Imágenes de páginas
PDF
EPUB

per nostrum privilegium cum suis terris, ad peticionem nostri fidelis C(iriaci) zagrabiensis prepositi exemimus, factam confirmavimus: ita videlicet, ut tam ipse quam eius successores, sub concesse per nos libertatis titulo, cum suis terris et populis in eis commorantibus, et omnibus eorumdem proventibus in marturinis, et in aliis ad iurisdiccionem ecclesie sepedicte in perpetuum pertinent. Verum quia facili lapsu rei geste memoria mentes mortalium deserit, ut huius negocii deliberacione legitima per nos pertractata racio contra quodlibet privilegium in huius pagine preiudicium per Banconem, vel Ochuz comitem vel per quempiam alium nobis ignorantibus inpetratum, quod in respectu presentis privilegii, cassum esse debet penitus, et inutile, salva semper et inconcussa permaneat, presentem cartulam nostris successoribus iureiurando commendavimus illibate conservandam, auctoritatis nostre karactere in perpetuo roboratam. Datum per manus magistri Vgrini aule regie cancellarii, anno ab incarnacione domini MCC. decimo septimo. Venerabili Johanne archiepiscopo strigoniensi, reverendo Bertoldo archiepiscopo colocenci existentibus, Calano quinqueecclesiensi episcopo, Wilielmo ultrasilvano episcopo, Symone waradiensi episcopo. Roberto wesprimiensi episcopo, Desiderio senadiensi episcopo, Jacobo waciensi episcopo, Petro geuriensi episcopo, Stephano zagrabiensi episcopo, Thoma agriensi electo, episcopis ecclesias feliciter gubernantibus. Jula palatino comite existente, Dyonisio magistro tawarnicorum et comite novi castri, Ochuz curiali comite, Bancone bano, Rofoyn voia woda, ceterisque comitibus comitatus tenentibus. Regni nostri anno tercio decimo.

[ocr errors]

Izvadjeno iz prepisa stolno biogradskoga kaptola od g. 1272. Iz ark. kapt. fasc. 13 br. 91.

XXXIII. God. 1217.

Andrija 11. kralj ugarski i hrvatski potvrdjuje povlastice crkve zagrebačke: da u buduće nijedan ban neusudi se zvat ljude crkve zagrebačke pred svoj sud, ili kod njih kojom prigodom odsjedati; da plaća biskupu desetinu od kunovinah i od inih prilogah, a i one, koji nebi htjeli platit da težkim sud m naćera. Kraljevski poreznici, solari il novčari da se pod globom neusude dolaziti na biskupsku pijacu, i da ljudi crkve zagrebačke kupuju ili prodaju svoju

robu za ugarski novac.

In nomine sancte trinitatis et individue unitatis. Andreas dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerieque rex in perpetuum. Venerandi regie stirpis successores tam diligentem, tam circumspectam in suorum antecessorum donacionibus et institutis, et in hiis maxime, que ad dei cultum et honorem deputata sunt, debent habere providenciam, ut si qua parte, vel annosa temporum canicie, vel inportuno malignancium inpetu vacillare viderint, non tantum in melius immutare, verum eciam inmutata sue auctoritatis munimine studeant in perpetuum roborare. Huius itaque regie circumspeccionis erudicione moniti, presencium atque posterorum noticie clarescere volumus: quod cum essemus in exe

quendo itinere assumpte crucis, iniuriam crucifixi ulcisci volentes ad sanctam terram profisciscendo, venissemus ad zagrabiensem episcopatum, ac monasterium zagrabiense a sancto Ladizlao rege, sanctissime recordacionis. predecessore nostro, constructum, qui terram Sclauonie sive banatum ab errore ydolatrie ad christianitatem convertens, corone Hungarie subiugavit; qui eciam in eodem banatu episcopatum instituit, et monasterium in honore sancti regis Stephani construxit, per venerabiles episcopos dedicari fecissemus. Episcopus et capitulum eiusdem loci nobis humiliter supplicando postularunt: ut nos omnia privilegia super prediis, possessionibus, et libertatibus aliisque redditibus, tam a sancto Ladizlao rege primo fundatore ecclesie, tam eciam a predecessoribus nostris, presertim a fratre nostro felicis recordacionis rege Henrico, quam eciam pie a nobis collata, secrecioris et sollempnioris sigilli nostri videlicet auree bulle munimine confirmaremus. Nos igitur eorum iustis peticionibus inclinati grato volentes occurrere assensu, habito consilio omnium magnatum nostrorum, omnia privilegia predicte ecclesie in medium fecimus deduci, et per cancellarium nostrum Vgolinum de verbo ad verbum coram multitudine perlegi. Et cum nichil contradiccione dignum poterat inveniri in eisdem, omnia privilegia nostra et predecessorum nostrorum renovando secundum quod in eisdem singulis continentur, aureo sigillo nostro confirmamus, et eciam auctoritate nostra adiungendo firmiter statuimus: ut de cetero nullus banus, sive sit de regali progenie, sive de magnatibus Hungarie, presumat populos predicte ecclesie coram se aliqua occasione in iudicium trahere, aut alicuius rei occasione descendere, aut descensum petere, aut eciam marturinas seu quamcumque collectam, quocunque nomine nuncupatam, exigere; sed pocius firmiter iniungendo bano sive duci, loco et tempore constitutis, precipimus: quod decimas marturinarum omnium, seu omnium collectarum quocunque nomine nuncupatarum. episcopo plenarie et sine contradiccione aliqua et dilacione, quantum limes episcopalis concludit, persolvat. Decimam eciam omnium tributorum forensium, sive decimas proventus portuum, quorum sunt, si illi solvere noluerint, cogendo eos cum gravi iudicio ut ceteris metus in similibus incuciatur, solvere conpellat. Statuimus eciam firmiter: ut populus ecclesie sive sit episcopi sive capituli in nullius foro tributum solvere cogatur, nec eciam tributarii vel salinarii regis, causa exercende sue negociacionis contra episcopi voluntatem vel officialium suorum, ad aliquod forum episcopi accedere presumant; et si inventi fuerint, capti in carcere quadraginta diebus detineantur, omnes res suas quas tunc erga se habent amittentes. Istud specialius adiciendo statuimus, quod licet nunquam moneta regalis in regno banatus sive ducatus facta fuerit ab aliquo rege, tamen a succesoribus nostris si fieri contingeret, quod non credimus, populus ecclesie, tam episcopi quam capituli, mercimonia sua vendendo vel emendo, dare non compellatur pro eadem, nec eciam monetarii ad aliquod forum episcopi, causa exercende monete, accedere aliquomodo presumant; et si inventi fuerint, per quadraginta dies capti ab officialibus episcopi in carcere detineantur, omnes res quas tunc erga se habent amittentes. Hec igitur omnia predicta a nobis et a predecessoribus nostris statuta, que ab eis et a nobis usque nunc sunt observata sic firmiter in perpetuum a filiis et heredibus nostris volumus observari, ut in nullo excedere videantur, attemptando aliquid contra iura predicta tam a

nobis, tam a fratre nostro felicis recordacionis rege Henrico, quam eciam a fundatore predicte ecclesie sanctissimo rege Ladizlao, vel eciam ab aliis regibus sive ducibus sint concessa et collata. Et si aliquis banus sive dux aliquid contra predicta iura attemptare presumpserit, quod non credimus, si fuerit de regali progenie, paterna malediccione inconprehensibilis amaritudinis in perpetuum percuciatur, et nunquam ad coronam quam hereditario iure habere debebat possit pertingere, sed toto tempore vite sue sit vagus et profugus, suisque sociari non valens, sed semper aliena mendicans; si autem fuerit de nobilibus Hungarie, et citatus fuerit ab episcopo ad regis presenciam antequam episcopo respondeat, quinquaginta marcas fisco regio et alias quinquaginta marcas episcopo, rege eodem forcius conpellente, persolvat. Ut igitur hec omnia que a nobis et ab omnibus predecessoribus nostris sunt collata et concessa, nostris nostrorumque successorum temporibus inrefragabiliter salva semper et inconcussa in perpetuum possint permanere, sigilli nostri videlicet auree bulle munimine roborari fecimus. Datum per manus magistri Vgolini aule regie cancellarii, anno ab incarnacione domini MCCXVII. Venerabili Johanne archiepiscopo strigoniensi, reverendo Bertholdo archiepiscopo colocensi existentibus, Calano quinqueecclesiensi episcopo, Willelmo ultrasilvano episcopo, Symeone waradiensi episcopo, Roberto wesprimiensi episcopo, Desiderio scendiensi episcopo, Jacobo waciensi episcopo, Petro jauriensi episcopo, Stephano zagrabiensi episcopo, Thoma agriensi electo, episcopi ecclesias feliciter gubernantibus. Jula palatino comite existente, Dyonisio tawarnicorum et comite novi castri, Ochuz curiali comite, Bankone bano, Rofoyn voyawoda, ceterisque comitibus comitatus tenentibus. Regni nostri anno tercio decimo.

Izvadjeno iz prepisa kaptola stolno-biogradskoga od g. 1272. Iz ark. kapt. fasc. 1. br. 1.

XXXIV. God. 1217.

Andrija II. kralj ugarski i hrvatski nalaže solarom na rieci Marošu da kaptolu zagrebačkomu svake godine prije Stjepanja imaju davat sol u vriednosti petdeset markah, i da ju dostave na svoj trošak iz Segedina u Zagreb.

Andreas dei gracia Hungarie, Dalmacie. Croatie, Rame. Servie, Gallicie, Lodomerieque rex in perpetuum. Immensa regum dapsilitas licet nullis dandi limitibus coharctari debeat, ad illos tamen diligencius munificencie sue dona debet extendere, qui et temporalium bonorum impensu sibi fideliter obsecuntur, et in offerendis oracionum sacrificiis pro pace regis et regni, deo jugiter ac devote famulantur. Cum itaque curis et defectibus ecclesiarum omnium in regno nostro Christo militancium earum tamen maxime, que ad nos speciali patronatus iure pertinent, diligentem apponere providenciam debeamus; zagrabiensis dioecesis monasterium, per nostrum antecessorem sanctum Ladislaum regem immortalis memorie fundatum, postmodum autem multorum elapsu temporum divina sic disponente gracia nostri patronatus suffragio dedicatum, temporali commercio volentes eterna metere, huiusmodi largicionis stipendio liberalitate regia in perpetuum dotavimus: quatenus salinarii super Marisii fluvium constituti

de salibus aquaticis, eiusdem ecclesie canonicis et non episcopo, valens quinquaginta marcas de salibus in loco qui vocatur Zegedin, annuatim ante festum sancti regis Stephani persolvere teneantur, ac iam dictis canonicis usque Zagrabiam absque omni tributo deportandis, et cum omnimoda libertate, si eis expedierit vendicioni exponendis. Verum quia rei geste memoria facili lapsu mortalium mentes deserit. et que pia fidelium disponit sedulitas in sopito malignancium impulsu quandoque contigit vacillare, ut hoc a nobis pro nostrorum remissione peccatorum, divine pietatis intuitu, legitime facta largicio non per salinarios, non per quempiam alium alierari vel retractari valeat, huius execucionem negocii vice nostra, sancte colocensis ecclesie archiepiscopo commisimus, ita videlicet, ut excluso quolibet salinariorum et aliorum quorumlibet gravamine, sumpmam iam dicte pecunie quolibet anno plene faciat adimpleri. Et ut hec per omnia successorum nostrorum tempora salva semper et inconcussa permaneant, presentem concessimus paginam sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum per manus Hugrini aule regie cancelarii, anno ab incarnacione domini MCCXVII. Venerabili Johanne strigoniensi, reverendo Bertholdo colocensi archiepiscopis existentibus, Calano quinqueecclesiensi, Desiderio chanadiensi, Vilhelmo transylvano, Roberto wesprimiensi, Simone varadiensi, Petro geurinensi, Jacobo vaciensi, Stephano zagrabiensi, Thoma agriensi electo, episcopis ecclesias feliciter gubernantibus, Jula palatino, Dyonisio magistro tavarnicorum et comite novi castri. Bancone bano, Ochuz curiali comite, Raphoyn voywoda, ceterisque comitibus comitatus tenentibus. Regni nostri anno tercio decimo.

Izvadjeno iz prepisa Theofila prepozita i kapitula Ostrogonskoga od g. 1324. Iz ark. kapt. fasc. 31. br. 32.

XXXV. God. 1217.

Andrija II. kralj ugarski i hrvatski za zaseljak Turdos (bivši Paulinov i Jakobov) koj daruje crkvi ostrogonskoj, daje rečenim plemićem kao zamjenu zemlju Burin.

In nomine sancte trinitatis et individue unitatis. Andreas dei gracia Ungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerieque rex in perpetuum. Cum ea, que bonorum deliberacione legitima disponuntur, et maxime que regia pertractat auctoritas, salva semper et inconcussa permanere debeant. Ad universorum presencium atque posterorum noticiam clarescere volumus: nos in commutacionem ville Turdos, quam nostris fidelibus Paulino comiti et Jacobo dederamus, et postmodum sancte strigoniensi ecclesie contulimus, terram ville Burin, que ad castrum posoniense prius pertinebat, exceptis castrensibus, memorato Paulino comiti et Jacobo et eorum heredibus, per nostrum fidelem Lampertum filium Omodey, in perpetuum contulisse; ita videlicet: ut sicut strigoniensis eccl sia villam Turdos iurisdiccione perpetua suscepit possidendam, eodem iuris ordine sepedicti Paulinus comes et Jacobus frater eius et eorum successores,

tamquam sua patrimonia possideant in perpetuum sine contradiccione sub eisdem metis et terminis, quibus unquam plenarie nec non pacifice iam dictum posoniense castrum possidebat. Cuius mete conterminales sunt hii: versus orientem populus monasterii sancti Martini de Pannonia, de Sala, hine procedendo conterminatur ville Zemere, hinc tendit ad villam Mynolth nomine Beren versus meridiem, hinc transit aquam Dudaag, et transit procedendo iuxta Beren, villam Moynolth memorati, hinc ad villam Zele, ita quod in terra, pratis et silvis et piscinis Zele, villa Beren posoniensis suam habet legitimam porcionem, hine participat metas cum udvornicis regis versus occidentem, hine tendit ad villam Nek castrensium et inde circuiens venit ad predium Berecie, domine Bogosloe, et transiens Duduag versus Sala abbatis, conterminatur predio Sebus comitis, nomine Thumoy versus occidentem, hinc procedit ad tres populos et rediens ad terminos populorum abbatis sancti Martini venit ad priorem metam. Ut igitur hec per nos facta donacio pariterque disposicio per omnia successorum nostrorum tempora salva semper et inconcussa permaneat, presentem concessimus paginam sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum per manus magistri Hugrini aule regie cancellarii, anno ab incarnacione domini MCCXVII. Venerabili Johanne strigoniensi, reverendo Bertholdo colocensi archiepiscopis existentibus, Kalano quinqueecclesiensi, Desiderio chanadiensi, Villelmo ultrasilvano, Symeone waradiensi, Roberto wesprimiensi, Jacobo waciensi, Petro geuriensi, Stephano zagrabiensi, Thoma agriensi electo, episcopis ecclesias feliciter gubernatibus. Jula palatino, Bancone bano, Dyonisio magistro tavarnicorum et comite novi castri, Rophoyn voyvada, Ochuz curiali comite, ceterisque comitibus comitatus tenentibus. Regni nostri anno tercio decimo.

Liber privileg. epnatus zagrabiensis list 50.

XXXVI. Godine 1220.

Podložnici opata topuskoga priznavaju da isti opat imade pravo patronata u crkvi sv. Stjepana u Vernici, obriču ujedno da neće nikada to pravo povriedit.

Ego Martinus dei gracia corbabensis episcopus, notum facio tam presentibus quam futuris: quod cum consecrarem ecclesiam sancti Stephani in Vernice, recognitum est in presencia mea de hominibus abbatis Toplice, qui eandem ecclesiam per concessionem eius construxerunt, quod predictus abbas et monachi Toplice habent eandem iurisdiccionem in predicta ecclesia sancti Stephani in Vernice, quam debet habere dominus vel patronus in ecclesia fundata in terra sua. Et quod occasione prefate ecclesie sancti Stephani nullum fiet preiudicium ecclesie Toplice in poste(rum) de terra, vel de redditibus suis, neque per sacerdotem eiusdem ecclesie, neque per aliquam aliam personam, sed terra et elemosina domini regis ecclesie de Toplica libera manebit in eternum. Et ne hoc qualibet temeritate vel alicuius fraudulencia de cetero valeat perturbari, presentem paginam sigillo nostro fecimus communiri. Actum anno gracie MCCXX.

Privileg. monaster. b. v. Mariae de Toplica nr. XXXV.

« AnteriorContinuar »