Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CII.

1241. — Zeugniss des Spitals am Pyhrn, dass Leutold von Pernau und seine Hausfrau demselben für eine Pfründe fünfzig Talente, dann jährlich sechs Metzen Getreide und sechs Metzen Hafer und ein Gut in Ellingen gegeben haben.

Qvoniam labescentibus temporibus simul cvm ipsis labitur memoria hominum, necesse est, ut scripto conmendentur, que in recordatione digne haberi debentur. Ea propter ego Amerlo hospitalis in Pirn tam presentibus quam futuris per presentem paginam notifico. quod dominus Livtoldus de Pernowe et uxor sua prebendam unam consensu fratrum domus apud nos impetrauerunt, pro qua prebenda L talenta antique monete dederunt. Qui ut saluti animarum suarum melius prouiderent, annuatim sex scaphia frumenti et sex auene de mensura in Anaso et duos porcos in usum comunis prebende dare promiserunt. Insuper predium vnum in Ellinge reddens annuatim tres solidos ecclesie isti contulerunt. Qualis autem ipsa prebenda cottidie esse debeat, ne minus detur uel magis ab ipsis exigatur, in presenti scripto exprimimus. Quolibet die quatuor panes. Si vero sacerdotibus in domo albus panis detur, duo albi et duo sigui ipsis dentur. Qualitas ferculorum, uelut ipsi magistro hospitalis ipsis administretur, siue ipso hospitalensi absente velut duobus sacerdotibus ipsis fercula impendantur. Si vero tanta penuria eueniat, ut domui annona in pane non sufficiat, per ebdomadam mensuram vnam tritici, que dicitur gorl, ipsis tantum vsque ad nouam messem damus. Quando domus tres carradas uini habuerit, de meliori post primum uas dimidiam carradam ad annum ipsis dare promisimus, ni forte tantus defectus uini fuerit, de dimidia carrada statuta secundum quod conueniens uidetur, remittant. Quod si forte mutata uoluntate ab hospitali sponte recesserunt, de omnibus, que dederint, nullam habeant possibilitatem repetendi, nec etiam ipsis absentibus prebenda interea detur, nisi denuo redierint, prebenda predicta ut prius sine contradictione ipsis persoluatur. Si unus u...... ... cesserit, taliter ordinauimus. Si dominus Livtoldus prior obierit, vxori sue dimidietas prebende statute in cibo et potu amministretur. Si autem ipsa prius decesserit, dominus L. mensam hospitalis accedat et ueluti vni sacerdotum in omnibus sibi prouideatur et seruus unus sibi pascatur. Nos vero huiusmodi conuentionem ecclesie vtilem esse deliberauimus,

maxime cum ipse dominus L. firmiter promiserit, vt sine omni dampno domus nobiscum stare uelit et ecclesie profectum et vtilitatem in omnibus uelit promouere. Et ut nichil dubietatis in predictis ualeat reperiri de frumento et de porcis annuatim persoluendo, sic definitum est. Post mortem domini Livtoldi uxor sua frumentum et porcos non soluat, sed si ipse superuixerit, quamdiu per se familiam et domum habuerit, sex scaphia et porcum vnum soluat, donec comunem vitam fratrum eligere uoluerit, vt in mensa hospitalarii, ut predictum est reficiatur, tunc amodo non soluat. Acta sunt hec anno incarnationis domini M: CC XLI° domino Amerlone hospitalario sub hiis testibus dominus Volmarus sacerdos, Heinricus sacerdos, magister Chunradus de Lambach, dominus Albertus cappellarius domini episcopi babenbergensis, Heinricus Vlaminc, frater Chunradus Clauiger, frater Perhtoldus, frater Fridericus, frater Heinricus de Wilbach, Pilgrimus de Chirchdorf, officialis ecclesie Heinricus Chrivchær et alii quam plures.

Orig. auf Pergament. Das Siegel verdorben. K. k. Haus-, Hof- und Staatsarchiv zu. Wien.

1241. Hintperch.

CIII.

Friedrich II., Herzog von Österreich, verleiht seinem Jäger Heinrich von Molln den Hof bei der Kirche, den schon Herzog Leopold VII. dessen Vater Heinrich gegeben, ferner eine Hube zu Geisberg und fünf Colonen auf zwei Gütern in der Garnwide.

Fridericus dei gratia dux Avstrie et Stirie et dominus Carniole omnibus presentem paginam inspecturis salutem in domino. Licet omnibus hominibus nostris esse velimus, vt est iustum, auxilio fauorabiles et subsidiis tam parati, vt nobis eorum obsequia fidelitatis referant argumentum, illis tamen, qui nos cottidiana presentia non relinquunt et fideliter nobis per omnia famulantur, gratiori volumus liberalitatis gratia subsidium impertiri. Hinc est, quod nos servienti et venatori nostro Heinrico de Molna hubam suam apud ecclesiam ibidem cum omnibus attinentiis, sicut pater meus inclite memorie dux Leupoldus Heinrico prefati venatoris patri contulerat, assignamus et de nostre magnitudinis largitate aliam hubam in Geizperch cum suis pertinentiis et quinque colonos in duobus prediis in der Garnwide ad nostrum granarium serviens eidem Heinrico concedimus

titvlo pheodali. Datum per manum magistri Leupoldi prothonotarij et actum apud Hintperch anno domini M. CC. quadragesimo primo Orig. auf Perg. mit Siegelresten im Klosterarchive zu Garsten.

1242. 1. März.

CIV.

Sieghard Piber gibt dem Kloster Wilhering zum Ersatze für zugefügten Schaden ein Gut zu Waldenstein.

Nouerint tam futuri quam presentes huius littere inspectores, quod ego Sigehardus cognomento castor venerabili domino Chunrado abbati in Wilhering suoque conuentui pro dampnis dicte ecclesie per me illatis cum reconpensatione predii siti in Waldensteine, quod annis singulis I. talentum soluit, coram testibus satisfeci cum abdicatione, quod vulgo dicitur vurzhit, fratrum meorum Rvdegeri scilicet et Gozwini (consensu). Verum cum ipsum predium in presentiarum predicte ecclesie non possem libere assignare eo, quod pro XII. solidis sit obligatum, per decimam meam in Lintheim et in Curia Rothele talem prefate ecclesie cautionem feci, vt, si ante festum sancti Jacobi proxime iam venturum predictum per me predium non solutum plane (fuerit) de predictis meis decimis solui debeatur hoc adiecto, ut seruicia etiam tam anni preteriti quam presentis de fructibus sepedicte decime domino abbati cedant, Vt igitur huius conpositionis pactum ratum permaneat atque firmum, presentem cartulam exinde conscriptam sigilli proprii appensione cum appositione sigilli ciuium in Linzee et subscriptione testium conmuniui, Testes de Conuentu in Wilhering, Musco prior, Galfridus cellerarius, Conradus subcellerarius, Galfridus portarius, Anselmus, Albertus. De ciuibus in Linzhe, Hermannus judex senior, Marchwardus filius suus, Vlricus Mutarius, Heinricus Garzhon, Bernhardus Ruchlose, Cvnradus vf dem Graben, Conradus Wachreiner, Conradus thelonearius et alii quam plures. Datum kalendis Martii anno domini M° CC XLII

Orig. auf Pergam. mit einem Siegel im Stiftsarchive zu Wilhering.

CV.

1242. 26. März. Hintperch. Friedrich II., Herzog von Österreich, gewährt dem Kloster Lambach die Mauthfreiheit auf der Donau.

Fridericus dei gratia dux Austrie et Stirie ac dominus Carniole omnibus hanc litteram inspecturis salutem. Qvia ad instanciam et peticionem dilecti nostri Wernhardi abbatis de Lambach et conuentus eiusdem ecclesie necnon ex gracia speciali pro remedio anime nostre duximus perpetuo concedendum, vt omnia victualia sua, quocumque nomine censeantur, de cetero per danubium transducere debeant libere sine muta. Vt autem huius rei donatio robur firmum optineat et profectum, presens scriptum ipsis in euidens testimonium iussimus exhiberi sigilli nostri patrocinio conmunitum coram testibus subnotatis, Anhelmo viro nobili de Justinge, Chunrado de Zekinge Ottone camerario nostro de walchunschirchen, Ditrico de Tobra Truslino de Heimburch, Liupoldo preposito Ardacensi, magistro Vlrico de Chirchperch, prothonotario nostro Gotschalco plebano de Holabrunne, Marquardo notario nostro et aliis quam pluribus, quorum non sunt nomina hic notata. Datum Hintperch anno domini M: CC: XLII VII. kalendas Aprilis.

Orig. auf Pergament mit Siegel im Stiftsarchive zu Lambach.

CVI.

1242. 15. April. Puecham. - Heinrich von Pucheim wählt sich seine Grabstätte in der St. Ägidskirche zu Veklabruck, der er dafür mehrere Güter übergibt.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Hainricus de Půchaim humilis seruus omnium deo famulantium notum fieri volo omnibus presentibus et futuris, quod ego elegi michi sepulturam apud sanctum Egidium in Veklapruke, et talis contractus inter me et Hárdnidum eiusdem loci tunc temporis plebanum intercessit, quod vbicunque locorum citra mare decederem ipse aut suus successor cum hominibus meis de Puchhaim me accedat, corpus ad locum sepulture deportaturus. Ecclesie eciam sancti Georii in Puchaim in nocturnis luminaribus deinceps ministrabit *). Ad executionem huius rei, ne prefata ecclesia nimium laboribus et expensis grauetur, de consilio fidelium et hominum meorum presente vxore mea et filio meo Alberone predictam

*) Es scheint hier etwas ausgelassen zu sein.

ecclesiam prediis talibus dotaui. Vineum in Wachaw in villa, que Wesendorf vocatur, villicacionem in Pucinperge, item villicacionem in Mohse, item predium unum in Ottenange. Ad (ut) hec vero rata et inconuulsa permaneant, presentis pagine inscripcione roboraui inpressioneque sigilli mei nec non prepositi sancti Floriani, ad cuius ecclesiam sancti Egidii ecclesia inmediate spectare dinoscitur, confirmaui. Huius rei testes sunt dominus Chunradus de Aiche et fratres sui Hárdnidus et Rudigerus, Hainricus de Hollinge et filius suus Willehalmus, Wernhardus de Óde, Arbo de Winchlaren, Tegin de Schalcheim, Wernhart de Húselperge et frater suus Wilhalmus, Fridricus de Perntal, Dietmarus Wasso, Hártwicus de Romolunge, Hainricus de Puche, Wernhart Hiertte, Helmwicus de Wenge, Otto de Otinange et fratres sui Hainricus et Pero, Wilchalmus de Otinange, in cuius manu prefata predia sita sunt velut in registro. Hec facta sunt anno ab incarnacione domini M° CC XLII: indictione XV. XVII. kalendas maii. Datum in Púcham.

Aus einem Perg. Codex. Saec. XV. des Stiftes St. Florian.

CVII.

1242. 3. Juni. Tittmaning. — Rudiger, Bischof von Passau, bestätiget einen Tausch zwischen Raitenhaslach und dem Pfarrer zu Haiming.

Rudegerus dei gratia Patauiensis episcopus uniuersis, ad quos presens littera peruenerit, salutem in domino. Dilecti in christo fratres abbas et conuentus in Raitenhasilah ex una parte et plebanus de Heiminge ex altera ad nostram accedentes presentiam a nobis humiliter postularunt, ut conmutationem bonorum subscriptorum, quam simul contraxerunt, admittere dignaremur presertim, cum eadem permutatio profectibus ecclesie partis utriusque et utilitatibus expediret. Est enim talis, dictus conuentus prefato plebano hubam unam in Eisschin cum suis attinentiis tradidit et donauit, prefatus uero plebanus uice conmutationis et recompensationis predium in Schvzzinge et agrum ibidem et passagium ibidem, quod vruar uulgariter appellatur, donauit dieto conuentui possidenda. Nos igitur considerata utilitate ecclesie utriusque petitionibus quoque partium predictarum satisfacere cupientes ipsam commutationem auctoritate litterarum presentium confirmamus. Ne autem in eadem conmutatione presumptuosa temeritate alicuius possit in posterum aliquid inmutari,

« AnteriorContinuar »