Imágenes de páginas
PDF
EPUB

generalis. Siqua in futurum igitur ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit secundo tertioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte subiaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri Jesu Christi, Quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Judicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Ego Innocentius Catholice ecclesie Episcopus ss. Ego Oto portuensis et Sancte Rufine Episcopus ss. Ego Petrus albanensis episcopus ss. Ego Petrus tituli sancti Marcelli presbiter cardinalis ss. Ego Willhelmus basilice duodecim Apostolorum presbyter cardinalis ss. Ego frater Hugo tituli sancte Sabine presbiter cardinalis ss. Ego Ottauianus sancte Marie in Via lata diaconus Cardinalis ss. Ego Petrus sancti Georgij ad uelum aureum diaconus Cardinalis ss. Datum Lugduni per manum Magistri Marini sancte Romane ecclesie Vicecancellarij XII. kal. Februarii, Indictione V. Incarnationis dominice Anno M CC: XL. VI: Pontificatus uero domini Innocentij pape IIII. Anno Quarto.

Urkundenbuch von Kremsmünster Nr. 74.

CXXXV.

1247. 4. Februar. Wien. Rudiger, Bischof von Passau, verpfändet für ein Darlehen von fünfzig Mark Silber zur Abzahlung der wegen Einlösung der Veste Viechtenstein gemachten Schulden einige Güter.

Redegerus dei gratia Patauiensis Episcopus Omnibus hane litteram inspecturis salutem. Presentis scripti testimonio pateat vniversis, quod, cum nos Chunrado Comiti de Wazerburch pro absolutione Castri vihtenstein grauibus essemus debitorum oneribus obligati, Fridericus de Prunne dilectus Ministerialis noster et Gervicus de Prukke L. marcas argenti nobis ad nostram instantiam mutuarunt interposita tali forma, quod in villa nostra Mosprunne XVI. talentorum et LX.. denariorum redditus, quos antedictis pro memorato argento de consilio nostrorum fidelium duximus obligandos, nomine pignoris possidebunt. Et si a festo Natiuitatis domini proxime uenturo per Annum dictum argentum ipsis a nobis non fuerit

persolutum, ex tunc tenebunt et heredes eorum tytulo feodali. Si uero decedere ipsos contigerit eo tempore, quo dieti Fridericus et Gerwicus possessiones predictas uel ratione obligationis uel nomine feodi tenebant, illj, quibus testati fuerint, eodem iure per omnia possidebunt, premissis eisdem, sicut et prioribus a nobis integraliter conseruatis. Vt autem prescripta ipsis inuiolabiliter a nobis nostrisque successoribus obseruentur, presentem litteram sigilli nostri munimine roboratam eis dedimus cum subscriptione testium in testimonium et cautelam. Hii sunt testes: Meingotus de Waldek, Vlricus de Memminge Patauienses Canonici, Plebanus Heinricus de Prukke, Chunradus notarius, Hadmarus de Wesin, Heinricus Pincerna de Habispach. Vlricus frater suus, Otto de Haselowe, Heinricus de Merswanch, Uulfingus de Horsendorf, Irnfridus de Swabdorf, Trauslibus de Porz, Otto de Lengembach et alii quam plures. Acta sunt hec Wienne Anno dominj Millesimo CC. XLVII. Pridie Nonas Februarij.

Mon. boic. XXIX. II. 362.

1247. 13. März.

[ocr errors]

CXXXVI.

Albero von Chunring und die Bürger von Krems, Stein und Linz leisten Bürgschaft für Siboto, den Sohn des Regensburgers in Stein, der von Albero von Polnheim und Tröstl von Zierberg gefangen worden.

Omnibus hominibus tam presentibus quam futuris, ad quos presens scriptum peruenerit, notum fiat, quod nos uidelicet Albero de Chunringe et ciues Cremenses, Steinenses et lincenses pro duobus milibus talentorum ponimus nos fideiussores Domno Alberoni de Polnheim et Domno Trostlino de Cyrberch pro Sibotone filio Ratisponensis in Stein, quod nec ipse nec unquam aliquis hominum ipsos uel aliquos de suis impetet uel grauabit pro incomodis siue dampnis, que captiuando ipsum sibi dinoscuntur intulisse, ita dumtaxat, ut, si hiis contrarium aliquid fuerit attemptatum, debitores efficiamur, ut spopondimus, duum (sic) milium talentorum et nichilominus nobis obici possit, quod uiolauerimus fidem nostram. Et ut hec conpromissio nostra plenioris certitudinis habeat firmamentum, hoc priuilegium sigillorum nostrorum appensionibus conmunitum supra dictis domnis exhibemus. Huius rei testes sunt ciues de Crems, Irufridus Decanus, Siuridus index, Minhardus quondam iudex, Ekbertus, walchunus wrto,

Ebergerus filius vochonis, Albertus miles de wedeling, Zeizmannus, Helnwicus sartor et vlricus frater suus, vlricus filius decani, Heinricus ungarus frater iudicis, Pilgrimus, Siuridus de vruar, Heinricus egenburger, Ortlibus, Rapoto uir hadmudis, Conradus rufus, Prehtelo scriba, Gotfridus frater pilgrimi, Beibastus iudeus. Item De Stein Conradus ratisponensis, Conradus seuelderius, Conradus pheffinger, Conradus cetto, vlricus patauiensis, Reinbertus gener seueldarij, Hugo de Movtarn, Ekbertus et Siboto filij eius, Otto filius haistolfi, Eberhardus Chezzelrinch, Gozzo gener seueldarij, Conradus filius eiusdem, Heinricus de ibs, Otto et Gerhardus filij eius, Hovnelinus gener ratisponensis, Fridricus auunculus sibotonis, haitvolch de levben, Gotfridus et Hertwicus de Martarn, Grifo de Mavtarn. Item De linz Hermannus, Marquardus et Heinricus antiqui iudicis filij, Siboto gener fabrisse, Heinricus faber, Conradus wachrainer, Conradus perwinder, Pernhart nevnchircher, walther in Angulo, Conradus gener gevmanni, Chalochus maritus sitchinne, Fridricus hosrucker, Herbordus patauiensis, Otto plenchel, Heinricus de assa, Marquardus mvleich, Ditmarus antiqui iudicis filius, Heinricus de wachrain, Otacher vutrer, Hertnidus antiqui thelonearij filius. Item huius rei testes sunt vlricus prepositus De Reichersberge et Heinricus miles cognomine zreimannus et Pabo dispensator domni trostlini, quo presente predicti omnes fecerunt sua nomina hic ascribi, Isto et aliis pluribus sigilla ista huic litere sunt appensa. Datum Anno domini M? CC: XLVII: Ill: jdus Martij.

Orig. auf Perg., schadhaft, im Archive zu Garsten; die drei Siegel, welche an der Urkunde hingen, sind abgefallen.

[ocr errors]

CXXXVII.

1247. 12. Juli. Passau. Rudiger, Bischof von Passau, bestätiget dem Kloster Baumgartenberg den Zehent auf drei Meierhöfen zu Gozoltinge, Modenstorf und Teiming.

Rudegerus dei gracia patauiensis Episcopus Omnibus presentem literam inspecturis Salutem in eo, qui est uera salus. Licet iuxta dominicum preceptum proximos nostros intuitu fraterne caritatis diligere teneamur, maxime tamen illis in quolibet necessitatis articulo subuencionis stipendio adesse tenemur, Qui se ipsos abnegantes et

conmutantes transitoria perpetuis intemerate virginis filio se holocaustum offerunt sub sancte religionis habitu sibi iugiter militantes. Huius rei gracia presenti scripto innotescimus vniuersis, quod nos dilectorum in christo fratrum Abbatis et Conuentus sancte Marie in Paumgartenperge iustis et rationabilibus peticionibus fauorabiliter inclinati ipsis indulsimus auctoritate et testimonio presentium literarum, ut decimaciones trium Grangiarum, videlicet Gozoltinge, Modenstorff et Teiming, siue easdem grangias in Mansus redigere uoluerunt (sic) siue non, sicut ab inicio ecclesie sue ipsas quiete et sine contradiccione qualibet possederunt, sic perpetuo presentis scripti patrocinio et confirmacione ipsos quieta possessione gaudere uolumus earundem. Quicumque autem in huius nostre confirmacionis et indulte sibi libertatis nocumentum aliquid attemptarit, indignacionem omnipotentis dei et nostram et sentenciam excommunicacionis se nouerit incurrisse. Ad maiorem eciam confirmacionem et in testimonium premissorum, ad que dilectorum in christo fratrum Capituli patauiensis uoluntas affuit et consensus, presentem litteram conscribi et sigilli nostri et Capituli Robore fecimus conmuniri. Huius rei testes sunt: Pylgrimus abbas de sancta Cruce, Dietricus Abbas de Alderspach, Ernestus abbas in witheringe Cisterciensis ordinis, Gerhochus Archidiaconus, Vllricus de Maminge Archidiaconus, Dietmarus plebanus Canonici Patauienses, Otto de posemunster, Conradus zachalm laici et alij quam plures. Datum patauie Anno domini Millesimo ducentesimo Quadragesimoseptimo, Quarto ydus Julij, Pontificatus nostri Anno Quartodecimo.

Aus einem Vidimas auf Perg. vom 28. Juni 1439 im Musealarchive zu Linz.

CXXXVIII.

1247. 16. Juli. Rudiger, Bischof von Passau, beurkundet einen Vergleich zwischen dem Kloster St. Nikola und Leutolt Prüschink wegen des Hofes zu Lintheim.

Rudigerus) dei gracia Patauiensis episcopus Omnibus presentis pagine inspectoribus salutem. Nouerit discrecio uestra, quod, cum ad nostram venirent presenciam Conuentus s. Nycolai et Leutoldus cognomine prúschinc, idem conuentus locauit iam dicto Leutoldo curiam suam in Linthaim pertinentem ad officium camere predicti conuentus sub annuo censu duarum librarum Wiennensis Monete in festo Andree soluendarum hoc pacto adiuncto, ut si temere

neglexerit eundem censum soluere vltra predictum terminum amplius quam ad VII dierum spacium, a iure suo cadat nec posteris suis aut heredibus vllum ius relinquet in predicta. Insuper in robur huius pacti firmius et fidelius obseruandum se ipsum et secum Wernhardum germanum suum et dominum Fridericum de Walde obligauit promittentes in solidum, ut si iniuriosus aut violentus ipsis postmodum in iam dicta curia existeret, predictorum quilibet solueret antedicto conuentui X libras wiennenses. promisit et post ipsius obitum eidem eurie relinquere tam in armentis quam alijs omnia, que pertinent ad culturam et que vulgo paugriht dicuntur, nec habebit ius obligandi vel vendendi aut quoquo modo alienandi antedictam curiam ab eis, nisi de ipsorum licencia speciali. Insuper omni actioni, quam habuit in prepositum et conuentum absolute renuncians in amicabilem concordiam consenserunt. Preterea ad ius aduocati de eadem curia pertinens se obligauit sub pena predicta integraliter persoluendum. petierunt et instancius, ne talis causa denuo in iudicium veniat, presens factum sigilli nostri munimine roborari. Acta sunt hec M. CCXLVII XVII kalendas Augusti.

Aus einem Pergam. Codex. Saec. XIV. in der k. Hofbibliothek zu München.

CXXXIX.

1247. 23. October. Krems. Otto, Graf von Eberstein, Reichsverweser in Österreich und Steyr, erklärt mit Bezug auf den Freibrief Herzog Friedrich's die Besitzungen des Stiftes Waldhausen für frei von der Gerichtsbarkeit und den Requisitionen der Richter zu Laa und im Machlande und des Amtmannes zu Strancendorf.

Otto commes de Eberstein, Sacri Imperii per austriam et stiriam Capitaneus et procurator Judicibus in La et in Machlant et Officiali in strantendorf (vel strancendorf) Salutem et omne bonum. Mandamus vobis auctoritate jmperiali precipientes et nostra, quatenus nullam vobis Jurisdicionem aut prouentuum receptionem seu exactionem in prediis Ecclesie Sancti Johannis apostoli et ewangeliste in walthusen aliqualiter vendicetis, secundum quod a quondam Duce austrie Friderico inductum (sic) fuit eidem, prout in ipsius priuilegio plenius continetur. Qui autem contra tenorem huius scripti venire presumpserit. Offensam jmperatorie maiestatis et nostram se nouerit incursurum. Datum aput Cremis anno domini MCC XLVII: X. kalendas nouembris, VI. Indictionis.

Orig. auf Pergam., an dessen Abschnitzel das nun verloren gegangene Siegel hing. Musealarchiv zu Linz. Kurz, Beiträge. IV. 460.

« AnteriorContinuar »