Imágenes de páginas
PDF
EPUB

imprescriptibiles nullaque consuetudine (etiam longissimi 1517 temporis) licitas. Taceo continua fere bellorum tempora quibus interrupta prescriptio obdormivit. Taceo multifarias correctiones in majoribus et levibus excessibus, absolutiones aliosque actus jurisdictionales in suppositis 5 Secundariarum totiens quotiens facta, quibus plena sunt antiquiora registra. Taceo plerasque reformationes et dissentiones a retro episcopis propterea habitas, quibus obstantibus, pacifica, continua et legittima non fuit vestra quasi possessio consuetudinis (1), que, premissis omnibus 10 cessantibus, non potuisset plus operari quam expressum ol. 253vo exemptionis privilegium, quod certos in jure expressos

casus ordinariis reservat salvos, quos jurisdictioni domini
nostri Rmi illius gravi injuria subtrahitis et vobis illicite
usurpatis.

15

Quocirca vobis ipsis concordiam denegatis, qui nullas honestas conditiones pacis proponitis, immo oblatas vobis a domino nostro Rmo temerarie quodammodo et verbis provocatoriis respuitis. Ea propter Dominatio sua Rma hactenus sub umbra simulate pacis suspensa, immo illusa, 20 sine mora ulteriori ceptam litem aperto vult marte currere, ut vel reportata brevi victoria, lesa hactenus ecclesie sue jurisdictio cum vestra subjectione reintegretur, vel succumbens in causa, conscientia sua coram Deo et hominibus exoneretur. Et hanc responsionem vult dominus 25 noster Rmus in actum publicum redigi totique patrie et diocesi innotescere, ut sciant omnes vos in causa esse discordie et pacis non subsecute.

(1) On trouvera un exposé succinct des luttes entre les évêques de Liége et les collégiales de leur diocèse dans A. VAN HOVE, Étude 30 sur les conflits de juridiction dans le diocèse de Liége, p. 3-16.

Fol. 261

89.

Liége, le 4 janvier 1517.

1517

Procès-verbal d'une réunion tenue entre les délégués de l'évêque de Liége, Érard de la Marck, et les délégués des collégiales de la ville de Liége. Gilles de Blocquerie expose les 5 négociations qui ont eu lieu entre Érard de la Marck et les églises collégiales du diocèse. Au nom de l'évêque de Liége, il déclare que l'insuccès des négociations n'est pas imputable à ce dernier.

Vat. lat. 3881, fol. 261-261 vo. Original sur parchemin. Un 10 extrait de ce document a été publié par J. PAQUIER, Jérôme Aléandre et la principauté de Liége, p. 355.—Voir Analyse, no 151.

In nomine Domini. Amen. Tenore presentis publici instrumenti cunctis pateat evidenter et sit notum, quod anno a Nativitate ejusdem Domini millesimo quingentesimo 15 decimo septimo, indictione quinta, mensis januarii die quarta, hora quinta post prandium vel circiter, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Leonis digna Dei providentia hujus nominis pape decimi, anno suo quarto, in mei notarii publici et testium infrascrip- 20 torum ad hoc vocatorum specialiter et rogatorum presentia personaliter considentes (a) atque comparentes venerabiles, nobiles ac honorabiles viri domini Walterus de Corswaremia, magistri Egidius vander Blockerien, officialis et canonicus Leodiensis, Joannes Baptista Aleander, Jacobus 25 Obrecht et Ludovicus Coci, advocati venerabilis curie Leodiensis, ut et tanquam deputati Rmi in Christo patris et Illmi principis et domini, domini Erardi de Marcka, Dei et apostolice Sedis gratia episcopi Leodiensis, ducis Bullio

(a) Sic. Ce mot et les suivants devraient étre à l'ablatif.

30

5

nensis et comitis Lossensis, ex una, necnon venerabiles 1517 viri domini et magistri Gerardus Militis, Sancte Crucis, Petrus de Hoerne (1), Sancti Pauli, Johannes Burgensis (2) Sancti Bartholomei Leodiensium ecclesiarum decani, et Thomas de Freris, Sancte Crucis, et Johannes de Berbis, Sancti Bartholomei collegiatarum Leodiensium ecclesiarum canonici, deputati ut asserebant ecclesiarum secundariarum civitatis Leodiensis ex alia partibus, jam dictus magister Egidius vander Blockerien, officialis, unus ex predictis deputatis Rmi domini, per hec vel similia in 10 effectu verba latina exorsus est et exposuit Venerabiles domini mei de Secundariis. Quum (3) extrema sese raro contingant ubi mediis aptis non conjungantur, idcirco frustra de pace agitur ubi extrema dissentionum nullis mediis uniuntur. Non enim estis ignari de hiis que in 15 negotio controversie exemptionis per vos pretense a jurisdictione Rmi domini nostri episcopi Leodiensis ordinarii vestri hactenus facta et gesta sint, et quomodo jam insimul convenimus, ut simul aliqua bona media pacis super hujusmodi pretense exemptionis lite in Romana curia 20 per et inter prelibatum Rmum dominum vestrum ordinarium ex una, et ecclesias secundarias seu prelatos et capitula earundem ex alia partibus, indecise pendente invenire possimus, quod certe domino nostro RTM ut pacis et concordie amatori semper cordi fuit et adhuc est. 25 Quare alias pro parte sua hujusmodi media, que tamen merito a vobis primo prodire debuissent, vobis in scriptis,

(1) Pierre Heez de Hornes (1507-1517). Voir J. DARIS, Histoire du diocèse et de la principauté de Liège pendant le XVIe siècle, p. 117. (2) Jean Bourgeois, décédé en 1546. Voir J. DAkis, l. c.

(3) Voir ci-dessus, Textes, no 88, dont le texte qui suit est par endroits une reproduction littérale.

30

5

equitate omnino et jure plena, per modum memorialis 1517 exhiberi et communicari fecit. Verum vos qui hujusmodi pacis et litis extinctionis mediis respondere debuissetis taliter, quatenus hujusmodi sua media equitate et jure plena potuissent fuisse suum debitum sortita effectum, nichilominus stantes in extremitatibus, nulla media per que idem dominus noster Rmus contentari sed talia per que idem Rmus dominus noster animusque ejus plus exacerbari deberet, etiam in scriptis, per modum avisamenti, exhibuistis (1); quibus etiam actu inheretis, cum non in aliquo 10 mediorum et articulorum media pacis sapientium eidem Rmo domino aut in toto aut in parte condescenditis, qui neque a neophitis vestris impetrationibus, si quidem appellatione suspensis, declinatis, neque antiquos abusus restringitis, neque (ut uno verbo absolvam) dominum et prin- 15 cipem vestrum ejusque jurisdictionem in ullo recognoscere vultis, etiam in casibus in jure expressis. Citatis per omnia. vestras antiquissimas et plurium seculorum exemptionum consuetudines, illasque pro lege et irrefragabili fundamento adducitis, quamvis notissimum habeatis, illas in 20 derogatione juris ordinarii sine canonico titulo vos prescribere non potuisse, presertim cum mala fide, qua nullo unquam tempore, usurpando ea que ordinarie jurisdictionis merique et mixti imperii erant, carere potuistis. Taceo plerosque vestros abusus et corruptelas jure impre- 25 scriptibiles nullaque consuetudine etiam longissimi temporis licitas. Taceo continua fere bellorum tempora quibus interrupta prescriptio obdormivit. Taceo multifarias correctiones in majoribus et levibus excessibus, absolutiones aliosque actus jurisdictionales in suppositis Secundariarum 30

(1) Voir ci-dessus, Textes, no 85, t. I, p. 457.

(7)

totiens quotiens facta, quibus plena sunt antiquiora registra. 1517 Taceo plerasque reformationes et dissentiones a retro episcopis propterea habitas, quibus obstantibus pacifica, continua et legittima non fuit vestra quasi possessio consuetudinis, que premissis omnibus cessantibus, non potuisset plus 5 operari quam expressum exemptionis privilegium, quod certos in jure expressos casus ordinariis reservat salvos, quos jurisdictioni domini nostri Rmi illius gravi injuria subtrahitis et vobis illicite usurpatis. Que certe pretacta vestra avisamenta ibi eidem Rmo domino nostro prelibato com- 10 municari fecimus, illisque per eum rite masticatis, idem Rmus dominus noster nos de mente sua jam acta propria sua manu certificans, quamdam cedulam (1) nobis per certum suum nuntium destinavit, per quam in effectu protestatus est et protestatur per eum non stetisse neque stare, quomi- 15 nus concordia ab ipso petita fuerit sequuta, quia non solum honeste conditiones fuerunt vobis oblate per eum, verum plus quam rationabiles, et ideo protestatur, prout etiam nos suo nomine protestamur, eum in causa non esse quod concordia et pax quam semper desideravit non sequatur, qua- 20 tenus capitulum suum majus, civitas totaque sua patria et diocesis Leodiensis hoc cognoscat, et ideo quia responsio vestra est ita ridicula, est idem Rmus dominus noster intentionis expectandi eventum rei per juditium et utendi jure suo. De et super quibus premissis jamdicti domini depu- 25 tati Rmi domini petiverunt a me notario publico infrascripto unum vel plura publicum seu publica fieri atque confici instrumentum et instrumenta. Acta fuerunt hec Leodii, in calefactorio venerabilis viri domini et magistri Joannis Ferret, canonici et custodis ecclesie Leodiensis 30

() Voir ci-dessus, Textes, no 88, p. 1.

« AnteriorContinuar »