Imágenes de páginas
PDF
EPUB

1247. 1. December. Passau.

CXL.

Rudiger, Bischof von Passau, begnadiget das

Kloster Wilhering dahin, dass dasselbe von seinen Weinbergen in Zukunft nur ein Pfund Pfenninge jährlich statt des Zehentes an ihn zu entrichten habe.

Rvdegervs Dei gratia Patauiensis Episcopus Imperpetuum. Grata et deuota obsequia abbatis et Conuentus Sancte Marie in Wilheringe nobis exhibita et que nobis gratiora inposterum exhibere poterunt, aduertentes, principaliter tamen pro diuina retributione eidem Ecclesie hanc gratiam fecimus specialem, ut de omnibus vineis ad ipsam pertinentibus, siue vinee in agros siue agri in vineas redigantur, nobis et successoribus nostris tantum vnam libram Wiennensem jn festo Cholomanni annuatim soluant nomine decimarum. Vt autem eidem Ecclesie indulta gratia a nobis et nostris successoribus inuiolabiliter obseruetur, presentem paginam cum sigilli nostri appensione et testium subscriptione fecimus roborari. Testes sunt hii: Magister Dietzo, Otto de Lonsdorf canonici Patauienses, Otto de Possmunster, Heinricus de Harthaim, Chunradus de Chremsdorf, Heinricus de Prisekke, Dietricus Abbas et frater Anshalmus de Alderspach, Gebolfus plebanus de Niwnchirchen, Otto Notarius et alii quam plures. Datum Patauie Anno domini Millesimo CC XLVII Kalendas Decembris, Pontificatus nostri Anno quinto decimo.

Orig. auf Pergam. Das Siegel hängt an rothen und gelben Seidenfäden. Stiftsarchiv Wilhering. Stülz, Wilhering 520.

1247.

CXLI.

Gundacker von Storchenberg bezeugt, dem Kloster Ebersberg zu Zeiten des Abbtes Konrad einen Zehent zu Wedling übergeben zu haben.

Notum sit omnibus presens scriptum intuentibus, quod ego Gendakerus de Storchenberch quo quadam summa peccunie ac pro remedio anime mee vxorisque mee, progenitorum ac liberorum nostrorum decimam in Wedelingen, qua infeodatus sum a domino meo Episcopo Patauiensi, tradidi Eberspergensi ecclesie Frisingensis dyocesis temporibus Chenradi Abbatis ibidem cognomento Chrerlinger; procurante vero heinrico Monacho dicto Stokel, qui postea electus et confirmatus in Abbatem, petiuit a me, quamvis memoratam decimam per litteras meas resignassem Domino meo Episcopo

Rrdigero, ut ad totjus cavillationis vitium amputandum resignationem porrigerem personalem, duobus ministerialibus suis predictam decimam iure traderem feodali. Hanc peticionem, sicut debui, subito et voluntarie adimpleuj. In Curia eius Grussendorf et presentia Venerabilis Abbatis Ditricj de Aldirspach Patauiensis dyocesis cysterciensis ordinis prenominatus Abbas Heinricus de Ebersperch obtulit mihi multis viris honestis presentibus duos de meliorj familia ecclesie sue, Sifridum cognomine Slegil et Redigerum de Ekkelpurch, quibus propter deum et preces ac merita dilecti Amici mej iam dicti Abbatis vvltu leto, mente hylari supra nominatam decimam iure contuli feodalj. Statim infeodati a me pro animo dederunt et confirmauerunt per obligationem manu mea factam CC libras Ratisponensis monete toto dapsilis suo domino et cenobio sepedicto. Abbas vero Heinricus sibi suisque successoribus cauens, ne nota vsure ipsis a cauillosis hominibus posset inpingi, decreuit, Sifrido Slegil et Rådigero de Ekkelpurch in testimonium possessionis et seruitij Annualis de summa prescripte peccunie omni Anno XXX denarios defalcari. Et ne in hoc tractatu salutifero posteritati nostre obliuio vel aliqua contrarietas Eberspergensi Cenobio dampnosa oriatur, presens scriptum iussi sigilli mei munimine roborari. Acta sunt hec Anno domini MCCXLVIImo Orig. auf Pergament im k. k. geh. Haus-, Hof- und Staatsarchive zu Wien. Das Siegel ist verloren.

1247.

CXLII.

Chunrat Cachhalm gibt durch die Hand Ulrich's von Lonstorf sein Gut zu Cumpoting dem Kloster St. Nikola bei Passau.

IN nomine domini amen. Laudabile est scripture testimonium, quod ueritate sua lites reprimit et euacuat calupmias (sic) accionum. Nouerint igitur uniuersi tam presentes quam posteri huius pagine inspectores, quod ego Chunradus cognomine Cachhalm ob anime mee remedium et liberacionem animarum progenitorum meorum lego per manum Ulrici de lonstorf predium meum aput Cumpoting ecclesie sancti Nycolai cum omnibus eidem predio adtinentibus agris, siluis, pratis, areis nullo contradictionis articulo eidem ecclesie in predicto predio nocituro, cum antedictus Viricus eiusdem predii sit confirmator, quod wlgo salman dicitur, et quum proprium sigillum non habeo, donacionem antedicti predij a me prius factam

antedicte ecclesie per sigillum patauiensis capituli decreui nunc tandem firmiter roborare. Acta sunt hec Anno domini M: CC: XLVII: Aus einem Perg. Codex Saec. XIV. in der k. Bibliothek zu München.

CXLIII.

1248. 20. Jänner. Passau. Das Domcapitel zu Passau gibt seine Zustimmung zu dem Gnadenbriefe des Bischofes Rudiger, dat. 1. December 1247 für das Kloster Wilhering.

Capitulum Patauiense Omnibus christi Fidelibus presentem litteram inspecturis Salutem in domino. Cum uota iusta digne sint et rationabiliter admittenda, maxime tamen illorum, qui pro religione, ampliori sunt gratia amplectendi. Hinc auctoritate presencium declaramus, quod nos ad preces domini nostri R. venerabilis Pataviensis Episcopi gratie, quam ipse fecit Ecclesie in Willheringe, omnimodis consentimus, videlicet ut eadem Ecclesia de omnibus vineis, quas in presentiarum possidet et ad ipsam pertinent, siue vinee in agros siue agri in vineas redigantur, sibi et successoribus suis tantum vnam libram Wiennensem in festo Kolomanni annuatim soluant nomine decimarum; de eodem nostro consensu hanc presentem litteram ipsi Ecclesie dantes Sigillo nostri Capituli conmunitam. Testes vero sunt hii: fratres Gotfridus Senior, Magister Dietzo, Heinricus de Weging, Heinricus de Ramung, Magister Ainwicus, Magister Johannes, Dietmarus Tumplebanus, Otto de Lonsdorf Archydiaconus, Werinhardus de Morspach, Albertus de Alderspach, Anshalmus frater ibidem, Dietricus Plebanus de Grimarstetin et alii quam plures. Datum Patauie Anno domini M: CC: XLVIII: XIII. Kalendas Februarii.

Orig. auf Perg. mit einem hängenden Siegel. Stiftsarchiv Wilhering. Abgedruckt bei Stülz, Wilhering 520.

CXLIV.

1248. 26. März. Patauie. Revers Heinrich's von Morspach, das Bisthum Passau nicht mehr zu beschädigen.

Ego Heinricus de Morspach presentibus litteris notum facio vniuersis, quod, cum de lesionibus, quas domino R. Patauiensi Episcopo et ecclesie et hominibus ipsis intuleram, penitentia ducerer et sue quererem gratie reformari, promisi sub sacramento non solum in posterum abstinere a consimilibus et eum et suos pro uiribus defendere,

sed etiam tanquam fidelis ecclesie sibi et ecclesie fidelibus et debitis obsequiis adherere. Et ut de premissis et subsequentibus plenior fides sibi fieret, filium meum Ottonem seniorem sibi assignabo pro familia et pro servo, cui secundum gratiam suam et auxilio suo et ad consilium amicorum meorum prouidebit in uxore et a me medietatem proprietatis et hereditatis recipiet cum uno Castrorum meorum, quod dominus episcopus duxerit eligendum. Ceterum promisi firmiter, Castra mea sibi assignare, custodia hominum suorum, quamdiu uoluerit et ad amicorum meorum consilium reseruanda et dominus episcopus in aliquo Castrorum suorum me tenebitur collocare. Item adiectum est et per Heinricum et Ortolffum fratres de Waldekke, Wernhardum de Murringe, Ortolffum de Morspach et Chalhohum de Valchinstein et eorum et meos amicos iuratum, quod si ego uel aliquis ipsorum omnium promissorum aliquid attemptauerimus uiolare uel antiquas iniurias iterare, eundem inuademus et persequemur hostiliter, cum a domino episcopo fuerimus requisiti, et eidem gratia domini episcopi, quam adeptus fuerat, omnimodis subtracta precedentes iniurias districte repetet ab eodem et feoda et patrimonium eiusdem ad dominium ecclesie uacantia transferentur ita uidelicet, si ipsas iniurias infra XIIII. dies non correxerit requisitus. In cuius rei testimonium presentem litteram conscribi et Sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Datum Patauie anno domini Millesimo CC. XLVIII. VII. Kal. Aprilis.

Mon. boic. XXIX. II. 364.

CXLV.

-

1248 im Juni. Im Lager vor Parma. Kaiser Friedrich II. verleihet dem Herzoge Otto von Baiern die durch die Treulosigkeit des Herzoges Otto von Meran verwirkten Grafschaften Neuburg und Schärding.

Fridericus dei gratia Romanorum Imperator Semper Augustus Jerusalem et Sicilie Rex. Tunc Imperialis Excellencie firmissimo robore firmatur Imperium, tunc decus extollitur Cesaree Maiestatis, eum Infidelibus pro perfidia penam digne retribuit et pro fide fidelibus premia liberaliter elargitur, Amorque uirtutis tunc crescit in bonis et pene fragor in malis acuitur, cum Iniustorum diuitijs ditantur et induuntur innocentes quodammodo spolijs dampnatorum. Hac igitur consideratione permoniti, qui Romani frena Imperij moderamur, attendentes quoque puram fidem et deuotionem sinceram, quam Otto

Urkundenbuch des Landes ob d. Euns. III. Bd.

10

Comes palatinus Reni et Dux Bawarie dilectus Princeps noster ad Excellentiam nostram gerit, necnon et grata ualde ac fidelia seruitia, que Culmini nostro incessanter exhibet et exhibere poterit inantea gratiora, Considerantes etiam manifestam perfidiam, quam Otto Dux Meranie proditor noster adherendo rebellibus nostris contra nos et Imperium proditorie conmisit, Comitatus de Nuemburch et Scherdingen, quos idem Dux Meranie a nobis et Imperio tenuit, prefato Ottonj Comiti Palatino Reni et Duci Bawarie et heredibus suis masculis cum omnibus Juribus et pertinentijs suis de gratia nostra duximus in perpetuum conferendos, ut seruire proinde nobis et Imperio teneantur. Ad hujus autem concessionis nostre memoriam et stabilem firmitatem presens Scriptum fieri et Maiestatis nostre Sigillo iussimus conmuniri. Datum in Castris in depopulatione Parmensi per manus Magistri Petri de vinea Imperialis aule prothonotarij et Regni Sicilie Logothete Anno dominice Incarnationis Millesimo Ducentesimo, Quadragesimo Octauo, Mense Junij VI. Indictionis.

Mon. boic. XXX. I. 305.

CXLVI.

1248. Im Juni. Im Lager vor Parma. Kaiser Friedrich II. bestätiget unter Citation des Privilegiums Herzog Friedrich's des Streitbaren, dat. Sitzenberge 18. September 1235 die Freiheit des Klosters Garsten von der Vogtei.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Fridericus secundus diuina fauente clementia romanorum imperator semper augustus, ierusalem et sicilie rex*) Justis fidelium nostrorum petitionibus condescendere cogimur, quas nisi fauorabiliter audiremus, obaudire, quod iuste petitur, per iniuriam uideremur. Ea propter per presens Priuilegium notum fieri uolumus vniuersis Imperij fidelibus tam presentibus quam futuris, quod Ortolfus venerabilis Gerstensis Abbas Cappellanus et fidelis noster ad presentiam nostram accedens quoddam scriptum patens per Fridericum quondam Ducem Austrie et Stirie Monasterio suo super Aduocatia eiusdem Monasterij dudum indultum Culmini nostro exhibuit supplicauitque attentius Celsitudini nostre, ut omnia, que continerentur in eo, confirmare de nostra gratia dignaremur, cuius scripti tenor per omnia talis est: Fridericus

*) Bis hieher verlängerte Schrift.

« AnteriorContinuar »