Imágenes de páginas
PDF
EPUB

libus modis opprimunt, contra quas enormitates longe eis 1517-1 quas Pragmatica Xanctio permittit pejores, existunt multa felicis recordationis Alexandri pape VI Brevia (1), ad Illmum Philippum, tunc archiducem mox regem Hispaniarum, et ad Consilium Brabantie aliosque nonnul[1]os principes predicti regis vasallos et locumtenentes. Sed et multa Fol. 33 alia || sunt in quibus predictum Brabantie Consilium juris

dictionem spiritualem Leodiensis episcopi ledit et pes-
sundat (a) que, quia nimis longum esset explicare, in aliud
tempus reservamus.

5

10

Irrepsit is destruendi (b) episcopatum Leodiensem mor-
bus et carcinoma (c) in subditos episcopi, longe tamen ma-
jore discrimine, per quod tam spiritualia quam temporalia
periclitantur, siquidem Trajectum superius, oppidum non
minus amplum et populosum quam sit fere urbs Senarum; 15
in quo oppido episcopus Leodiensis in spiritualibus uni-
versale dominium habet, in temporalibus vero principa-
liter, communi tamen manu cum serenissimo rege Catho-
lico ratione ducatus Brabantie, jurisdictionem exercet.
Hujus oppidi incole per falsam pessimarum consuetudinum 20
narrationem (omnes enim qui impetrarunt aliquid contra
episcopum Leodiensem semper ista allegaverunt que fal-
sissima sunt) tot tantaque a Sanctissimo domino nostro
privilegia obtinuerunt (d), ut de causis etiam mere eccle-

(a) Le ms. porte: ledunt et pesundant.
(b) Le ms. porte destruendum.

25

(c) Le ms. porte: carcimonia.

(d) En marge: Hicque est iterum alia divisio curie ecclesiastice episcopi ut in dicto oppido instituat officialem et curiam ecclesiasticam ad conservandum residuum jurisdictionis sue.

30

(1) Voir ci-dessus, Analyse des manuscrits, nos 173-182, t. I, p. 51-53.

5

siasticis laici idiote et rudes indoctique homines judi- 1517-1518 cent (1), et quum ipsi extra oppidum suum trahi nolint, alios extraneos ad se trahunt (a), quos suspectissimi judices ut volunt tractant contra jus et fas; et ne hec eorum indulta revocentur, a magnis principibus commendatitias litteras quotidie impetrant. Quapropter brevi fiet ut, quum laici homines libentius laicis principibus adhereant, et populi illi maxime sint cervicosi, tantum et tam preclarum oppidum per istas exemptiones ex manibus dominorum ecclesiasticorum dilabatur. Nam etiam nunc 10 quotidie aliquid novi contra suum verum et legitimum dominum episcopum moliuntur (b).

Huienses vero qui (ut historie habent) ab humis deducti amplissimum et munitissimum oppidum ab Anthonio imperatore constructum incolunt, in spiritualibus et tem- 15 poralibus Leodiensi episcopo immediate subjecti, sed suo domino et vero principi semper infensi et inobedientes, et ipsi dum vident ita arcem pulcerrimam que illi oppido imminet esse ab hoc episcopo munitam, ut non possint

(a) En marge: Inque omnes passim clericos tam non conjugatos 20 quam conjugatos in quibuslibet actionibus civilibus, personalibus et criminalibus jurisdictionem exercent, nisi sint clerici beneficiati seu de penna viventes, quasi non liceret clericis alio honesto exercitio victum querere nisi cum perditione privilegii fori.

(b) En marge: Hujus perniciosi privilegii concessor et causa efficiens 25 fuit Johannes de Bavaria, electus Leodiensis, quod qualiter obtentum fuerit, et quare de jure non possit subsistere, aliis meis litteris satis declaravi (2).

(1) Voir ci-dessus, Textes, no 51bis, t. I, p. 274 et n° 99, t. II, p. 64. (2) Voir ci-dessus, Textes, no 82, t. I, p. 429, l'instruction de Gilles de 30 Bloquerie à Aleandre, spécialement p. 434-437.

5

sine capitali periculo hominum et oppidi totius excidio 1517-1518 recalcitrare, novam et fraudolentam (a) excogitaverunt deficiendi et dissentiendi viam (b). Nam per nescio quas falsissime allegatas consuetudines, statuta et colligationes, quarum tamen in rerum natura nusquam reperitur facta mentio, nisi quatenus a Clemente V, facta ipsorum Huiensium expressa mentione (1), sunt damnati, ab imperatore primum Maximiliano, mox Sanctissimo domino nostro moderno earum pravarum consuetudinum confirmationem impetraverunt (2), per quam, quum sint populi seditiosis- 10 simi et suo domino sepenumero rebelles, nunc longe insolentius contra mandata et decreta episcopi insurgunt, et ab eo dominium totius territorii duorum comitatuum seu castellaniarum (c) subtrahere conantur, contra donationes antiquorum imperatorum et perpetuam possessionem 15 episcoporum pro tempore existentium, exceptis fortassis hostilitatibus, eoque deventum est ut pretextu istarum

(a) Sic.

(b) En marge : De istis meo juditio satius erit silere ne frustra plures querelas coacervare videamur. Quia licet privilegium illud impetraverint, 20 tamen illi expresse et etiam tacite per non usum renunciarunt, suntque de presenti obedientissimi imperio Rmi Domini et etiam jurisdictionis ecclesiastice.

(c) En marge: Insuper istis castellaniis et universo dominio ac jurisdictioni que in illis habuerunt dudum est renunciatum : quare pontifex 25 nihil amplius dare potest quam quod jam obtinemus.

(1) Il est fait allusion à la bulle du pape Clément VI et non Clément V, du 4 mars 1345. Voir ci-dessus, Analyse des manuscrits, no 17, t. I, p. 6.

(2) Voir ci-dessus, t. I, p. 339, note 1. Les Hutois avaient renoncé à 30 leurs prétentions et à leurs privilèges au mois de mars 1516. Voir ci-dessus, Textes, nos 60, 71-74, t. I, p. 315, 372 et suiv.

5

consuetudinum conservandarum contra omnia episcopi 1517-1518
mandata tam spiritualia quam temporalia statim ad suum
istud postremo impetratum privilegium (a), quod tanquam
numen venerantur, et ad suos conservatores recurrant, et
sic paulatim se ab obedientia sui episcopi subtrahant, cum
magno periculo, si vacante sede episcopali munitissimam
arcem que est in eo oppido arripere possint, nam preten-
dunt mortuo episcopo cum capitulo custodiam in arce
habere, ne vel laicis principibus prorsus se subjiciant vel
ipsimet dominari velint, quod alias fecerunt quando arx 10
illa pro decima parte non erat adeo munita.

Incole Aquisgrane (b) quod est magnum et multi nominis
Fol. 33vo oppidum || diocesis Leodiensis, pretendentes et ipsi nescio
que privilegia habent (c), de quibus tamen nunquam
docuerunt (1), multa contra sacros canones perpetrant. 15
Nam episcopi mandatis ad que de communi jure et con-
suetudine tenentur, nequaquam parent, quinimo ecclesias-
ticas personas carcere detinent et torquent, et mille alias
faciunt enormitates, quasve longum ita abominabile esset
referre.

Supradicta privilegia omnia contra inviolabilia sacro

(a) En marge: Verumtamen ad effectum generalis privilegii ad magis
movendum pontificem, si consultum videbitur, poterit exprimi.
(b) Sic.

20

(c) En marge: Est etiam privilegium de non evocando extra urbem 25 Aquensem quo per suos conservatores in omnibus passim causis tuentur, sicque fit quod episcopus de nullis causis cognoscat vel officialem et Curiam obinde instituat, que a laicis pro nutu eorum regantur, et tandem omnimoda etiam ecclesiastica jurisdictio ab eis usurpetur.

(1) Voir ci-dessus, Textes, no 68, t. I, p. 356.

30

sancte Constantiensis et ultime Lateranensis synodi (a) 1517-1518 decreta, non citata parte et per falsas narrationes, surrepticie sunt impetrata, multa pendente lite obtenta, et licet predicti qui impetraverunt semper antiqua privilegia allegaverunt, ea tamen nunquam produxerunt, falsumque 5 sit quod de consuetudinibus dicunt, quum episcopi e contrario in pacifica semper fuerint possessione, exceptis (si que inconvenientia facta sunt) bellorum et guerrarum temporibus que patriam Leodiensem vexaverunt, quod omnibus notissimum est, et tamen Leodiensis episcopus 10 per Pauli secundi pontificis diffinitivam sententiam in pristinum statum et ad merum et mixtum imperium sicut prius restitutus esset (1). Exemptiones autem iste que nuper ab adversariis sunt impetrate, a jure communi semper damnantur et merito sunt abominabiles. Nihil enim 15 aliud sunt iste particulares exemptiones quam particularia quedam scismata, magni aliquando et universalis scismatis elementa, nutrimenta (b) et fomenta.

Ad hec mala accedunt tot conservatores, subconservatores dati iis qui superius dicta privilegia impetraverunt et 20 aliis particularibus conventibus, monasteriis, collegiis sed et oppidanis laicis, a quibus mille quotidie inter se pugnantia mandata et inhibitiones ultro citroque volitant, et quod unus construit alter destruit, unus dat alter revocat; hinc provocationes, hinc lites et impetrationes novorum judi- 25 cum totam Urbem et orbem forensi clamore et strepitu

(a) Le ms. porte: synodus.

(b) Interprétation douteuse.

(4) C'est la bulle du pape Paul II du 23 décembre 1465. Voir ci-dessus, Analyse des manuscrits, no 50, t. I, p. 17.

30

« AnteriorContinuar »