Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cunque poterunt prouenire ita, ut nil utilitatis ipse in hac aduocatia sibj reseruauerit excepto, quod triginta talenta ej aduocatie illius nomine in festo beatj Georij annis singulis soluerentur, nos ipsi monasterio eandem gratiam innouauimus et etiam confirmauimus ita, ut ipsum Monasterium ex nostra donatione gaudeat in perpetuum libertate predicta hoc addito, quod uidelicet ipsa aduocatia ad alias manus per nos ud per heredes nostros nullomodo conferatur, sed nobis et heredibus nostris reseruetur nomen aduocatj in ipso monasterio sic, quod nec nos nec nostrj officiales uel iudices aliquj aduocatie iure uel nomine in hominibus aut quibuscunque bonis ipsius Monasterij exactionem faciamus aliquam uel ullum exinde percipiamus emolumentum aut seruicium sed tantum triginta talenta, sicut soluebantur patri nostro, nobis in festo beatj Georij annis singulis persoluantur. Sed et viginti talentorum redditus, quos patri nostro donauit, predictum Monasterium pro huiusmodj libertate, abbas et conuentus ipsius Monasterij nobis donauit (sic) similiter et etiam confirmauit. Vt igitur hec omnia, ut predicta sunt, permaneant inconuulsa, presentem paginam nostri impressione sigillj signatam sepedicto Monasterio uoluimus exhibere. Hujus rej testes sunt: Heinricus Marscalcus de Chunringen, Otto de Berhtoldestorf, Hermannus de Chranhperch, Heinricus de Prenne, Irnfridus de Hintperch, Albero de Pollenheim, Chunradus de La, Livtoldus de Pernove, Livtoldus de Pivrove, Chunradus de Asperch, Alrammus de Schornsteine et alij plures. Actum apud wiennam Ottone existente abbate in ipso Monasterio Lambach VI. Kalendas Octobris Anno dominj M. CC. xxx. ii. Indictione tercia.

Orig. auf Perg. mit Siegel im Archive des Klosters Lambach. Abgedruckt bei Kurz, Beiträge II. 453.

VIII.

1232 - 1246. Friedrich II., Herzog von Österreich, erklärt das Kloster Wilhering zufolge der Freiheiten des Cistercienser-Ordens frei von jeder Vogtei.

Fridericus Dei gratia Dux Austriae et stiriae et Dominus Carniolae iudicibus et omnibus, quibus litterae istae monstratae fuerint, gratiam suam et omne bonum. Cum ordo Cisterciensis alium praeter nos habere non debeat aduocatum, ipsos fratres et bona eorum in protectionem nostram et gratiam nostram recipimus specialem mandantes districte, ut nullus eosdem grauet per exactiones indebitas aut molestet in hominibus aut in bonis Scientes, quicunque transgressor

nostri mandati extiterit, quod eundem non solum in rebus, uerum etiam in persona uehementissime puniemus. Quod mandatum in hominibus Claustri de Wilheringen et in ipso Claustro firmiter et districte sub obtentu gratiae nostrae praecipimus obseruari, Homines uero eiusdem claustri exemptos esse uolumus a generalibus placitis seu priuatis, nisi propria uenerint uoluntate.

Aus der Pancharte des Klosters Wilhering vom 24. October 1680. Abgedruckt bei Stülz, Wilhering 514.

IX.

[ocr errors]

1233. 12. Februar. Datum im Schlosse Senftenberg. Karl von Gutra. bezeugt, dass Tuta von Zebingen, seine Grossschwiegermutter, dem Kloster Reichersberg ihre Besitzung in Grub verkauft habe.

In nomine domine Amen. Ego Karolus de Gutrat Salzeburgensis ecclesie uassallus confiteor et presenti scripto sigillo meo signato protestor, quod Domina Tuta de Zebingen prosocrus mea predia quedam in uilla, que dicitur superius Grube, sita, que ipsa iure hereditatis et proprietatis a suis sibi auis et proauis derelictum libere, utpote liberum predium diebus suis tenuit et possedit, per manum meam et uxoris mee Margarete, que prefate T. ex filio neptis extat queque eidem in predictis prediis cum meis et suis paruulis hereditatis iure fuerat successura, in manus dominj Vlrici Richerspergensis prepositi suorumque confratrum, uidelicet Hartwicj, Chunonis sacerdotum super altare beatj Michaelis archangeli patroni Richerspergensis cenobii in ius et proprietatem eiusdem loci perpetuo delegandum tradidit uniuersa uno beneficio duntaxat excepto, quod quidam nomine Rapoto in feudum retinet ab eadem. Que quia propriis non possunt nominibus, aliis utcunque indiciis exprimuntur, Viricus colonus auunculus Heinrici, Fridericj Alberti tenet locatum sibi beneficium et dimidium, vineam unam instructam agris et curtili, Heinricus fratruelis eiusdem beneficium et dimidium, Sigehardus dimidium beneficium, Gotfridus uineam, Heinricus uineam ambe instructe ut prima, Juger agri soluens VI denarios, quod habet Chunrat et mater sua. Tradidit autem sepedictum predium prefato Richerspergensi cenobio uenditionis titulo pro L. talentis wienensis monete, ueruntamen non tam pro pecunia, quam inde recepit, quam pro sua (sic) suorumque progenitorum remedio animarum, cum pro eisdem prediis pecuniam habere poterat ampliorem, transferens inquam illud

in Richerspergense sepedictum cenobium cum omnj integritate et libertate, qua ipsa et progenitores suj idem per centum annos et amplius pacifice possederant et quiete, Siquidem memoratum predium ab omnj exactione, quocunque nomine censeatur, omnj tempore preterito absolutum nec habet nec umquam habuit aduocatum, sed est, ut uulgariter solet dici, liberum predium a liberis manibus deriuatum non habens salmannum, non dominj Ducis nec alicuius alterius iuri est addictum uel aliqualiter obligatum. Vt autem forma et terre consuetudo, que in huiusmodi contractibus et traditionibus solet obseruari, penitus seruaretur, memoratus Richerspergensis Prepositus denarios, quj uulgariter dicuntur Salpfenninge, quibus debuit, distribuit manu sua scilicet vxori mee pregnate pro se et quam in uentre portabat sobole, dimidium talentum, duobus aliis paruulis utrique LX. denarios. Acta sunt hec omnia in castro meo Senftenberc anno dominj M. CC. XXXIII. predie Idus februarii, Indictione VI. multis presentibus, qui huius rei testes sunt tracti per aurem, quorum hec sunt nomina: Chunradus Salzpurgensis Canonicus cognomine Purerauius, Magister Johannes plebanus de Odespach, Hirza sacerdos de Zebingen, Heidenricus de Stiven, Chunradus de Chalhesperge, Fridericus de Elsarn, Albero de Wolfsteine, Milites, Viricus de Ybse, Albero de Olsinshouen, Herbordus de Zebinge affinis eiusdem, Dietricus, Chunradus, Hugo serui dominj H. de Stiuen, Otto de Fornbach, Edicho, Pertholdus pellifex salzburgensis. De familia Richerspergensi Chunradus hospes, Wernhardus pellifex, Sifridus, Ekehardus, Heinricus venefica, Heinricus cursor prepositj, vlricus uinitor de Chrems, Otto Huze, Siboto de Nodespach, Ortolfus filius fabri, Waltherus de Graben et alij quam plures.

Orig. auf Perg., zu Reichersberg, das Siegel abgefallen. Abgedruckt in Mon, boic. IV. 440.

X.

1233. 12. März. Werfen. Eberhart, Erzbischof von Salzburg, bewilligt auf Lebenszeit dem Kloster Reichersberg, das er vom Drucke der Vögte befreit, zur Unterstützung desselben 20 Pfund; wogegen ihm die Chorherren jährlich drei Jahrtage versprechen.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Eberhardvs dei gratia salzburgensis archiepiscopus apostolice sedis legatus In perpetuum. Maiestati diuine fiducialiter obsequimur, cum quieti et utilitati eorum inuigilamus, quos a fundatore ecclesie nostre nouimus recepisse

incrementum siue illorum, quorum defensioni sumus specialiter obligati. Cum igitur ecclesiam Richerspergensem luce clarius constet de corpore ecclesie nostre fundatam, ipsi paterne uolentes consulere oppressionem, qua premebatur a Ludewico nobili de Hagenowe, pia consideratione cupientes releuare, aduocatiam, quam sibi contra iusticiam usurpabat, manu nostra redemimus dantes ipsi 1. xx libras Ratisponensis monete, cuj etiam integraliter multis presentibus in manus nostras renunciauit promittens firmiter, quod prefatum ecclesiam in nullo super hiis de cetero molestaret. Adtendentes igitur pericula ecclesie memorate iacentis in paupertate de nostro amplius adhuc uolentes cumulare, ut aliquatenus resurgere ualeret, annuatim in festo beati Georgij xx libras Salzburgensis monete tempore uite nostre dare ipsis promisimus sperantes ob id diuinam nobis clementiam propiciari. Cum autem beniuolentie nostre largitatem fratres ecclesie prefate intelligerent, conmunj consilio predium a domina Diemvde de Zebinge uidua existente in loco, qui dicitur Grůbe, pro 1. libris wiennensis monete conparauerunt Karolo de Gotrat ministeriale nostro, uxore ac pueris eius ipsi predio renunciantibus ac receptis denariis, qui Salphenninge nuncupantur, ordinantes ex eodem predio ter in anno nostri memoriam agi, proxima die post festum Assumptionis beate Marie et item proxima die post Natiuitatem ejusdem et tercio in nostro anniuersario et interius eisdem diebus nostram memoriam inter uiuos celebrari, in quibus etiam diebus XII pauperes reficientur, in quibus similiter fratribus et sororibus in uigiliis et orationibus laborantibus statuerunt consolationem sollempnem ministrari. Ne autem hec nostra donatio siue predij a fratribus predictis conparatio uel etiam memorie nostre ordinatio a quoquam ualeat in posterum uiolari, auctoritate dei et nostra firmiter prohibemus statuentes, ut si prefatus Karolus uel ipsius heredes uenditionem factam irritare uoluerint aut eos indebite grauare, presens scriptum metropolitano, qui pro tempore fuerit, exhibeatur, ut ipsorum insolentia censura ecclesiastica conpescatur. Vt autem predicta in futurum non negligantur, ea conscribi et appensione nostri sigilli precepimus roborarj. Data apud Werven IIIIta Idus Martii Anno incarnation is domini MCCCXXXIII Indictione vta.

Orig. auf Perg. zu Reichersberg. Das Siegel verloren.

[ocr errors]

XI.

1233. 24. April. Salzburg. Eberhard, Erzbischof von Salzburg, bestimmt, dass die Chorherren von Reichersberg, welchen die Seelsorge zu Bramberg und Edlitz übertragen wird, nicht mehr präsentirt werden dürfen zur Einsetzung.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Eberhardus dei gratia Salzburgensis archiepiscopus apostolice sedis legatus in perpetuum.

Cum plantatores ac fautores religiosorum a domino remunerari non dubitemus, ad eorum plantationem eo copiosius intendimus, quo denarii diurni brauium fiducialius exoptamus. Cum igitur in dando facilis fuerit caritas, facilior esse debet in concedendo, quod minus est sancta largitas; nam cum pridem a sancte memorie uenerabili Eberhardo predecessore nostro ecclesie parrochiales in Pramberch et in Ediliz in subsidium domino famulantium fratrum in Richersperge pleno fuerint iure collate, quia tamen hactenus, cum persona ad easdem ecclesias fuerat instituenda, nobis presentari consuevit et ob hoc aliqua prouenire in futurum poterant impedimenta, maturiorj consilio prouidere uolentes ecclesie prelibate statuimus et concedimus in perpetuum, ut cum persona ibidem fuerit secundum arbitrium prepositi, qui pro tempore fuerit, instituenda, liberam habeat potestatem unum de concanonicis suis, quemcunque uoluerit, ibidem instituendi nostra et successorum nostrorum super hoc inuestitura minime requisita. Quia uero jus archidiaconj in nullo uolumus deminui, precipimus, ut in eis, in quibus alie Parrochie ad suum spectant officium, in istis similiter gaudeat pleno iure eo dumtaxat excepto, quod in presentatione sacerdotis sua presentia nullo modo requiratur. Vt autem hec nostre benignitatis collatio rata perpetuis temporibus perseueret, conscribi et sigilli nostri appensione iussimus conmuniri (sic). Data salzburge Anno Incarnationis domini MCC XXXIII Indictione VI, VIII. Kalendas Maij.

Orig. auf Perg. mit Siegel zu Reichersberg. Mon. boic. IV. 439.

XII.

1233 im April. Die vom Papste bestellten Richter in dem Streite zwischen Waldhausen und der Gräfin von Peilstein bezeugen, dass diese ihren Ansprüchen an den Zehent zu Simonfelden entsagt habe etc.

In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Nos de domo S. Floriani et de aneso decani ab apostolica sede iudices delegati

« AnteriorContinuar »