Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

Ad mutandam vero prescripte communis vite regulam nullus inferre presumat violentiam. Quod si quis in posterum successorum nostrorum sive alia aliqua ecclesiastica seu secularis persona hanc institutionis nostre actionem aliquo malo ingenio infringere aut irritam ducere dyabolo suadente presumpserit, nisi digna hoc satisfactione emendaverit, ream se divino iudicio cognoscat, et a corpore catholice ecclesie gladio excommunicationis abscisa horrende ultioni in die iudicii subiaceat. Cunctos vero dicte ecclesie ac congregationi iusta servantes et eam in melius promoventes celestis benedictio et sancte Marie prosequitur oratio, quatenus et hii in bono proficiant et apud Dominum premia eterne pacis inveniant. Amen. Ut autem hae traditiones et institutiones firme, stabiles et inconvulse in omnia retro secula permaneant, auctoritate Dei et beati Petri ac nostra precipimus et sigilli nostri impressione confirmamus. Data IX. Kal. Iunii anno ab incarnatione Domini MCXXVo indictione tertia. Actum Hildensem publica synodo in Dei nomine feliciter, amen. Huius autem rei testes hii sunt: Theodericus abbas Sancti Michahelis, Bernardus prepositus, Beneco decanus, Theodericus prepositus, Bertoldus prepositus, Rotolphus presbyter, Lutherus presbyter, Marcolphus presbyter, Beno dyaconus, Theodericus dyaconus, Irmfridus dyaconus, Udo dyaconus, Volkoldus dyaconus, Albero subdyaconus, Theodericus subdyaconus, Bernardus vicedominus, Cuono, Adelbertus comes, Theodericus, Bruno, Withere ministeriales, Egbertus, Volkoldus, Eizo, Ruothericus, Amelungus, Reynzo, Oddo.

[ocr errors]

Diplomatar I, von Marienrode Nr. 1.

Urf. 2.

Der Bischof Bernhard bestätigt der von seinem Vorgänger Bert hold gestifteten Celle Backenrode, Augustinerordens, ihren Güterbesiz. Hildesheim. 1131. Mai 5.

་་་་

་་་

In nomine sancte et individue Trinitatis, Bernardus, Dei gratia Hildensemensis ecclesie episcopus, licet indignus.

Prelatorum in ecclesia Dei est ad munimen fidelium non tantum presentia sed etiam futura prospicere, oculo discretionis ovilia Dei undique considerare, et ne lupus spiritualis irruat et gregem Dei dissipet spirituali gladio coercere, et cos in pace ad quam vocavit eos Deus sincere conservare. Quantum vero periculum sit turbare fideles in Christo coadunatos, manifestat ipsa veritas, que ait: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et mittatur in profundum maris; et alias: Qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei. Sed cum cautela et sollicitudo prelatorum semper fuerit necessaria, admodum maiori providentia hec nostra indigent tempora, in quibus fere ad finem pervenerunt secularia. Ait enim scriptura: Erunt in novissimis diebus homines se amantes; et iterum: Omnes querunt que sua sunt, non que Iesu Christi. Quapropter visum est utile nostre discretioni fidelibus in nostra diocesi in Christo coadunatis undique prospicere, et ne grex Dei dissipetur aut aliquam violentam incursionem patiatur pro posse nostro providere. Statuimus igitur et auctoritate nostre sententie corroboramus, ut quondam predecessor noster beate memorie Bertoldus ad cellam que Novale Bacconis vocatur pro remedio anime sue et suorum successorum ad honorem Dei et beate Dei genitricis Marie et ad sustentationem fidelium inibi sub regula beati Augustini Deo militantium contulit in villa, in silvis, agris cultis et incultis, decimis et molendinis, aquis aquarumque decursibus, mancipiis utriusque sexus omnia inconvulsa permaneant, et sicut ab eo instituta sunt sic perpetualiter consistant. Hec autem sunt quibus antecessor meus eandem beate Marie cellam quibusdam caritatis

sue primiciis iniciavit, eam scilicet villam in qua cella sita est cum decima eiusdem ville et litonibus et cum omni utilitate inde proveniente, in Holthusen quinque mansi et decima eiusdem ville et molendinum unum, novale unum Elleringhehusen cum omni eius utilitate et decima, in Sutherem mansus unus cum mansione una, Theideringehusen cum omnibus suis appendiciis et decima, in Quicbornen

decima una, curia in Agersem cum omnibus ad eam pertinentibus et silvarum utilitatibus et decima in eadem villa super tres mansos et dimidia decima in Bekem et decima in Anekampe, et decima super novale iuxta Uppen et ad duos mansos in Haverla et unum panstel in Gethere, quod eiusdem cellule confratres de elemosinis fidelium comparaverunt, mansum unum sui iuris in Haverlon addidit, ecclesiam quoque in Betenhem cum omnibus ad ea pertinentibus, in Werstat tres mansos cum eorum decima et duabus mansionibus. Preterea et nos eisdem Christi pauperibus mansum únum in Bekem contulimus. Octo quoque mansos cum quinque mancipiis et quatuor mansionibus. in Swegelten et decimam suam in Vorthem cum mansione una consensu Reyngeri ministerialis nostri, qui hec in beneficium ab nostra ecclesia receperat, in usum perpetuum ipsis concessimus. Ut autem predecessoris nostri institutio et nostra corroboratio inconcussa permaneant, auctoritate Dei et beati Petri et sigilli nostri impressione eadem confirmamus. Data III. Non. Maii, anno ab incarnatione Domini MoCoXXXI. indictione nona. Actum in Hildensem in dedicatione ecclesie in nomine Domini feliciter. Huius autem rei testes sunt Tidericus abbas Sancti Michaelis, Benico decanus, Bovo presbyter, Rodolphus presbyter, Azo presbyter, Bertoldus prepositus Sancte Crucis, Udo prepositus Sancti Mauritii, Burchardus dyaconus, Bruno dyaconus, Volkoldus subdyaconus, Thidericus subdiaconus, Bernardus vicedominus, Cono, Menfredus ministeriales, Egbertus, Volkoldus, Eyzo.

Diplomatar I. von Marienrode Ur. 2.

Urf. 3.

Bischof Adelog überträgt die Kirchen zu Gielde, Lengede und Beuchte dem Kloster Heiningen. 1174. Jun. 2*.

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Adelogus, *) Aus einer neueren Abschrift schon in Lünzel's Diöc. Hildesh. 379 abge= druckt, hier vollständiger aus dem Originale gegeben.

Dei gratia Hildenshemensis ecclesiae humilis episcopus et sanctae Dei genitricis Mariae minister indignus.

1

Sanctae Dei ecclesiae cura nobis a Christo, bonorum omnium provisore, ad id commissa non ambigitur, ut religiosae professionis personas diligamus ac religionem ipsorum Deo placitam modis quibus possumus promovendo propagare studeamus. Eapropter tam praesentibus quam futuris Christi et ecclesiae Dei fidelibus notum esse cupimus, qualiter nos respectu divinae retributionis ac pro animae nostrae remedio, petitione quoque ac interventu dilecti fratris nostri Heinrici, venerabilis Heiningensis praepositi, ecclesiae beatorum apostolorum Petri et Pauli in Heiningen, ubi ancillae Christi domino Deo famulantur sedula devotione, contulimus ecclesias in Gelithe et in Lengithe atque Bokethe, quas honorabilis frater noster Hermannus, Halberstadiensis ac Goslariensis canonicus, a praedecessoribus nostris ac nobis longo tempore beneficiario iure obtinuerat, nobisque libere resignaverat. Has videlicet praenotatas ecclesias cum banno et utilitatibus universis tam conquisitis quam conquirendis praedictae ecclesiae in Heyningen integraliter in perpetuum conferentes, confirmamus, salvo nobis per omnia episcopali iure ac servitio, statuentes, ut memoria nostri in ipsa ecclesia singulis annis tanquam fundatoris ecclesiae loci celebris proinde habeatur. Praeterea bannum in ipsa villa Heyninge, Burchtorp et Werle ac Waltingeroth nihilominus ipsi ecclesiae in perpetuum confirmamus. Ne quis vero successorum nostrorum sive aliqua alia ecclesiastica secularisve persona praesentem nostrae constitutionis paginam temerare praesumat, auctoritate Dei omnipotentis sub banno beatorum apostolorum Petri ac Pauli atque nostro firmissime inhibemus atque ipsam ob firmitatis indicium sigillo nostro insigniri praecepimus. Actum est hoc anno dominicae incarnationis M. C. LXXIII: VII. IIII. Non. Iunii, IIII. ordinationis nostrae anno. Hii vero interfuerunt: Rodigerus abbas de Ringelem, Lampertus Richenbergensis praepositus, Berno Lammespringensis praepositus, Gerhardus Stidereburgensis

praepositus, Hinricus de Sulcia praepositus, Iohannes. Backenrodiensis praepositus, Ludoldus subdiaconus maioris ecclesiae canonicus, Luidewicus diaconus capellanus noster, Hugoldus canonicus in curia Goslarie, Thietmarus scholasticus eiusdem ecclesie, Helyas et Bertoldus, canonici Sancti Petri, Luitbertus sacerdos, Dyonisius sacerdos; layci Ecbertus de Wlferbutle advocatus, qui ad manum ecclesie ipsam donationem recepit, Bertoldus de Scartfeld, Gerardus nepos eius, Widigo de Haringe, Hildebertus, Giselbertus et Erpo de Bursne, Hugo de Werre. Actum vero dominice incarnationis M.C.LXXIIII. ind. VII. IIII. Non. Iun., IIII. ordinationis anno, in dedicatione ecclesie Haringen occidentalis.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Bischof Adelog eignet auf Bitten des Propfts Heinrich von Heiningen diesem Kloster ein Vorwerk zu Uppen von 5 Hufen, deren jede 30 Jugger hält, welches Heinrich von Schladen vom Bischof und Sifrid von Aldenthorp von dem von Schladen zu Lehn trug, mit Zehnten, Leuten und frei von allen Rechten. Hildesheim. 1176. März 15.

3eugen: Bertholdus maior prepositus, Conradus decanus, Wichardus abbas S. Michaelis, Arnoldus abbas S. Godehardi, Conradus prepositus ecclesie S. Georgii, Lampertus Richenbergensis prepositus, Heinricus Sulciensis prepositus, Iohannes Backenrodensis prepositus (qui hanc annotationem scripsi scriptaque donavi); ferner: Comes Berengerus de Poppenburc, Fridericus comes frater eius, Theodericus comes de Amne, Egelmarus et Frithericus fratres de Novali, Unargus de Volkersem, Ecbertus camerarius et filii eius Heinricus et Herimannus, Ernestus dapifer, Hermannus marescalcus, Sifridus pincerna cum Sifrido iuniore filio suo, qui ipsum forwercum, ut supradictum est, in beneficio habuerant et cum sui iuris abrenuntiatione resignaverant, Ecbertus de Wlferbutle, qui advocatiam ipsius predii a nobis obtinuit. Actum et confirmatum est hoc anno dominice

« AnteriorContinuar »