Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Constitutis in presencia nostra preposito de Waldhausen et nobili domina Comitissa de Peylnstain super decimis in Sinibelueld legi fecimus litteras, quibus tercius coniudex noster Abbas de Pomgartenberg absenciam suam racionabiliter excusavit. Unde nos in negocio de iure debuimus procedere. Prepositus itaque in audiencia nostra proposuit et tam per testes quam per instrumenta probavit, quod per alios iudices dudum missus fuerat in possessionem causa rei servande ac postmodum per nos verus fuit possessor declaratus et quod domina comitissa se non defendendo prioribus iudicibus nec nobis excomunicationis vinculo fuerit innodata. Ipsa quoque comitissa in iure confessa est, se fuisse excomunicatam et petendo absolutionem iuratoriam cautionem prestitisse, quod coram nobis iusticie pareret. Nos igitur auditis et intellectis et diligenter examinatis, que dicta sunt et lecta, quod euidenter constitit nobis prepositum verum de iure existere possessorem, dicte comitisse sub debito prestiti iuramenti mandauimus, quatenus dicto preposito possessionem predictarum decimarum dimitteret et illa prehabita deliberacione mandatum nostrum humiliter suscepit sepedicte renuncians possessioni. Auctoritate ergo, qua fungimur, confirmamus preposito sepedictam possessionem illarum decimarum impendentes ei canonicam defensionem et excomunicantes omnem, qui eum in eadem possessione inquietare presumpserit. Huius rei testes sunt Abbas de Sitensteten, Magister Ulricus de Gersten, Marquardus Canonicus de Waldhausen, Magister Gotschalcus de Munspach, Magister Fridericus de Nerden et quam plures alii testes fide digni. Data . . . . Aprilis Anno ab incarnatione domini Millesimo CC. XXXIII.

...

Aus einem Codex tradit. zu Waldhausen.

Hierüber schrieb die Gräfin von Peilstein dem Albero von Arnstein nachstehenden Brief.

E. comitissa de Pilesteine Al. de Arnsteine salutem et omne bonum. Scire te uolo, quod dominus papa.... (unum verbum legi non postet, videtur tamen suppleri debere iudices.) dedit contra me super decimis in Sinwelden duabus vicibus et ego citata ab illis feci, quod . (duo verba legi non possunt.) et quod persuasum est mihi ab illis, quos consului super hoc verbo tandem excomunicata fui et multo tempore carui diuinis. Timens autem periculum anime mee absolucionem tandem pecii ab excomunicatione, qua fueram ligata, et compulsa sum iurare, quod coram iudicibus parerem iusticie. Iudices

ergo sub debito prefati iuramenti auctoritate domini pape mandauerunt mihi, ut preposito de Walthusen dimitterem possessionem predictarum decimarum, quam coram primis iudicibus obtinuit et secundis, quod ego tam de consilio bonorum et prudentum uirorum, qui mecum fuerant, quam de mandato iudicum facere sum compulsa. Scias ergo, quod ego ab ipsa possessione cessi et quod non debes meo verbo nec meo nomine dictum prepositum in possessione dictarum decimarum aliquatenus inquietare.

Der Brief mit einem hängenden Siegel aus dem Originale zu Waldhausen.

XIII.

1233. 1. Mai. Wien. Friedrich, Herzog von Österreich und Steier, genehmigt und bestätigt die Schenkung der Pfarre Dietach an das Kloster Gleink durch seinen Grossvater den Herzog Leopold.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Patris et Filij et spiritus sancti. Amen. (Keine verlängerten Buchstaben.) Fridericus dei gracia Dux Austrie et Stirie et Dominvs Carniole Vniuersis fidelibus tam presentibus quam futuris, ad quos scriptum hoc deuenire contigerit, salutem in domino iesu christo. Plurima beneficia precedentium aput posteros aboleret obliuio, nisi scripture memorialibus uideretur (sic), quod attendentes nosse volumus vniuersos, ad quos hec pagina deuenerit, quod Venerabilis dominus Pilgerimus Abbas ecclesie Gleunicensis aui et patris nostri jllustrium Ducum Avstrie et Styrie nobis instrumenta presentans, simul rationabilibus precibus et deuotis humiliter nos induxit, ut pruilegia a memoratis principibus Glevnicensi collata Monasterio renouare consensu legitimo dignaremur. Cujus reuerentie meritum nos induxit, vt omnem graciam, quam aut auus aut pater noster memorato cenobio contulerunt, non artandam sed ampliandam liberaliter censeremus. Proinde sufficienter coram nobis ostenso (sic) legitimis instrumentis, quia auus noster Liupoldus Dux felicis memorie Ecclesiam Tvdich pro anime sue remedio memorato cenobio dederit et contulerit cum omnibus, que iure pertinent ad eandem, Nos tam pium factum aui et patris nostri plena ratihabitione laudantes et approbantes duximus presentibus confirmandum volentes, ut supra dictus Abbas ac omnes successores eiusdem iam dicte Ecclesie quieta possessione perpetuo gaudeant et fruantur. Nullique hominum nostram concessionem quolibet modo liceat infirmare, cum nostra interesse noscatur, quod ecclesie

nostro iurj specialiter adtinentes inperturbabilorj per nos florere debeant libertate tanquam sub alis nostre defensionis ab omnibus impetitionum turbinibvs familiariorj quiete et requie potientes. Igitur ut a nullo hominum in dicta ecclesia memoratus Abbas suique successores aliqualiter perturbentur, sigilli nostri eandem duximvs testimonio roborandam Testibus subnotatis, Ipse dominus noster Eckebertus Babenbergensis Episcopus, Waltherus Abbas de Medelico, Vlricus Abbas de Gersten, Liutoldus Comes de Hardecke, Chunradus Comes de Hardecke, Anshelmus de Justinge, Wernhardus, Heinricus fratres de Schoumberch, Hademarus de Chunringe, Heinricus frater suus, Wichardus de Arnstein, Heinricvs de pronne, Chunradus, Irnfridus fratres de Hintperch, Vlricus de pilhiltdorf, Heinricus de Hakenberch, Heinricus de Lihtenstein, Heinricus de Merswanch, Otto de Haselowe, Bertoldvs de Engelschalsvelde et frater suus Wichardus, Liutoldus, Chunradus fratres de hohenstouf, Otto de Walchunschirchen, Prvnricus de Tobelich, Albertus de Symenning, Ebran de Ernspronne, Ditricus de Witmarcht, Hertnidus ouf der hohstraze, Paltramus an dem hohenmarcht, Giselherus, Vazen, Erlolfus, Chunradus Chamber et alii multi.

Actum apud Ciuitatem Wiennam Anno domini M:CC:XXXIIJ: kalendis May, Regnante domino iesu christo in eternum feliciter Amen. Orig. auf Pergam. mit einem hängenden Doppelsiegel im Archive des Klosters Gleink. Kurz, Beiträge III. 338.

1233. 1. Juni. Lateran.

XIV.

Papst Gregor IX. bestätigt das Übereinkommen des Klosters Reichersberg mit Ludwig von Hagenau wegen der Vogtei. Gregorius episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis Preposito et Capitulo ecclesie sancti Michaelis in Richesperge ordinis sancti augustini salutem et apostolicam benedictionem. Ea, que iudicio uel concordia terminantur, firma debent et illibata persistere et ne in recidiue contentionis scrupulum relabantur, apostolico conuenit presidio communirj. Ea propter dilecti in domino filii uestris iustis precibus inclinatj Compositionem, que inter uos ex parte una et nobilem virum Ludewicum de Hagenauue pataviensis diocesis ex altera super aduocatia, quam dictus Nobilis se obtinere in uestra ecclesia proponebat, mediante venerabili fratre nostro.. Salzburgensi archiepiscopo Metropolitano Loci amicabiliter intercessit, prout in

instrumento exinde confecto dicitur plenius continerj, sicut sine prauitate prouide facta est et ab utraque parte sponte recepta et hactenus pacifice obseruata, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio ommunimus. Nullj ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ej ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Data Laterani Kalendis Junij, Pontificatus nostri anno Septimo.

Orig. auf Perg., im Kloster zu Reichersberg. Bulle.

XV.

1233.

Abt und Convent zu Garsten bestätigen die Stiftung eines Mönches Gerung, der einige Güter anwies zur Besserung der Pfründe der Brüder.

Quoniam generationum aliis transeuntibus aliis succedentibus tamquam penalitas quedam humanis sensibus inflicta est obliuio, merito prouidens sibi humana ratio ad sue recordationis auxilium scripture congruum adinuenit remedium. Presenti igitur scripto vniuersorum tam presentium quam futurorum clareat memorie in posterum, qualiter Gerungus sacerdos et monachus ecclesie Gerstensis eiusdemque loci tunc temporis prepositus rationabili consideratione ductus eum consensu et plena prelati et fratrum suorum uoluntate possessiones subscriptas conparauit intendens salubriter, ut de earundem possessionum annuis prouentibus annua procuratio conuentui Gerstensi in die Natali beate Katharine in cibis et potibus sollempniter exhibeatur. Quarum possessionum duo prediola in territorio Gerstensi sita venerabilis Bertholdus abbas vna cum prefato Gerungo a domino Rudolpho de Heimburch pro XXVIII talentis conparauit, que prediola VII solidos denariorum usualis monete absque stiura annuatim persoluere consueuerunt. Preterea prediolum in Enstal de uilla Edlinge duabus Marcis conparatum fuit, cuius annuus prouentus per omnia sunt lx denarii frisacensis monete. Insuper domus quedam in Munde, quam Marquardus de Adelwanc vir nobilis precio iiiior talentorum uendidit, tradita per manus filiorum suorum ad annuum censum v solidorum stat locata. Testes autem horum contractuum, qui presentialiter interfuerunt, videlicet milites, ciues et diuerse conditionis homines quam plurimi, cum distinctionibus nominum et integra tocius rei serie in autentico Gerstensis ecclesie Registro plenius

Urkundenbuch des Landes ob d. Euns. III. Bd.

2

adnotati repperientur. Harum itaque possessionum prouentus tam minores quam maiores predictus venerabilis B. abbas vna cum concordi fratrum fauore ad opus prelibate capelle, sicut superius expressum est, irreuocabiliter et quasi cum decreto constituit, humiliter et sub inprecatione diuine vltionis supplicans, ne quis successorum suorum tam salubre institutum ausu temerario in irritum audeat reuocare. Actum anno dominice incarnationis MCC XXXIII: prememorato uenerabili Bertholdo abbate Gerstensi ecclesie feliciter presidente, Yringo priore, Vlrico hospitalario, wolphero plebano, Wigando custode existentibus, cum aliis venerabilibus eiusdem ecclesie sacerdotibus et diaconibus, videlicet Marquardo, Duringo, heinrico de prvel, heinrico de Enstal, heinrico de Moln, heinrico cauda, Friderico, Rudolfo, Rudwino, johanne et ceteris omnibvs.

Orig. auf Perg. mit zwei Siegeln, im Kloster Garsten.

XVI.

1234. 5. Febr. Gleink. Otto von Ror und Otto von Volkensdorf schenken dem Kloster Gleink zu einem Seelgeräthe, ersterer einen Hof gelegen in Stadeln mit Vorbehalt der Advocatie, der andere ein Gut in Spitzenburg.

Otto de Ror et Otto de Volkinsdorf omnibus christi fidelibus inperpetuum. (Verlängerte Schrift.) Vniuersis hanc paginam inspecturis presentium testimonio innotescat, quod uxore mea apud Glunich sepulta Ego Otto de Ror et filii mej recepti sumus in fraternitatem ipsius congregationis et pro remedio anime mee parentumque meorum et karissime coniugis mee tradidi super altare sancti Andree legitima donatione curiam sitam in Stadelen cum omnibus pertinentiis suis presentibus fratribus ipsius uxoris mee et donationem meam adprobantibus retento tamen mihi iure aduocati tali interposita conditione, quod ego et heredes mei eandem curiam defendere teneamur absque omni conmodo temporali et precium laboris nostri solum sit, quod habeamus conmunionem et plenam fraternitatem in missis et orationibus prefate congregationis. Similiter Ego Otto de Volkinstorf pro remedio anime sororis mee iam sepulte fratre meo Ditrico presente et adprobante tradidi super altare sancti Andree legitima etiam donatione predium situm in Spitzenburch ad annuam pensionem dimidii talenti. Huius rei testes sunt Bernhardus plebanvs de Halle, Ditricus de Vokenstorf (sic), Fridericus chressilinch, Ditmarus

« AnteriorContinuar »