Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XXXVII. God. 1221.

Andrija II. kralj ugarski i hrvatski vraća banu Okiću zemlju Kamešnicu pod Kalnikom, a crkvi zagrebačkoj, koja ju dotle uživala, daje u zamjenu zemlje: Rodos, Viduše, Kupuk i Braten.

In nomine sancte trinitatis et individue unitatis. Andreas dei gracia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Galitie, Lodomerieque rex in perpetuum. Regie dignitatis incumbit officio, ut illorum peticiones, quos regni utilitati honorique regie corone pervigiles experto cognoverit, benigno favore prosequatur. Hinc est: quod terram quandam sub Keymuk, nomine Kemesnice, quam pater noster felicis memorie rex Bela, maiore Ochuz, patre videlicet Ochuz bani abstulerat et zagrabiensi ecclesie per privilegium contulerat perpetuo possidendam, ad instanciam dilecti et fidelis nostri Ochuz bani et maxime quia in ducentis marcis persolvendis, quas nobis de ultramarinis partibus remeantibus accomodaverat, sibi tenebamur, eodem iure et libertatis titulo, quo ecclesia eam possidebat, scilicet: nec marturinas nec alias exacciones que sunt, vel que forte in banatu emerserint, nec victualia banatui, nec vicebano, incole earumdem terrarum solvere tenebantur, per fidelem nostrum Reinolt filium Pertolt sibi et per eum suis heredibus iure perpetuo possidendam restituimus, et per eundem Reinolt, ecclesie zagrabiensi, ne ei iniuriari et predecessorum nostrorum elemosinas velle retractare videremur, pro predictà terra nomine Kemesnice, terras eandem equivalentes de nostris terris propriis, scilicet: de terris castri zagrabiensis, terras videlicet: Rodos, Widuse, Cupuc et Braten, a castro zagrabiensi exceptas, ad beneplacitum episcopi et tocius capituli, eisdem debitis et serviciis, quibus incole earumdem terrarum banatui servire tenebantur, ecclesie perpetuo possidendas contulimus, concedentes earumdem terrarum inhabitatoribus, quod nec marturinas, nec descensum, nec alias exacciones, que forte emerserint in banatu, nec banatui, nec vicebano solvere teneantur, sed ecclesie tantummodo. Ad maiorem eciam cautelam dictas terras per superius nominatum Reinolt certis limitibus undique distinqui precepimus. Prima igitur terre Rodos meta egreditur de Sowa et venit cum metis de terra assignatis ad fossatam Mlaca usque ad viam, inde reflectitur versus aquilonem et tendit per metas in longum Mlaca, in qua diucius vadit per metas ad arborem narfa, inde in magna via ad arborem tulfa, sub qua est meta terrea, inde in eadem via vadit per metas usque ad terminos Girymla, que est terra eiusdem ecclesie ab antiquo, semper a dextris terra populorum regis remanente, a sinistris vero ecclesie; inde reflectitur versus occidentem et metis assignatis, tam sub piro quam sub aliis arboribus vel in campis tendens diucius, reclinatur versus meridiem, et per metas vadit ad pirum sub qua est meta, transitque aquam ad sambucum ubi est meta, inde vadit ad arborem cerasi iuxta quam in eadem aqua paululum tendens superius vadit ad narfa, inde per metas tam terreas quam arbores intrat Sowam, semper a dextris et a sinistris ecclesie pertinentibus, et in Sowa meta vadit inferius unde prius processerat, et medietas aque Sowe pertinet ad ecclesiam. Item meta terro Cupuc et terre Widuse incipit ab oriente iuxta metas episcopi sub quercu, inde vadit ad silicem sub qua est meta iuxta aquam, inde vadit per metas

versus aquilonem ad puteum Lubawod, ubi est meta sub piru, inde vadit per viam ad cacumen magni montis ubi est meta et (in)vertice eiusdem montis vadit ad Jazanouc, pars montis a sinistris pertinet ad ecclesiam, inde descendit per metas versus meridiem ad puteum, inde intrat aquam Blizna in qua vadit inferius diucius et exiens de aqua ascendit montem Sterma pec, de quo descendit per metas ad puteum, inde transiens vallem ascendit montem ad metam in quo vadit paululum per metas et descendit ad sorbum tenens metas cum Herceg, inde descendit in Blizna-potoka, in quo procedens paululum exit ad viam Struscogoy per quam per metas vadit ad aquam Zucher, tenens metas cum populis regis, inde conterminatur terre prememorate ecclesie antiquiori, semper a sinistris meta spectante ecclesie. Item meta terre Bratonis incipit ab occidente de quercu et tendit versus orientem in via ad pirum, inde vadit ad lapidem per metas ubi conterminatur terre Banconis, hinc per metas procedens conterminatur terre episcopi, inde ad quereum, inde ad avellanam inde ad quercum, hinc ad aquam Yelsouc, in qua parum procedens transit ad pirum ubi est meta, inde in montem ad quercum, deinde ad viam inde per metas ad Hodud, hinc in montem ad sorbum de qua per viam vadit ad tulfa, inde in Crauawelg hine in Hodud ibi conterminatur priori terre eiusdem ecclesie, ab inde per montes et colles et per cetera loca transeundo cum metis ascendit ad locum unde prius processerat meta, semper a dextris ecclesie metis remanentibus. Ut autem hec a nobis Ochuz bano facta restitucio et facta in ecclesiam in concambium restitucionis collacio nec nostris, nec nostrorum successorum temporibus vel per banum sive per aliquem alium retractari valeat, presentem concessimus paginam sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum per manus Cleti aule regie cancellarii et agriensis prepositi, anno dominice incarnacionis MCCXXI. Venerabili Johanne strigoniensi, reverendo Vgrino colocensi archiepiscopis existentibus, Desiderio cenadiensi, Willelmo transilvano, Roberto wesprimiensi, Thoma agriensi, Stephano zagrabiensi, Alexandro waradiensi, Bartholomeo quinqueecclesiensi et aliis episcopi ecclesias feliciter gubernantibus. Nicolao palatino et comite suprunienzi, Ochuz bano, Paulo voywoda, Jula curiali comite regine et comite budrugiensi, Dyonisio magistro tawarnicorum et comite bachiensi, Bankone curiali comite regis et comite albensi, Demetrio senescalco et comite woswariensi, Laurencio filio Ochuz magistro pincernarum et comite keweiensi existentibus. Regni nostri anno XVIII.

Izvadjeno iz bulle pape Grgura IX. od g. 1227. Iz ark. kapt. fasc. 1. br. 41.

XXXVIII. God. 1222.

Bela vojvoda ciele Slavonije nagradjuje biskupa zagrebačkoga Stjepana I. zemljištem Pser ili Psarjevom, što ga izmirio s otcem njegovim.

In nomine sancte trinitatis et individue unitatis. Bela dei gracia rex, filius regis Ungarie et dux totius Sclavonie, omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in domino. Regie maiestatis celsitudo tam pro

vidam debet habere circumspectionem, ut quanto quis ad supportandi regni negotia officiosior occurrit et in gerendis rebus se offert promptiorem, tanto propensius dignis meritorum premiis remunerandus censeatur. Quapropter universis notum fieri volumus: quod dilectissimo et fideli nostro Stephano, sancte zagrabiensis ecclesie venerabili episcopo, cuius discretione procurante, pre ceteris regni primatibus, discordia inter patrem nostrum et nos olim exorta et ad inextimabile regni detrimentum succrescens est ad concordiam revocata, et universa gens, variis perturbationum procellis fluctuans, in pace collocata, terram Pzer, de castro zagrabiensi exceptam, licet respectu servitiorum suorum minima et meritis inequalem, sibi et sue posteritati, certis metis assignatam, contulimus iure hereditario in perpetuum possidendam. Incipit autem prima meta supradicte terre, que est meta terrea, et dividit eandem terram de terra Petri filii Gurch, que tendit versus occidentem super montem usque ad quandam pomum, sub qua meta est terrea, inde procedendo parum sub quadam ylice est meta erecta de terra, inde tendit per metas in arbore cruce signatas, et in eodem monte superius est meta terrea, que dividit terram populorum castri, inde tendit per metas in arbore cruce signatas, inde vadit ad magnam viam iuxta quam est meta terrea, de qua declinat versus septemtrionalem partem, item eundo iuxta eandem viam a capite eiusdem vie vadit super verticem montis cuiusdam in quo est meta, item inter verticem montis eiusdem et alterius montis est vallis quedam, que licet sit pastus ferarum, tamen est meta, deinde tendit per arbores cruce signatas usque ad sumitatem montis et ibi est meta de terra erecta sub quadam arbore, que vulgariter dicitur gurthafa, et inde descendit per arbores cruce signatas usque ad fluvium Biztricha ibi est meta de terra erecta, et inde graditur inferius ad fluvium Breszovica ubi uterque fluvius in unum conveniuntur, et ibi est meta erecta de terra, de aqua Breszovica vadit superius usque ad magnam viam iuxta quam viam est meta in capite eiusdem fluvii de terra erecta, inde tendit versus meridiem per magnam viam usque ad locum, qui vocatur Predolia, ibi est meta de terra erecta, inde per eandem viam tendit usque ad metas, que tribus locis lapidibus sunt erecte, et inde descendit inferius usque ad terminum et fines terre Zeline, ubi sunt due mete de terra prope sanctum Johannem, ubi conterminatur terre proprie episcopi. Ut igitur hec nostra donatio perpetue felicitatis robur obtineat, sigilli nostri impressione fecimus communiri. Presentibus jobagionibus nostris: Jula palatino et budruguiensi comite, Petro de Crapuna, Serecmerio de Zala, Cosma de Wolcou comitibus, Woiavoda camerario. Pristaldus terram assignans et metas erigens fuit Bissenus de Hotwon nomine Kochobur. Datum per manus magistri Hemonis nostri cancellarii, anno dominice incarnationis MCCXX secundo.

br. 41.

Izvadjeno iz bulle pape Grgura IX. od g. 1227. Iz arkiva kaptols. fasc. 1.

XXXIX. God. 1222.

Gvepa udova Armusova priznaje pred nadbiskupom spljetskim Guncelinom, da je njezin sin Timpor poklonio topuskomu monastiru njeko zemljište u ime zadušbine za svoga otca i za se.

Ego Jocelinus dei gracia spalatensis archiepiscopus, notum facio omnibus fidelibus christianis tam presentibus quam futuris, quod Guepa, quondam uxor Armos, recognovit et confessa est in presencia mea et plurimorum hominum: quod filius eius Tympor qui eciam Berengerius, eiusdem Armos filius, dedit et concessit deo et beate Marie et domui de Toplica in morte sua totam terram suam, que fuit patris sui Armos, sicut continetur in privilegio quod contulit eidem Armos illustrissimus Andreas rex Hungarie. Et hanc elemosinam fecit pro remedio anime sue et patris sui Armos. Testes sunt: Gostue et Azarias, Thoycelaus et Zyth, Henricus teutonicus et plures alii. Actum anno domini MCC vigesimo secundo.

Privileg. monaster. b. v. Mariae de Toplica nr. LIX.

XL. God. 1224. 26. svibnja. U Topuskom.

Župan Domaldo izpovjeda pred kraljem Belom i ostalimi dostojanstvenici, da nije nikada posjedovao u gorskoj župi nikakovo zemljište, a kamo li da bi posjed Mogoš mogao poklonit crkovnjakom.

Ego comes Domaldus auctoritate presencium volo ad universorum noticiam pervenire: quod in presencia domini regis Bele et B(elus) bani et Jule comitis et multorum nobilium Hungarorum, fratres Toplice conquesti sunt: quod ego quandam terram dederim templariis, nomine Mogos, in comitatu Gorre, que terra in privilegio dictorum fratrum Toplice continetur. Ego autem coram domino rege et predictis nobilibus interogatus, testatus sum, et presencium litterarum testimonio contestor: me nunquam (in) comitatu de Gorra aliquam terram habuisse vel templariis dedisse. Et si templarii litteras talis donacionis aliquo modo impetraverunt, noverint universi presentes literas inspecturi, literas templariorum de tali donacione falsas esse et nullius momenti et per fraudem impetratas. Datum Toplice VII. kalendas junii, anno gracie MCC vicesimo quarto.

Privileg. monaster. b. v. Mariae de Toplica nr. LXVII.

XLI. God. 1225.

Pred Belom vojvodom ciele Slavonije izpovjeda mati Mutimirova, da povraćena joj ona dva diela od onoga zemljišta u toplicah kod Varaždina, koje je njezin sin izgubio u parbi koja se riešila dvobojem, poklanja kaptolu zagrebačkomu u ime zadušbine.

In nomine sancte trinitatis. Bela dei gracia rex, primogenitus regis Hungarie, omnibus ad quos littere presentes pervenerint salutem in domino. Cum ecclesia, que mater est omnium, per regum ac nobilium dotalicia soleat sublimari, dignum est, ut nos tam nostris, quam aliorum iustis donacionibus pium prebeamus favorem. Ad noticiam igitur universorum volumus pervenire: quod cum Motmerus per examen iudicii in nostra et nostrorum presencia quandam terram suam, que est sita circa Toplica canonicorum zagrabiensium, in duello contra christianum perdidisset; tandem mater eiusdem M(otmerii) dictum christianum de iniuria ac verecundia sibi illata graviter impetebat, quod eciam ad duellum est adiudicatum. Super quo eciam postquam ingressi fuissent in nostra presencia taliter composuerunt: ut duas partes memorate terre matri M(otmerii) pro iniuria illata restituit christianus. Tandem vero eadem domina, scilicet mater (Motmerii), ad nos accedens, propria voluntate sepe dictam terram capitulo zagrabiensi pro remedio anime sue assignavit, tali forma interveniente: ut, quamdiu sibi vita comes existeret, proventus illius terre sub proteccione ecclesie sibi plenarie cederent, post mortem autem eius ecclesia zagrabiensis perpetuus existeret per omnia possessor, a nobis humiliter postulans, ut nostrum super hoc assensum et confirmacionem preberemus. Nos autem habito consilio nostrorum iobagionum, tam Ungarorum quam Sclavorum, tunc temporis circa nos existencium, iustam ac piam peticionem illius domine decernentes, benigne admisimus, ne in posterum ab aliquo possit retractari, presenti privilegio roborantes. Cuius terre prima meta incipit a Bedna versus rivulum Cocosinec (qui) cadit in illam, inde protenditur sursum per eundem rivulum usque ad caput eiusdem et ibi est meta crucea in fagu, que dividit terram crisiensis castri, et inde dirigitur ad latus montis Lubel usque semitam, que pastoralis dicitur, et per eandem semitam tendit per monticulos et valles versus meridiem ad gertanfa, ubi est meta terrea, et post hoc illa semita reliquitur ad dexteram, inde versus orientem ad viam magnam Coziherbet, que de Cris ducit in Worosd, inde per eandem descendit in vallem, ibi sunt arbores signate, et inde ascendit in Studenc, ubi est fagus signata, et inde a via magna divertit ad sinistram et vadit ubi Camicniza et Yelsewec oriuntur, ubi est fagus signata, et coniungitur terre Petconis, et per montem dirigitur usque ad alium qui dicitur Cerouo berdo, in cuius cacumine est quercus cum meta, et ibi recedit a terra P(etconis) et descendit ad metam Osl, et inde per latus unius montis ad alium usque ad cerasum et per eundem protenditur ad ulmum, sub qua oritur Slatynic rivulus, per quem revertitur in Bedna. Ex alia parte autem Bedne, ex parte Worosd, quandam partem terre dicta domina sue potestati reservavit. Pristaldus vero super hiis Petco comes crisiensis.

« AnteriorContinuar »