Imágenes de páginas
PDF
EPUB

formaliter sua ordinaria auctoritate declaravit quodque licet nullus preter Romanum Pontificem prefatos sacrilegos ab excessu et reatu predicto absolvere potuerit, ipsi tamen quandam perversam vigore certarum literarum indulgencie Ecclesie Mechliniensis Cameracensis dyocesis concesse absolutionem licet nulliter et de facto ecclesie aut partibus lesis propter ea minime satisfacto extorserunt seque absolutos fore iactarunt et publicarunt, in dicte Ecclesie et partium huiusmodi grave dampnum atque detrimentum. Dignetur igitur S. V. sententiam excommunicationis et alia prenarrata prout rite gesta sunt auctoritate apostolica ex certa sciencia approbare et confirmare, necnon ipsam absolutionem et quecumque inde secuta quatenus de facto processerunt revocare, cassare et annullare seu cassas ac nullas decernere et declarare de gracia speciali in contrarium facientibus non obstantibus quibuscunque et cum clausulis oportunis. Fiat ut petitur quoad forum iudiciale &c.

XI.

Datum Mantue quinto idus iunii anno primo.

(Arch. Vat., 511, folios 269-250).

Autorisation accordée au gardien des frères mineurs de Dixmude d'appliquer les indulgences aux malades, lépreux, etc. (1 septembre 1459).

Pius etc. Dilecto filio Zegero Guardiano domus de Dixmuda ordinis fratrum Minorum de observancia nuncupatorum Morinensis diocesis Salutem etc.

Merentur exacte vite tue studia et magni labores quos in obsequiis Romane Ecclesie pertulisti ut personam tuam sinceris affectibus prosequentes illa tibi favorabiliter concedamus per que Christifidelium animarum saluti valeat provideri. Cum itaque sicut exhibita nobis nuper pro parte tua humilis et devota peticio continebat, in civitatibus, terris, villis, opidis atque locis dominio dilecti filii nobilis viri Philippi ducis Burgundie nunc subiectis sint quam plures pauperes leprosi et infirmi ac alie miserabiles persone quibus gracie et indulgencie per felicis recordacionis Calistum papam iij predecessorem nostrum Christi fidelibus in opido Machliniensi Cameracensis diocesis sub certis modo et forma concesse, non solum perutiles forent sed etiam necessarie erant, tamen participes fieri nequeunt observata forma in literis apostolicis desuper confectis contenta, cum eisdem mi

serabilibus personis non subest facultas propter inopiam et paupertatem, nec potestas propter debilitatem et impotenciam; Unde pie motus eis subvenire cupiens, diversis vicibus ab apostolicis Nuntiis ceterisque Prelatis ac doctoribus ne dum tempore prelibati Calisti, verum etiam a felicis recordationis Nicolao papa V etiam predecessore nostro pro huiusmodi indulgenciis in dicto opido deputatis commissiones caritative postulatas pro ipsis miserabilibus personis obtinuisti eisque benigne in diversis predicte diocesis terris et locis unde experiencia doctus ipsarum miserabilium personarum necessitatem sciens et salutem affectans nobis humiliter supplicasti ut earundem animarum et quarumdam aliarum publicarum peccatricum ad Deum conversarum saluti providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur qui omnium animarum salutem supremis desideriis affectamus ipsis miseris misericordiam facere cupientes, tuis devotis ac humilibus precibus in hac parte inclinati, tibi, postquam huiusmodi nostre litere Ordinario loci cum omni reverencia fuerint presentate et per eundem examinate, quod per te aut alium confessorem regularem aut secularem ipsi Ordinario prius presentatum et per eundem ad audiendas confessiones admissum hinc ad triennium proxime futurum, omnes et singulos pauperes, debiles, claudos, leprosos, paraliticos, reos captivos, senes et impotentes necnon devotas personas que publice de infelici comercio corporis prius victum querentes mundi blandimenta fugierunt et ad Deum seu regularem vitam converse sunt, aut quas in hoc tempore converti continget, cum illis personis que earum curam gerunt aut in communi vita cum ipsis Domino famulentur, in dicto tamen dominio constitutis, eorum ac omnium debilium pauperum hostiatim mendicantium confessionibus diligenter auditis per commissionem etiam si talia forent propter que merito Sedes Apostolica foret consulenda semel duntaxat in vita debitum absolutionis beneficium impendere et penitentiam salutarem iniungere, necnon ipsis omnibus et singulis in sinceritate fidei unitate sancte Romane Ecclesie ac obediencia et devocione nostra et Romanorum Pontificum canonice intrantium quod confessor ydoneus secularis vel regularis in mortis articulo plenariam peccatorum remissionem mediantibus certis orationibus pro statu universalis Ecclesie ipsis omnibus et singulis imponendis, super quo tuam et aliorum confessorum conscientiam oneramus, concedere valeas seu valeat tenore pre

sentium de apostolica largitate indulgemus. Nulli ergo etc. nostre concessionis infringere etc. Siquis etc.

Datum Mantue, anno etc millesimo quadringentesimo quinquagesimo nono kal. septembris, pontificatus nostri anno primo. (Arch. Vat., Reg. 501, folios 133--134).

XII.

Prorogation des indulgences (17 septembre 1459).

Pius etc. Ad futuram rei memoriam. Pontifex qui super omnia regna divina. Cupientes igitur ordinationem et voluntatem dicti predecessoris inviolabiliter observari quodque Christi fideles ipsi, postquam de criminibus, peccatis, delictis et excessibus per eos commissis ac a sententiis et censuris prefatis auctoritate priorum aut presentium nostrarum literarum huiusmodi debita (sic) absoluti fuerint, super illis vel eorum aliquo inde molestari aut perturbari non possint, omnibus et singulis Archiepiscopis, Episcopis ac Vicariis et Officiariis nec non locorum Curatis et illorum Vicegerentibus tenore presentium precipimus et mandamus quatenus, postquam eis, in quantum ad eos communiter vel divisim spectat, per literas venerabilis fratris nostri Francisci episcopi Interamnensis et dilecti filii magistri Roberti de Cambini decani Furnensis Morinensis diocesis, decretorum doctoris, Apostolice Camere clerici, quem loco dilecti filii magistri Petri Clerici Archidiaconi [ccxxvJV] Brabancie in ecclesia Cameracensi, quem prioribus literis nostris una cum dicto Episcopo Interamnensi Nuntium et Oratorem nostrum ad hec specialiter deputaverimus, certis de causis impediti huiusmodi commissiones exequi non valentes, deputavimus et substituimus, Oratorum nostrorum Thesaurariorum ac nostrum et Sedis Apostolice Nunciorum per nos ad hoc deputatorum suis sigillis et sub nomine amborum vel alterius eorum munitas et per notarium publicum subscriptas constiterit dictos Christi fideles utriusque sexus vigore priorum aut presentium literarum de criminibus, peccatis, delictis et excessibus per eos commissis ac a sentenciis et censuris prefatis fore confessos et absolutos, previa ut premittitur satisfactione congrua, si per eos de iure prestanda fuerit vel de ea sufficienti cautione data super premissis vel eorum aliquo nullatenus molestent nec eos seu eorum aliquem per se vel alium seu alios directe vel indirecte quovis quesito colore molestari faciant aut permittant quominus possint eis in vita et in morte omnia sa

Annales de S.-L.-d.-F.

33

474 DOCUMENTS POUR SERVIR À L'HISTOIRE DES INDULGENCES

cramenta ecclesiastica ministrari et eos post eorum obitum ad sepulturam ecclesiasticam admitti; quod si secus contra tenorem priorum predecessorum aut presentium literarum nostrarum veniendo fecerint, vel aliquis eorum secus fecerit, ipsos et eorum quemlibet harum serie sententia excommunicationis innodamus, a qua ab alio quam a Romano Pontifice vel ab eisdem episcopo et Roberto vel eorum altero, si tunc superfuerint, et in mortis articulo constituti absolutionis beneficium nequeant obtinere. Volumus autem quod quilibet ex Christifidelibus utriusque sexus pro consequendis indulgentiis et remissionibus huiusmodi ad opus contra sevissimum prefatum Turchum Christi nominis inimicum immanissimum huiusmodi solvere et contribuere habeat de bonis suis tantum quantum pro una septimana communiter expendere consuevit iuxta ordinationes sui confessoris, alioquin presentes indulgencie et remissiones nullatenus sibi suffragentur. Rursus volumus et harum serie indulgemus quod ex colligendis elemosinis et piis subsidiis per fideles predictos occasione indulgentiarum huiusmodi erogandis, tempore prorogationis huiusmodi durante, tercia pars ad opus et utililatem Septem Ecclesiarum predicti opidi aplicari debeat deductis tamen prius ex tercia parte huiusmodi expensis per ipsum opidum occasione indulgenciarum factis et faciendis, prout et quemadmodum pro annis futuris prorogationem huiusmodi sequentibus per alias dicti predecessoris literas predictas eisdem ecclesiis seu earum fabricis terciam partem huiusmodi applicari concessum extitit, Non obstantibus omnibus que idem predecessor in eisdem literis non obstare voluit, Aut si alicui vel aliquibus a Sede Apostolica forsan indultum existat quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per literas apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mencionem [CCXXVIJ] ceterisque. Nulli ergo.

Datum Mantue anno etc. MCCCCLVIIIJ quintodecimo kalendas octobris, pontificatus nostri anno secundo.

(Arch. Vat., Regest. 472 folios 223-227).

BIBLIOGRAPHIE

Bibliothèque des Ecoles Françaises d'Athènes et de Rome, 3 série, no 2 bis Benoît XII (1334-1342). Lettres communes analysées d'après les registres dits d'Avignon et du Vatican par J. M. VIDAL, ancien chapelain de Saint-Louis-des-Français, fascicule 2 et 3, Paris, Fointemoing, 1903 et 1904; prix 21 et 17 fr. 40.

Monsieur l'abbé Vidal poursuit rapidement la publication du bullaire de Benoît XII. 5127 documents sont analysés dans les deux fascicules dont nous annonçons l'impression. Dans ce nombre les grâces bénéficiales figurent toujours pour une large part. Il y a, cependant, progrès dans la voie de la réforme: si la première année le nombre de ces grâces bénéficiales s'élève à 1493, la 2o on n'en compte plus que 664, la 3ème 670, la 4ème 441 et la 5ème 341. Toutefois il ne faut pas se faire illusion: si Benoît XII conféra peu de bénéfices, les chroniqueurs nous apprennent qu'il les retint pour lui sous prétexte qu'il ne trouvait pas de candidats assez dignes de ses faveurs (1). D'autre part, le pape maintint son droit de réserve. Le 6 mai 1336 (no 3973) il se réservait la collation de tous les bénéfices majeurs sis dans les terres soumises à l'Eglise Romaine. Par une bulle du 22 septembre il retenait pour lui tous les bénéfices mineurs vaquant

(1) Baluze, Vitae..., t. I, p. 210, 225 et 240; cfr. Galvaneus della Fiamma, Muratori, Rerum italicarum Scriptores, XII, col. 1009.

« AnteriorContinuar »