SATIRA NONA. JUVENALIS, NÆVOLUS. JUVENALIS. SCIRE velim, quare toties mihi, Nævole, tristis 5 10 SATIRE NONE INTERPRETATIO. JUVENALIS, NÆVOLUS. 1. JUV. O Nævole, scire cupiam, quamobrem toties obvius mihi sis mæstus et dejecta contractaque fronte, velut Satyrus Marsyas ab Apolline superatus; cur habes tristem vultum, qualem ille Ravola, qui deprehensus fuit, quum inguina meretricis Rhodopes lamberet et madida barba tereret? nec immerito timuit; namque nos servo, qui lambit tantum crustula, colaphos impingimus. Non hac tua facie miserabilior fuit Crepereius Pollio, quum anxie quæritans, a quo pecuniam mutuaretur, pollicitusque usuram triplo majorem solita, neminem tamen reperit adeo stultum, ut ipsi non soluturo nummos dare mutuos velit. Unde tibi tot rugæ repente venerunt? hactenus quidem parvo contentus vernum equitem exhibebas, et convivia jocis mordentibus facetisque salibus intra Romæ mænia natis, id est, Et salibus vehemens intra pomœria natis. Sed fruticante pilo neglecta et squalida crura. NÆVOLUS. 15 20 25 Utile et hoc multis vitæ genus; at mihi nullum honesta urbanitate plenis, quamvis acribus, condiebas. At hodie omnia in contrariam partem versa: facies tetrica; aridæ comæ silva horret, neque pexæ, neque unguentis delibutæ; nullus nitor in tota cute, qualem tibi conferebat fascia fervente picis Bruttiæ visco illita; sed crura neglecta, pilisque silvescentibus hirsuta et aspera. Unde tua ista macies, qualis ægroto, quem jamdudum consumit febris arida, ipsius venis inhærens, et quarta quaque die resurgens acriter? in corpore languido occulti cruciatus animi se produnt, ut gaudia in vegeto apparent : ex animi habitu diverso, diversus est in vultu mæroris aut lætitiæ color; itaque vivendi institutum mutasse, et aliud iter priori oppositum iniisse mihi videris: namque haud ita pridem, ut memini, tu famosior adulter Aufidio ipso consueveras frequentare templum Isidis; et Jovis, in quo Ganymedis statua; fanum Pacis; secretas ædes Matris Deorum Cybeles ex Pergamo Romam advectæ ; et ipsius Cereris delubrum; nam quo in templo mulieres se non prostituunt? et quod fateri refugis, solebas etiam ipsos maritos ad stuprum incurvare. 27. NÆV. Illud quidem vivendi institutum multis fructuosum est; Inde operæ pretium : pingues aliquando lacernas, 30 35 40 mihi vero nulla hinc laboris merces rependitur, nisi quod interdum duram pinguioris lanæ, et crassi fili, deterrimique coloris lacernam, imperite a Gallico textore confectam, in togæ munimentum accipio, aut etiam tenue vas argenti nec venæ purioris. Fatis reguntur homines; fata regunt etiam pudendas illas partes quas anterioris togæ sinus abscondit. Nam si tibi aversa non favent sidera, nil proderit membri virilis mensura, licet longa et insolita, neque ulli ante visa; quamvis te nudum Virro impudicus spumantibus labris viderit; et te assidue blandis crebrisque litteris ad libidinem sollicitaverit : nam ipse cinædus sua vi, tanquam magnes ferrum, virum ad se trahit. Quid tamen pejus, quid turpius similiusque monstro, quam hominis impuri et pathici avaritia? - Hæc, inquit, tibi largitus sum, deinde illa dedi; mox alia complura accepisti; sic, quæ tribuit, computat, et interea libidini indulget: calculos, exclamat, adhibeamus, prodeant servi cum tabula calculatoria; ecce supputa: in universum tibi jam dedi quinque sestertia; nunc vero recenseantur tui labores. Ecquid? an facile et pronum est intra viscera tua agere penem justæ magnitudinis, et illic sordidis hesternæ cœnæ fæcibus occurrere ? Sane minus infelix erit ille servus, qui agrum araverit, quam Servus erit minus ille miser, qui foderit agrum, 45 Cultori, jam nec morbo donare parati? En cui tu viridem umbellam, cui succina mittas 50 Dic, passer, cui tot montes, tot prædia servas 55 60 Cum matre, et casulis, et collusore catello, qui dominum foderit! Tu, scilicet, te delicatum, te juvenculum, et pulchrum, et alterum Ganymedem cælo et mensæ deorum ministerio dignum putabas. Quid nunc mirum, vos, divites avari, nullam opem ferre clienti et asseclæ egeno, quum ne ille quidem qui vestræ libidinis morbo inservit, quidquam obtinere queat? En formosulum illum, cui a te munera mittantur, viridis scilicet umbella, et grandes armillæ ex succino factæ, quoties ejus natalis redit, aut primo veris humidi die, quum in longa cathedra, tapetibus et cervicalibus molliter constrata collocatus, recognoscit manibusque tractat dona sibi secreto missa Martiis calendis, quæ a mulieribus celebrantur. 49. Dic, lascive passer, cuinam reservas tot montes, tot in Apulia campos, et latifundia tam late longeque patentia, ut in illis transvolandis ipsi milvi defatigentur? te ager Trifolinus feracissimis vineis locupletem facit, itemque vertex ille Cumis desuper imminens, et Gaurus inanis. Quis enim plures, quam tu, vini longum duraturi cados recondit et pice obturat? Quanti autem tibi constitisset, si exhaustum obscæno labore clientem paucis agri jugeribus donasses? Num putas justius te facturum, quod et hunc rusticum infantem Cymbala pulsantis legatum fiet amici? 65 70 75 cum matre, et casulis, et catulo colludente, uno verbo totam villam testamento legaveris amico tuo pathico, Cybeles cymbala pulsanti? Nimis moleste et impudenter postulas, inquis. Sed necessitas solvendi pro rebus conductis pretii mihi clamat; posce: et ad id quoque me cogit servus quem unicum habeo, sicut Polyphemus oculum, etsi lata acie, unicum tamen, propter quem terebratum solers Ulysses evadere potuit. Alterum etiam emere oportebit, quippe unus hic mihi non sufficit: uterque nutriendus erit. Quid igitur faciam, hyeme sæviente? quid respondebo, quæso, mancipiis meis nudos humeros ac pedes decembri mense ostendentibus ? dicamne? frigus perferte, donec æstatem rediisse testentur cicadæ. Verum etiamsi dissimules et cætera omittas, quanti æstimas, quod nisi tibi fuissem addictus, et obsequiosus cliens, uxor tua adhuc tibi invalido intacta foret, nedum pepererit. Nosti profecto quibus modis, et quam frequenter illud tuum a me officium postulaveris, et quæ rursum pollicitus es. Ego sæpe eam domo abeuntem meis amplexibus e fuga retraxi: tabulas etiam nuptiales jam ruperat, et alias signabat: vix ego totius noctis labore vestra hæc dissidia composui, te foris ante cubiculi januam lacrymante. Testes appello et lectum, et te, qui |