Imágenes de páginas
PDF
EPUB

patre quam patruo, in jus possessionis hereditaria lege suscepit, cuidam cognato suo, viro illustri Rodolfo, filio Ver- 15 theconis, necnon et conjugi suae Fritherinde simulque proli eorum consensu et astipulatione fratris sui Bodonis, legitimi mundiburdi et heredis, donavit, ita videlicet, ut quicquid dominii, juris, possessionis in eadem ecclesia habuit, hoc plenarie deinceps ad eundem Rodolfum et uxorem suamque 20 prolem spectaret. Fecit autem hanc donationem tempore reverendi praedecessoris mei, Berchtoldi episcopi, qui proximus ante me Hildenesheimensem ecclesiam regebat, quam post obitum ejus ego Domino auctore gubernandam suscepi, et tempore Hermanni advocati in eorum praesentia simul- 25 que omnium civium Goslariensium. Deinde quum post obitum domini mei Berctoldi episcopi ego cathedram ejus Deo disponente suscepissem, veniens ad praesentiam meam idem Sidagus et secum eundem cognatum suum Rodolfum uxoremque et filios ejus adducens, donationem, sicut jam dictum 30 est, prius ab eo factam fuisse recognovit atque eam ibi rursum innovans iteravit. Ceterum ego pro dilectione ipsius Rodolfi eandem donationem banno meo, ne quisquam eam irritam faceret, firmavi, et eidem ecclesiae gratiam, quam consecrator ejus, Hiscelo episcopus, concesserat, videlicet si sacerdos ibi constitu- 35 tus a me vel meo misso altare susciperet, omnes fundatores, exstructores et possessores ejusdem ecclesiae liberam sepeliendi et parvulos eorum baptizandi facultatem haberet. Addidi praeterea ex auctoritate meae potestatis, ut quicunque ibidem servitium Dei frequentare voluerit, nullus presbyterorum 40 civitatis ei molestiam inferat, et sacerdos ibi canonice constitutus aegrotos, ad quos fuerit invitatus, visitet, parvulos sibi allatos baptizet, et si quis se ibi tumulari petierit, locum sepulturae accipiat. Ut igitur haec inconvulsa serventur et a nullo umquam divellantur, sed perpetuo inconvulsa per- 45 maneant, banno meo et privilegii hujus conscriptione ac sigilli mei impressione firmavi. Sunt autem testes, in quorum praesentia haec acta sunt: Gerhardus praepositus Richenbergensis et monasterii sancti Georgii et Goslariensium archipresbyter, Bruno praepositus ecclesiae sancti Petri, lo- 50

hannes presbyter canonicus Hildenesheimensis, Bruno diaconus canonicus Hildenesheimensis, Benno decanus monasterii sancti Georgii; laici vero Othelricus et Herimannus, filii jam saepe dicti Rodolfi, Bodo filius Herezonis et fratres 55 ejus Widekinus et Herezo, Thidericus de Domo, Gerhardus niger, Lothewigus de Heringe, Guntherus de Bredenheim, Berchtoldus de Werra, Wernherus de Elvethe, Cono de Hildenesheim, Conradus de Wincenburch.

[blocks in formation]

Facta est autem haec iteratio et confirmatio donationis 60 anno dominicae incarnationis millesimo CXLVII, indictione X, ydus Decembris Goslariae feliciter amen *.

10

*11. Erzbischof Heinrich von Mainz überläßt und schenkt dem Kloster Walkenried einen Zehnten im Riethe und im Orte Oh. 1148.

Divina fa

C In nomine sanctae et individuae Trinitatis. vente gratia Heinricus Maguntinorum archiepischopus. Considerantes oblationes et elemosinam omnibus eam facientibus magnam coram summo Deo esse fiduciam, tanto devotius s et saepius ipsi, qui est retributor omnium bonorum, nostram offerre debemus, quanto minus de ipsius retributione diffidimus. Quis enim sanum sapiens tali uti nollet commertio, ubi transitoriis mansura, ubi temporalibus coelestia, immo ipsum coelum comparatur? Hujus itaque commertii participes esse cupientes, notum esse volumus tam futuris

praesentibus, quod ego Heinricus, Maguntinae sedis archiepiscopus, quandam decimationem in palude et in loco, qui dicitur Oh, ex integro ecclesiae, quae est Walkenred, ad sustentationem fratrum ibidem Deo servientium ob reme15 dium animae meae et praedecessorum et successorum ac parentum meorum contulerim. Hanc itaque, sicut diximus, donationem confirmantes et confirmatam privilegii nostri *) Fehlerhaft abgedruckt in Leuckfeld. ant. Walk. I, 120 und Heineccii ant. Goslar. p. 145; namentlich fehlt bei beiden das Datum von Facta

[blocks in formation]
[ocr errors]

20

A testimonio auctorizantes, praecipientes jubemus, ut nullus | reipublicae exactor praefatam ecclesiam, quae est in Walkenred, vel fratres ejus in hac donatione devestire, inquietare, molestare, vel aliquo malo ingenio circumvenire praesumat. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, temere contra eam venire temptaverit, secundo terciove commonita, si non congrue satisfecerit, ream se divino judicio esse de 25 perpetrata iniquitate cognoscat atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Quod ut verius 30 credatur et ab omnibus diligentius custodiatur, praesentis decreti paginam sigilli nostri impressione insigniri jussimus adhibitis idoneis testibus. Sunt autem hii: praepositi Heinricus in Erpesphordia, Burchardus de Jecheburch, Sigelous in Norzun, Alardus Sancti Severi; capellani Conradus, Ro-35 thingus, Linungus, Robertus; comites Gerardus de Lurenburch, Ernestus de Horeburch, Godefridus in Ameneburch, Wikerus de Warthberch; ministeriales Embrico ringravius, Heinricus vicedomnus, Siboldus in Erpesphordia, Wernerus dapifer. Acta sunt haec anno dominicae incarnationis mil- 40 lesimo centesimo XL. VIII. indictione XI, regnante (m) Conrado rege hujus nominis secundo.

L. S.

-40

*12. Goslar, c. 1154. Jul. 30. R

Breno Hildensemensis episcopus constitutum decessoris Sui Bernhardi episcopi super capella quadam, quae Goslariae sita est, roborat et confirmat.

Dat. Goslariae in ecclesia S. Georgii, III. kal. Aug.
Testes: Benno praepositus S. Georgii

[blocks in formation]

Ruthericus s

et ex Goslariensi clero et populo co

') Leuckfeld. antiqq. Walk. I, 122. Heineccii antiqq. Goslar. p. 161. In dem Abdrucke bei Leuckfeld ist S. 122. 3. 6 v. u. viris hinter

13. 1155. R

Marquardus Fuldensis abbas notum facit, quod cum consensu Suo fratres de Walkenrede paludem quandam in Heringen, virgultis et arbustis obsitam, ad Fuldensem ecclesiam spectantem, sed landgravio inbeneficiatam, cum Edelgero de Ilfeld, qui eam beneficiali jure a landgravio susceperat, dicto landgravio permittente, concambiverunt, tradentes eidem praedia sua in Werthere et Wessungen.

A. 1155.

Testes: landgravius Ludevicus, comes Ludevicus de Lare, 10 Sigebodo de Scartfeld et filius suus ejusdem nominis, Fridericus de Bichelingen, Fridericus de Kircberch, Godefridus de Lingenhagen, Poppo de Blankenheim cum filiis *. Walkenrieder Diplomatar fol. 37.

*14. Kaiser Friedrich I. verleiht dem Kloster Walkenried das Recht, mit Ministerialen und Leuten des Reichs einen Lausch bis

auf 3 Hufen einzugehen. Goslar, 1157. Jun. 23.

C In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Fridericus divina favente clementia Romanorum imperator augustus. Si religiosis personis, quae sub obtentu sacrae religionis jugiter divinis mancipantur officiis, aures serenitatis nostrac 5 benigno favore accommodaverimus et aliquod de imperialis munificentiae indulgentia emolumentum eis contulerimus, liquido credimus eos promptiores in sustentatione nostri sacri imperii et devotiores in orationis constantia pro nobis

venerabilibus cinzuschalten; ferner ist zu lesen S. 123. 3. 17 v. u. Ovo st. Odo u. videlicet ft. scilicet; 3. 13 Hettilone st. Hetzilone; 3.9 simulque ft. simul; 3. 4 recordationis ft. revidationis; S. 124. 3. 18 v. u. domino st. domini, und 3. 17 fehlt ejusdem hinter omnes; S. 125. 3. 12 v. u. aber ist,,Signum Brunonis Hildenesheim. eps." zu streichen. Das Original hat das Siegel des B. Bruno auf der Rückseite aufzedruckt.

*) Origg. Guelf. III, 561. ex Schannat. clientel. Fuld. prob. p. 202; Hoffmann's Ehrenkleinod II, 297. In den Origg. ist S. 562. 3. 4 mutatis ft. mutans und 3. 6 corroboramus ft. corroborata zu lesen.

semper permanere atque apud remuneratorem omnium bonorum divinis nos praemiis remunerari. Est enim beata et 10 jocundissima commutatio terrena pro coelestibus tribuere et in sustentatione servorum Dei civium coelestis patriae contubernium promereri. Eapropter omnium tam futurorum quam praesentium Christi imperiique nostri fidelium noverit industria, qualiter nos Heinrici, venerabilis abbatis de Wal- 15 kenriede, fratrumque ejus servorum Dei precibus clementer annuimus et, ut desiderium eorum optatum ac semper durabilem sortiretur effectum, praesenti aevo et futurae posteritati observandum litteris mandavimus. Concedimus enim praedicto abbati et fratribus hanc gratiae juris prae- 20 rogativam, ut ab hoc tempore in antea liberam habeant potestatem faciendi concambium cum ministerialibus et hominibus regni de bonis, quae proprie ad regnum pertinere noscuntur, ita videlicet, ut cum unoquoque ministeriale vel homine regni de jure possint vel debeant usque ad tres 25 mansos cambire, ita tamen, ut melius et commodius concambium regno restituatur. Liceat quoque praedictis fratribus ubicunque vel quandocunque oportunitas obtulerit, infra hunc numerum, trium videlicet mansorum, cambire cum quolibet ministeriale vel homine regni. Hunc autem 30 numerum cambiendo cum unoquoque homine regni non excedant nisi ex imperiali concessione. Quod ut nostra auctoritate ecclesiae de Walkenriede et fratribus inibi Deo servientibus sine contradictione ratum semper et inconvulsum permaneat, praesentem inde paginam conscribi et si- 35 gilli nostri impressione insigniri jussimus, adhibitis testibus, quorum nomina haec sunt: Bruno Hildenesheimensis episcopus, Hermannus Fardensis episcopus, Albertus Aquensis praepositus, Heinricus dux Bawarie et Saxonie, marchio Albertus, Marquardus de Grunbach, Fridericus de Bichelin-40 gen, Ludoldus de Dassela, Heinricus de Wida, Luboldus de Curlach, Hermannus de Northusen villicus, Iacobus de Gersbecce, Wernherus de Salhahe.

Signum domni Friderici Romanorum imperato- (1. M.)

ris invictissimi.

45

« AnteriorContinuar »