quin mutis et in L. si quis ita, et ibi Bar. ff. de auro et arg. legat. cum aliis et sic intelligitur manu et industriâ. Nam quod accesserit prospera fortuna, non attribuitur operibus vel industriæ, ideo id non acquiritur eis quibus de jure non adquiritur, nisi ex re eorum, et ex operibus et industriâ adquirentium. Ita in expresso tex. in § 1 in fine Inst. per quas personas nob. jus acquir. quod tamen postea fuit acquisitum, accidit prosperâ fortunâ et navigatione ex magno temporis intervallo, et non industriâ ipsius Cristophori Colon, quod clare patet per illud capitulum contractationis quod dicit, «se descubrirán é ganarán, etc.» Quod ex tacitâ et expressâ mente contrahentium intelligitur de aquello que el mesmo Colon descubriese por su mano ó por otros con su industria ó instruccion por él puestos y enviados, ut communiter fit inter eos et per eos capitanes qui eunt ad descoperiendum insulas, quia ipsi eunt vel remanent in certo loco et per alias partes mittunt alios de suo exercitu vel capitania, ad idem faciendum mediante eorum industriâ et gubernatione, et ita hic loquitur quia est idem ac si ipse fecisset, quia qui per alium facit per seipsum facere videtur,

ut est vulgare, et ideo aliquando Cristophalo queunt por vuestra mano ó industria, quia dicto modo industriando dicit facere suâ manu, et ita declarat confirmatio dictæ capitulationis datæ en Granada año de 1492, en 30 de abril en principio, la cual habla claramente de aquello que fuere descubierto y ganado por su mano é industria de aquel viaje que á la sazon hacía, no de lo futuro que despues de él otros ganasen, aunque él lo hubiese descubierto, porque la capitulacion é confirmacion requiere que el mesmo per se vel per alium lo descubriese é ganase copulative, et non sufficit unum sine alio, et sic quod antea in capitulatione fuit dictum: «por vuestra mano ó industria, etc., » intelligitur et capitur illao pro et copulative, et ita sunt verba formalia dictæ capitulationis et confirmationis ubì dicit: «Por cuanto vos Cristóbal Colon vades por nuestro mandado á descobrir é ganar, etc., » et dicit infra: «E se espera que con la ayuda de Dios, se descubrirán é ganarán algunas de las dichas islas é tierra firme en la dicha mar Océana por vuestra mano ó industria, etc.,» et sic clarè loquitur de illis insulis quæ ex illâ viâ suâ manu et industriâ copulative invenirentur ac lucratæ essent, ut expresse littera dicit, quod clarius inferius dicit: «nuestra merced é voluntad es que vos el dicho Cristóbal Colon, despues que hayais descubierto é ganado las dichas islas é tierra firme que así descubriéredes y ganáredes, seades nuestro almirante é visorey é gobernador en ellas, é para que podades usar y ejercer el dicho oficio de almirantazgo con el dicho oficio de visorey é gobernador de las dichas islas é tierra firme que así descubriéredes é ganáredes, etc.,» et sic loquitur de illis insulis quæ suâ manu et industriâ fuerint inventæ ac expugnatæ ex illâ viâ et itinere, quam viam tunc temporis parabat facere, et non de aliis quia in generali stipulatione vel contractu non videtur deductum id de quo nec actum est nec cogitatum, nisi de illis insulis quas ipse Cristophorus Colon inveniret et lucraretur, et clarius dicit infra in dictâ confirmatione: «é mandamos á todos los consejos de todas las cibdades, etc., de nuestros reynos é señoríos de los que vos conquistardes é ganardes, etc.,» et dicit infra « é cada uno é cualquier dellos que siendo por vos descubiertas é ganadas las dichas islas é tierra

1494.

1494.

firme, etc.,» et sic loquitur per ablativum absolutum qui resolvitur in conditione, ut in L. ab emptione ff. de pactis, et in L. a testatore ff. de condi. et demonstra. quæ conditio debuit impleri in specificâ formâ, et debuit ejus implementum præcedere, ut in L. Mævius ff. de conditio. et demostra. et dicta contractatio et confirmatio ejus data en Granada intelligitur de illâ solummodo et sic de primâ vice, ut in L. boves, § hoc sermone ff. de verb. sig., et ista fuit intentio contrahentium, et patet clarè. tam ex petitione et supplicatione ipsi Cristophori Colon quam ex concessione regis catholici data en Barcelona á 28 de mayo de 1493 años, ubi cùm jam dictus Cristophorus Colon fecerat primam viam et invenerat ac expugnaverat aliquas insulas, volens redire ad descoperiendum, conquistandum et apprehendendum alias insulas, videns contractationem primam impletam esse et verificatam, et qui non extendebatur ad aliam secundam viam supplicabit pro confirmatione præteritorum, et quod idem sibi concederetur in insulis quas denuo ipse inveniret et caperet intra limites et fines designatos in provisione datâ en Barcelona quæ ita inquit: «E nos acatando el arriesgo é peligro en que por nuestro servicio vos pusistes en ir á catar é descubrir las dichas islas, é en el que agora os ponéis en ir á buscar é descubrir las otras islas, etc.» Non tamen concessit sibi dignitatem et exercitium jurisdictionis, et alia jura in omnibus illis finibus, sed in illis insulis quas infra dictos limites ipse inveniret et caperet deinde, quod clarè patet ex dictâ regiâ provisione ubì supra et ibi: «Que habéis hallado é descubierto é de las otras islas é tierras firmes que por vos ó vuestra industria se hallaren é descubrieren de aquí adelante en la dicha parte de las Indias, »> quia in illis concedit non in omnibus insulis illorum finium, sed in omnibus quæ in eis ipse invenerit et apprehenderit, et licet dicat «vos hacemos é criamos nuestro almirante é á vuestros hijos é sucesores uno en pos de otro de todo ello,» intelligitur per supra dicta de todo ello que él ganáre, ut in principio dicit. Nam clausula in fine posita declaratur per antecedentia, ut in L. utrum ff. de petition. hæreditatis.

Nec obstat quod ex adverso dicitur quia istæ insulæ, antea

« AnteriorContinuar »