Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dici luglio 1808, a tutti i loro mandanti, fautori, con

perio ipsos Nostro, ac Throno lege Christi subiici : Imperium enim nos quoque gerimus: addimus etiam, praestantius; nisi vero aequum sit spiritum carni, et caelestia terrenis cedere ( s. Greg. Naz. Orat. 17. Edit Maurin). Tot olim Summi Pontifices doctrina ac sanctitate praestantes, ob unum etiam quandoque, vel alterum ex iis criminibus, quae anathemate a Sacris Canonibus plectuntur, sic exigente Ecclesiae causa, contra reges, ac principes contumaces ad haec extrema descenderunt. Verebimur ne nos eorum exemplum tandem sequi post tot facinora, tam nefaria, tam atrocia tam sacrilega, tam ubique cognita, tam omnibus manifesta ? Nonne nobis verendum est magis, ne jure ac merito accusemur qui sero id nimis, quam quod aut temere aut praecipitanter fece rimus; praesertim, cum postremo hoc, et omnium quotquot huc usque contra temporalem nostrum principatum patrata sunt, gravissimoque ausu admonemur, integrum liberumque nobis non fore amplius, ut huic tam gravi, tam necessario Apostolici ministerii nostri debito satisfaciamus .

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

sa

Hinc autoritate Omnipotentis Dei et Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, ac nostra declaramus eos omnes qui post Almae hujus urbis, et ditionis ecclesiasticae invasionem, crilegamque beati Petri principis apostolorum Patrimonii violationem a Gallicis copiis attentatam, peractamque, ea de quibus in supradictis duabus allocutionibns consistorialibus, pluribusque protestationibus et reclamationibus jussu nostrae vulgatis conquesti fuimus, in praefata Urbe, et ditione Ecclesiae, contra ecclesiasticam immunitatem, contra Ecclesiae,atque hujus Sanctae Sedis jura etiam temporalia, vel eorum aliqua perpetrarunt, nec non illorum mandantes, fautores, consultores, adhaerentes, vel alios quoscumque praedictorum exequutionem procurantes, vel per seipsos exequentes, majorem excommunicationem, aliasque censuras ac paenas ecclesiasticas a sacris canonibus, apostolicis constitutionibus, et generalium conciliorum Tridentini praesertim (Sess. 22. cap. 4. de Reform) decretis inflictas incurrisse et si opus est de novo excommunicamus, et anathematizamus; nec non omnium et quorumcumque privilegiorum, gratiarum, et indultorum sibi a nobis, seu romanis Pontificibus praedecessoribus nostris quomodolibet concessorum amissionis paenas eo ipso pariter incurrisse; nec a censuris hujusmodi a quoquam, nisi a nobis, seu romano Pontifice pro tempore existente ( praeterquam in mortis articulo, et tunc cum reincidentia in easdem censuras

[ocr errors]

siglieri, e chiunque altro ha procurato la esecuzione, o

o ipso quo convaluerint ) absolvi, ac liberari posse; ac insuper inhabiles et incapaces esse, qui absolutionis beneficium consequantur, donec omnia quomodolibet attentata publice retractaverint, revocaverint, cassaverint, et aboleverint, ac omnia in pristinum statum plenarie, et cum effectu redintegraverint, vel alias debitam, et condignam Ecclesiae ac nobis, et huic sanctae Sedi satisfactionem in praemissis praestiterint. Idcirco illos emnes, etiam specialissima mentione dignos, nec non illorum successores in officiis a retractatione, revocatione, cassatione, et abolitione omnium, ut supra, attentatorum per se ipsos facienda, vel alias debita, et condigna Ecclesiae, ac nobis, et dictae sancteSedi satisfactione realiter,et cum effectu in eisdem praemis-, sis exibenda praesentium litterarum, seu alio quocumque praetextu minime liberos et exemptos, sed semper ad haec obligatos fore, et esse ut absolutionis beneficium obtinere valeant, earumdem tenore praesentium decernimus, et pariter declaramus.

,

Dum vero Ecclesiae severitatis gladium evaginare cogimur minime tamen obliviscimur, tenere nos, licet immerentes, ejus locum in terris, qui cum etiam exerit justitiam suam, non obliviscitur misereri. Quare subditis in primis nostris tum nniversis populis christianis ( in virtute sanctae obedientiae ), praccipimus, ac jubemus, ne quis iis quos respiciunt praesentes literae, vel eorum bonis, juribus, praerogativis damnum, injuriam, praejudicium, aut nocumentum aliquod, earumdem literarum occasione, aut praetextu praesumant afferre. Nos enim in ipsos co paenarum genere, quod Deus in potestate nostra constituit, animadvertentes, atque tot, tamque graves injurias Deo, ejusque Ecclesiae sanctae illatas ulciscentes, id potissimum proponimus nobis, ut qui nos modo exercent convertantur et nobiscum exerceantur (S. Aug. in Psal. 54. v. t. ) si forte scilicet Deus det illis paenitentiam ad cognoscendam veritatem ( II. ad Thimot. c.II. v. 25.) Quare levantes manus nostras in caelum in humilitate cordis nostri, dum Deo, cujus est potius, quam nostra justissimam causam , pro qua stamus, iterum remittimus, et commendamus, iterumque, gratiae ejus auxilio, paratos nos profitemur usque ad faecem pro ejus Ecclesia calicem bibere quem ipse prior bibere pro aede dignatus est, cum per viscera misericordiae suae obsecramus, obtestamurque, ut quas diu noctuque pro eorum resipicientia ac salute orationes, deprecationesque fundimus, ne despiciat, atque aspernetur. Nobis certe nulla laetior illa, nulla jucundior illucescet dies qua videamus, divina nos exaudiente misericordia filios nostros, a quibus tantae nunc proficiscuntur in nos tribulationum, dolorisque causae, pa

eseguiti per se stesso gli attentati medesimi. Datum Ro

ternum in sinum nostrum confugere, et in ovile Domini regredi festinantes.

[ocr errors]
[ocr errors]

,

Decernentes praetentes litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo, quod praefati, et alii quicumque in praemissis interesse habentes, seu habere quomodolibet praetendentes cujusvis status, gradus, ordinis, praeminentiae, et dignitatis existant, seu alias specifica et individua mentione, et expressione digni illis non consenserint, sed ad ea vocati citati, et auditi, causaeque propter quas praesentes emanaverint, sufficienter adductae, verificatae, et justificatae non fuerint, aut ex alia qualibet causa colore , praetextu, et capite nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis, aut nullitatis vitio, aut intentionis nostrae vel interesse habentium censuras aut alio quocumque defectu notari, impugnari, infringi, retractari in controversiam vocari,aut ad terminos juris reduci, seu adversus illos aperitionis oris, restitutionis in integrum, alioque quodcumque juris, facti, vel gratiae remedium intentari, vel impetrari, aut impetrato, seu etiam motu, scientia, et potestatis plenitudine paribus, concesso et emanato , quempiam in judicio, extra illud uti, seu juvari ullo modo posse, sed ipsas praesentes literas semper firmas, validas, et efficaces existere, fore suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, ne ab illis, ad quos spectat, et pro tempore quandocumcumque spectabit, inviolabiliter, et inconcusse observari: sicque, et non aliter in praemissis per quoscumque Judices ordinarios, ct delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, et s. r. e. cardinales, etiam de latere Legatos et Sedis praedictae nuncios, aliosve quoslibet quacumque praeminentia et potestate fungentes, et funecturos, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter judicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, judicari, et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis autoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari.

[ocr errors]
[ocr errors]

vel

et

Non obstantibus praemissis, et quatenus opus sit, Nostra, et cancellariae apostolicae regula de jure quaesito non tollendo,aliisque constitutionibus et ordinationibus apostolicis, nec non quibusvis etiam juramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alias roboratis statutis, et consuetudinibus, ac usibus, ac stilis, etiam immemorabilibus privilegiis quoque, indultis, ac literis apostolicis praedictis, aliisque quibuslibet personis, etiam quacumqne Ecclesiastica, vel mundana dignitate fulgentibus, et

mae apud s. Mariam Majorem die X. julii. Pontificatus nostri anno decimo - Pius PP. VII. – (1),

alías quomodolibet qualificatis, ac specialem expressionem requirentibus sub quibuscumque verborum tenoribus, et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus efficacissimis, et insolitis clausulis, irritantibusque et aliis decretis, etiam motu, scientia, et protestatis plenitudine similibus, et consistorialiter, et alias quomodolibet in contrarium praemissorum concessis, editis, factis, ac pluries iteratis, el quantiscumque vicibus approbatis, confirmatis, et innovatis. Quibus omnibus, et singulis etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis, eorumque totis teñoribus specialis, specifica, expressa, et individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes mentio, seu quaevis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, tenore hujusmodi, ac si de verbo ad verbum, nil penitus omisso, et forma in illis tradita observata expri❤ merentur, et insererentur praesentibus pro pleno, et sufficienter expressis, et insertis habentes illis alias in suo robore permansuris, ad praemissarum effectum hac vice dumtaxat speciali ter, et expresse derogamus, ac derogatum esse volumus, terisque contrariis quibuscumque.

[ocr errors]

cae

ac

Cum autem eaedem pracsentes litterae ubique, ac praesertim in locis, in quibus maxime opus esset , nequeant tule publicari, uti notorie constat, volumus illas, seu earum exempla ad valvas Ecclesiae Lateranensis, et basilicae principis Apostolorum, nec non cancellariae apostolicae curiae generalis in Monte Citatorio, et in acie Campi Florae de Urbe, ut moris est, affigi, et publicari, sicque publicatas, et affixas omnes et singulos, quos illae concernunt, proinde arctare, si unicuique eorum nominatim, et personaliter intimatae fuissent . Volumus autem, ut earumdem litterarum transumptis, exemplis etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides ubique locorum, et gentium tam in judicio, quam extra illud ubique adhibeatur , quae adhiberetur ipsis praesentibus, ac si forent exibitae, vel ostensae; Datum Romae apud Sanctam M. Majorem sub Annulo Piscatoris die dccima Junii an. 1809. Pontificatus Nostri Anno Decimo Pius Papa VII.

[ocr errors]

seu

(1) Questo transunto della bolla di scomunica fu affisso all'

CXXXII. Contemporaneamente alla fulminata bolla di scomunica l'addolorato Pio VII. pubblicò il seguente breve. Sono finalmente compiti i tenebrosi disegni dei nemici della apostolica Sede. Dopo lo spoglio violento ed ingiusto della più bella e considerabile porzione dei nostri dominj, noi ci vediamo con indegni pretesti, e con tanta maggiore ingiustizia interamente spogliati della nostra sovranità temporale, con cui è strettamente ligata la nostra spirituale indipendenza (1).

esterno di molte chiese di Roma nella mattina di domenica degli undici giugno 1809.mentre la sera innanzi era di già stata affissa la suddetta bolla latina alle quattro patriarcali basiliche. - Vennero in quella circostanza proposti alcuni dubbj, le cui risoluzioni furono affidate ad una congregazione particolare, approvata da sua Santità, e pubblicati in seguito i quesiti per ordine del card. Bartolommeo Pacca. I dubbj proposti furono i seguenti.

1. Se quei che vengano in tal bolla dichiarati, siano scomunicati vitandi ?

2. Se debba il s. Padre per gli stati compresi in que→ sta seconda invasione variare la formola del giuramento di fedeltà già da esso lui proposta, e determinata per la Marca dopo la prima invasione?

3. Se possa permettersi, o debba proibirsi il canto dell' inno Ambrogiano, in caso che venga intimato dal nuovo governo in ringraziamento a Dio per l'invasione di questi stati ?

4. Se debbono darsi ai cupati le stesse istruzioni, Marca, oppure diverse?

vescovi degli stati ultimamente ocche furono dale ai vescovi della

Le risoluzioni dei dubbj proposti furono tutte negative. (Vedi la raccolta dei documenti autentici sulle vertenze ec. Tom. III. pag. 270. )

(1) Felice II. anatematizzò Costanzo per le ingiurie fatte a Liberio,ed Innocenzo III. l'imperatoreOttone IV.per avere usurpato alcuni paesi di giurisdizione della chiesa. Clemente VI. scomunicò Ludovico il bavaro, Innocenzo II. Ludovico VI., Urbano II. Filippo I., Gregorio VII. Enrico IV. ed inoltre Boleslao re di Polonia. Martino IV. separò dalla comunione de fedeli Michele Paleolego imperatore, e Pietro re di Aragona, Paolo V. interdisse la repubblica di Venezia per avere violata l'immu

« AnteriorContinuar »