Imágenes de páginas
PDF
EPUB

contemporaneamente si affiggono nei luoghi consueti di dichiariamo incorsi tutti quei, i quali questa città

tum,

[ocr errors]

jussi fuímus, praesertim vero cum nostrum in Gallias iter optaexpetitumque fuit; deinceps eludi expostulationes nostrae caeptae sunt callidis tergiversationibus, ac cavillationibus, responsisque vel ad rem ducendam, vel ad fellendum datis : nulla denique earum habita ratione, prout tempus maturandis consiliis contra Sanctam hanc Sedem, Christique Ecclesiam jamdiu initis constitutum appropinquabat, tentari nos vexarique nos semper, et nunquam non aut immodicis ? aut captiosis petitionibus, quarum genus satis superque ostendebat, ex duobus aeque huic Sanctae Sedi, et Ecclesiae funestis, el exitialibus alterutrum spectari nempe ut aut iis assentientes Ministerium Nostrum turpiter proderemus, aut si abnueremus, inde causa aperte nobis inferendi belli desumeretur. Ac quoniam nos iis petitionibus contradicentes conscientia, adhaerere minime potuimus, en inde revera obtenta statim ratio militares copias in sacram hanc Urbem hostiliter immittendi ; en capta arx s. Angeli, disposita per vias, per plateas praesidia, aedes ipsae, quas incolimus, Quirinales, magna peditum equitumque manu, bellicisque tormentis minaciter obsessae. Nos autem a Deo, in quo omnia possumus, confortati, officiique nostri conscientia sustentali, hoc repentino terrore, ac bellico apparatu, nihil admodum commoveri, aut de statu mentis dejici passi sumus. Pacato, aequabilique, quo par est, animo, statas caeremonias, ac Divina Mysteria obivimus, quae Sanctissimi illius diei solemnitati conveniebant. Neque vero corum quidquam aut metu, aut oblivione aut negligentia omisimus, quae muneris nostri ratio a nobis in illo rerum discrimine postulabat

[ocr errors]
[ocr errors]

Memineramus cum sancto Ambrosio (De Basilic. non tradend. num. 17.) Nabuthe Sanctum virum, possessorem vinae suae interpellatum petitione regia, ut vineam suam daret , ubi rex, succisis vilibus, olus vile sereret, eumdem respondisse absit, ut ego Patrum meorum tradam haereditatem . Multo hinc minus fas esse nobis judicavimus, tam antiquam, ac sacram haereditatem ( temporale scilicet Sanctae hujus Sedis dominium, non sine evidenti Providentiae Divinae consilio a Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris tam longa saeculorum serie possessum ) tradere, aut vel taciti assentiri, ut quis Urbe principe Orbis Catholici potiretur, ubi perturbata, destructaque sanctissima regiminis forma, quae a Jesu Christo

dall' ultima violenta invasione di questa medesima città,. accaduta li due febbrajo dell'anno prossimo passato han

[ocr errors]
[ocr errors]

ac libe

Ecclesiae Sanctae Suae relicta fuit, atque a sacris canonibus spiritu Dei conditis ordinata, in ejns locum sufficeret Codicem non modo sacris canonibus, sed Evangelicis etiam praeceptis contrarium, atque repugnatem, inveheretque, ut assolet, novum hujusmodi rerum ordinem, qui ad consociandas confundendasque sectas, superstitionesque omnes cum Ecclesia Catholica, manifestissime tendit. Nibuthe vites suas proprio cruore defen dit ( S. Ambrosius ibid.). Num poteramus nos quidquid tandem eventurum esset nobis, non jura possessionesque s. romanae Ecclesiae defendere, quibus servandis, quantum in nobis est, solemnis jurisjurandi nos obstrinximus religione? Vel non libertatem Apostolicae Sedis cum libertate, atque utilitate Ecclesiae universae adeo conjunctam vindicare? Ac quam magna revera sit temporalis hujus Frincipatus congruentia, alque ne cessitas ad asserendum Supremo Ecclesiae Capiti tutum rum exercitium spiritualis illius, quae divinitus illi toto orbe tradita est, potestatis, ea ipsa, quae nunc eveniunt ( etiamsi alia deessent argumenta), jam multa demonstrant. Quamobrem etsi Supremi hujus Principatus neque honore , neque opibus, neque potestate unquam nos oblectavimus, cujus scilicet cupiditas et ab ingenio nostro et ab Instituto Sanctissimo quod ab ineunte aetate inivimus , semperque dileximus, abhorret quam maxime, obstringi tamen officii nostri debito plane sensimus ut ab ipsa die secunda februarii anni 1808, tantis li. cet in angustiis constituti, per Cardinalem nostrum a secretis status solemnem protestationem emitteremus, qua tribulationum, quas patimur causae paterent publice, et jura Sedis Apostolicae integra, intactaque manere nos velle declaretur. Cum interea nihil minis proficerent invasores, aliam sibi nobiscum esse inneundam rationem statuerunt. Lento quodam, licet molestissimo, atque adeo crudelissimo persecutionis genere nostram paulatim debilitare constantiam aggressi sunt, quam subito terrore infringere minime potuerant. Itaque nobis in hoc palatio nostro tamquam in custodia detentis vix ullus a postridie Kalendas februarii intercessit dies, quem nova aliqua aut huic s. Sedi injuria, aut animo nostro illata molestia non insigniverit . Milites omnes, quibus ad ordinem disciplinamque civilem servandam utebamur, nobis erepti, Gallicis Copiis admixti: Custodes ipsi mostri Corporis lectissimi nobilesque viri in Romanam Arcem de

[ocr errors]
[ocr errors]

no commesso tutti gli attentati, contro de' quali Noi abbiamo reclamato non solo nelle tante proteste emanate di

trusi, diesque inibi plures detenti, tum dispersi, dissolutique! Portis, locisque Urbis celebrioribns praesidia imposita: Diribitoria litterarum, et Typographaea omnia, praesertim Nostrae Camerae Apostolicae, et Congregationis de Propaganda Fide militari vi, abitrioque subjecta; Nobis propterea, quae vellemus, aut vulgandi typis, aut alio prescribendi libertas adempta : rationes administrationis, justitiaeque publicae perturbatae atque impeditae sollicitati fraude, dolo, quibusvis malis artibus subditi ad conflandas Copias Civicorum militum nomine nuncu patas, et in legitimum Principem rebelles; et e subditis ipsis audacissimi quique, et perditissimis Gallico, Italicove lemnisci tricoloris insigni donati, et tamquam clypeo protecti, impune hac illac nunc coacta mann nunc soli grassari, et quaevis flagitia contra Ecclesiae ministros, contra Gubernium, contra omnes bonos erumpere aut jussi aut permissit: Ephemerides, seu ut ajunt, Folia Periodica, frustra reclamantibus nobis, typis Romae imprimi, et in vulgus exterasque Regiones emitti coepta injuriis identidem, dicteriis, calumniis vel in Pontificiam potestatem, dignitatemque reserta. Nonnullae declarationes nostrae, quae maximi momenti erant, et aut manu ipsa nostra, aut Adminisiri signatae, et nostro jussu adffixae ad consueta loca fuerant, inde vilissimorum satellitum manu, indignantibus, ac ingemiscentibus bonis omnibus, avulsae, discerptae, proculcalae; juvenes incauti, aliique cives in suspecta conventicula legibus aeque civilibus, atque Ecclesiasticis, sub paena etiam anathematis, a Praedecessoribus Nostris Clemente XII, et Benedicto XIV. prohibita severissime, invitati, adlecti, cooptati: Administri, et officiales nostri complures cum Urbani, tum Provinciales, integerrimi, fidissimique vexati, in carcerem conjecti, procul mandati: Conquisitiones chartarum, scriptorumque omnis generis in secretis Pontificiorum magistratuum conclavibus j ne excepto quidem primi Administri nostri Penetrali, violenter factac tres ipsi primi Administri nostri a secretis status , quorum alterum alteri sufficere coacti fuimus, ex ipsis nostris Aedibus abrepti Maxima demum s. r. e. cardinalium, collateralium scilicet ac cooperatorum nostrorum pars e sinu, ac latere nostro militari vi avulsa, atque alio deportata. Haec sane, aliaque non pauca, contra jus omne humanum, atque divinum ab invasoribus nefarie attentata, audacissimeque perpetrata, notiora sunt vulgo, quam ut in iis enarrandis, explicandisque opus sit

:

nostro ordine dai nostri successivi segretari di stato, ma

excru

immorari. Neque nos omisimus, ne connivere, aut quoquo mos do a ssentiri videremur, de singulis acriter, fortiterque pro muneris nostri debito,expostulare. Tali modo omnibus jam nos fere et dignitatis ornamentis, et praesidiis auctoritatis spoliati, omnibusque adjumentis ad explendas officii nostri, in primisque sollicitudinis omnium Ecclesiarum partes, necessariis destituti; omni demum injuriarum, molestiarum terrorumque genere vexati, ciati, oppressi, atque ab utriusque Nostrae potestatis exercitio quotidie magis praepediti; Post singularem, exploratamque Dei Optimi Maximi provin dentiam, fortitudini nostrae, Administratorum, qui supersunt, prudentiae, subditorum nostrorum fidelitati, fidelium denique pietati debemus unice, quod earum ipsarum, potestatum simulacrum quoddam, ac species aliqua hactenus remanserit.

At si ad vanam, atque inanem speciem temporalis nostra in Alma hac Urbe, finitimisque Provinciis Potestas redacta fuerat, in florentissimis Urbini, Marchiae, et Camerini Provinciis nobis fuit per hoc tempus penitus sublata. Ut manifestae huic, sacrilegaeque tot statuum Ecclesiae usurpationi solemnem protestationem opponere, sic contra injusti, illegitimique gurbernii seductiones, charissimos illos subditos praemunire, data Ven. Fratribus Nostris earum Provinciarum episcopis Instructione, non praetermisimus. Gubernium autem ipsum quam non est conctatum! Quam festinavit ea factis comprobare, ac testata facere, quae in Instructione illa ab ejus essent Religione expectanda praenunciavimus! Occupatio, direptioque Patrimonii Jesu Christi, abolitio Religiosarum domorum, ejectio e claustris Virginum Sacrarum, profanatio Templorum, fraena licentiae passim soluta, contemptus Ecclesiasticae disciplinae, Sanctorumque Canonum; promulgatio Codicis, aliarumque legum, non modo Sanctis ipsis Canonibns, sed Evangelii etiam praeceptis, ac Divino juri advesantium; Depressio ac vexatio Cleri, Sacrae Episcoporum potestatis, laicali potestati subjectio, vis eorum conscientiae multimodis illata, violenta denique eorum e Cathedris suis ejectio, et adsportatio, aliaque hujus generis ausa nefaria, atque sacrilega contra libertatem immunitatem, et doctrinam Ecclesiae in nostris illis Provinciis aeque admissa statim, pridem in aliis locis omnibus, quae in potestatem ejus gubernii venerant; haec, haec, praeclara nimirum sunt pignora, haec illustria monumenta mirifici illius studii in Catholicam Religionem,

ut

anche nelle due allocuzioni de' sedici marzo, e degli un

quod nec dum desinit jactitare, ac polliceri. Nos vero tot amaritudinibus ab iis, a quibus minus expectare talia debebamus, jamdiu repleti, omnique prorsus ratione conflictati, non tam prae sentem Nostram, quam futuram persecutorum vicem dolemus. Si enim nobis viris propter increpationem, et correptionem Dominus modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis (Machab. 11. cap. 7. v. 31.) At qui inventor malitiae factus est in Ecclesiam, is quomodo effugiet manum Dei? (Ibidem ). Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cujusquam, quoniam pusillum, et magnum ipse fecit; fortioribus autem fortior instat cruciatio (Sap. Cap. VI.) Atque utinam possemus,quocumque vitae etiam nostrae dispendio,aeternam persecutorum Nostrorum, quos semper dileximus, quos diligere ex animo non cessamus, perditionem amoliri, salutem procurare! Utinam liceret Nobis ab illa charitate, ab illo spiritu mansuetudinis ( I. ad Corinth. Cap. IV. v.21.), ad quem Nos natura comparavit, voluntas exercuit, nunquam discedere el in posterum etiam ut hactenus fecimus, parcere virgae quae Nobis persona Beatissimi Petri Apostolorum Principis, ad correptionem, punitionemque deviarum, et contumacium ovium, et ad aliarum exemplum, terroremque salutarem simul cum custodia universi] Domini gregis data est!

[ocr errors]
[ocr errors]

Sed jam non est lenitati locus. Tot sane ausa, quo spectent, quid sibi velint, quo evasura sint tandem nisi iis satis maturo, eo quo fieri potest modo occurratur, neminem, nisi qui sponte caecutiat, latere jam potest. Nemo item non videt ex altera parte, nullam prorsus spem esse reliquam fore aliquando, ut eorum auctores, aut admonitionibus, consiliisque sanari, aut precibus, et expostulationibus placari Ecclesiae possint. His omnibus neque aditum jamdiu neque auditum praebent, neque aliter respondent, quam injurias cumulando. Ac fieri profecto cum potest, ut Ecclesiae aut tanquam filii matri pareant, aut tanquam magistram discipuli auscultent ii, qui nihil non moliuntur,nihil non agunt, nihil non conantur, ut eam sibi tamquam dominis ancillam subbiiciant, subjectamque funditus evertant,

Quid igitur restat jam nobis, nisi socordiae, ignavi aeque, aut fortasse etiam desertae turpiter Dei causae incurrere notam velimus , quam ut terrena omni postposita ratione, abjectaque omni prudentia carnis, Evangelicum illud praeceptum exequamur: Si autem Ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et

publicanus? (Matth. XVIII.) Intelligant illi aliquando, im

« AnteriorContinuar »