Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CLXXXIII.

1251. 16. November. Otakar, Herzog von Österreich, bestätiget die Freiheit des Klosters Baumgartenberg von aller Privatvogtei.

Othakerus dei gracia Dux Austrie et Marchio Morauie omnibus presentem paginam inspecturis in perpetuum. Cum omnia Cysterciensis ordinis monasteria in nostro dominio constituta nullum praeter nos habere debeant aduocatum, fratres eiusdem Ordinis et bona ipsorum in protectionem nostram recipimus specialem Mandantes districtius, ut iuxta Imperialis priuilegii sanctionem et predecessorum nostrorum Ducum Austrie concessionem nullus eosdem grauet per exactiones indebitas aut molestet in hominibus vel in bonis. Quod tamen mandatum in hominibus claustri in Paumgartenperg et in ipso claustro firmiter et districte precipimus obseruari, ut ab omni aduocatorum racione atque exactione tam ex presenti nostra concessione quam ex communi Ordinis libertate omnino sit liberum et exemptum. Homines quoque eiusdem claustri exemptos esse volumus a generalibus placitis et priuatis, nisi propria venerint voluntate, Statuentes, ut nullus nostrorum Judicum vel aliorum officialium seu preconum quicquam Juris sibi de cetero, nostro vel alieno nomine vendicare audeat in eisdem Hoc excepto, quod si fur vel facinorosus pro maleficio in eis fuerit deprehensus, sine omni emolumento praecinctus tamen cingulo nostro Judici vel aliorum, in quorum dicione maleficia perpetrentur, debeat presentari, ut iustum fuerit puniendus. Id ipsum in omnibus suis possessionibus volumus observari. Et quia omnia cenobia eiusdem Ordinis in Austria constituta etiam quantitatem salis sine teloneo transducendi liberam habuerunt hactenus facultatem, nos antecessorum nostrorum piis studiis provocati prefatum monasterium saltem in aliqua parte eadem gaudere volumus libertate, videlicet ut unum talentum salis maioris ligaminis transducant libere sine Muta. Nequis igitur ipsum monasterium in prefata gratia grauare audeat vel modo quolibet perturbare, presentem paginam eis conscribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Datum anno domini Millesimo CC. Quinquagesimo primo, Sexto decimo Kalend. Decembris.

Kurz, Beiträge III. 426.

Urkundenbuch des Landes ob d. Eaus. III. Bd.

12

1251. Niwenburch.

CLXXXIV.

Otakar, Herzog von Österreich, bestätigt die Freiheit des Klosters Lambach von aller Privatvogtei.

In nomine Sancte ac Indiuidue Trinitatis. Otakarus dej Gratia dux Austrie et Styrie et Marchio Moravie Omnibus presentem paginam inspecturis salutem in domino. Venerunt ad presentiam nostram, cum essemus apud Anesum constitutj, Abbas Wernhardus de lambach et sui fratres contra Gundakarum de Storchenberch querimoniam proponentes pro eo, quod sibi aduocatiam eiusdem ecclesie vsurpabat, et exhibitis priuilegiis vtriusque partis invenimus, quod priuilegium Gundachri posterius fuerat inpetratum ac de primo abbatis predicti priuilegio ivste dato pariter et obtento non faciebat aliquatenus mentionem, vnde nos accepto consilio dictis partibus diem de suo negotio antedicto prefiximus ad Nivvenburch ad placitum generale, quod nos sollempniter duximus celebrandum presentibus ministerialibus avstrie vniuersis, vbi tam ipsam prelibatam aduocatiam quam alias de vna sententia nostre adtraximus potestatj, presertim sicut eas Illustris memorie dux Fridericus predecessor noster novissime possidebat. Tenor avtem privilegii, quod sepedicta Lambacensis ecclesia per ducem proxime memoratum acceperat, talis est. In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Fridericus etc. (Wien 1232 am 26. September.) Nos igitur tenorem presentis privilegii ratum habentes et etiam firmiter confirmantes presentem paginam per impressionem nostri sigilli et subnotatis testibus roboramus. Testes autem sunt hii: venerabilis patauiensis episcopus Perhtoldus, Chunradus comes de Wazzerburch, Otto comes de hardeke et frater suus Chunradus, Albero Marschalcus de Chunringie, hadmarus de Werde, henricus de Schovmberch, Otto de Missawe, henricus dapifer de Greicenstein, Chunradus de Zekinge, Chunradus de hintperch, Wolkerus de parawe, Otto de Perhtoldstorf, Rudolfus de Potendorf, Botsko supanus de Znaym et alii quam plures. Acta sunt hec apud Nivvenburch Anno domini M: CC: LI: Indictione Nona.

Orig. auf Perg. mit einem hängenden Reitersiegel von weissem Wachse. Stiftsarchiv Lambach. Abgedruckt bei Kurz, Beiträge II. 435.

Circa 1251.

CLXXXV.

Otakar, Herzog von Österreich und Steyr, bestätigt dem Kloster
Lambach die Mauthfreiheit auf der Donau.

0 (takarus) dei gratia Dux Austrie et Styrie ac Marchio Moravie vniuersis judicibus et Mutariis suis iuxta fluuium Danubium constitutis gratiam suam. Ad instantiam et petitionem dilecti nostri wernhardi Abbatis de lambach et Conuentus eiusdem Monasterij pro remedio anime nostre perpetuo duximus concedendum, vt omnia uictualia sua, quocunque nomine censeantur, de cetero per Danubium transducere debeant libere sine muta, quemadmodum in privilegio suo ipsis a predecessore nostro Friderico quondam Duce Austrie ac Styrie felicis recordationis dato et vobis porrecto cognoscere poteritis euidenter. Volumus ergo et mandamus districte uobis preeipientes, quatinus dictos Abbatem et Conuentum in eisdem uictualibus libere transducendis non debeatis aliquatinus impedire.

Orig. auf Perg. Reitersiegel zerbröckelt. Stiftsarchiv Lambach.

1251. Neuburg.

CLXXXVI.

Otakar, Herzog von Österreich, bestätiget die Mauthfreiheit des Klosters Niederaltaich.

Otakarus dei gratia Dux Austrie et Stirie et Marchio Morauie Omnibus hanc litteram inspecturis in perpetuum. Cum nostra celsitudo ex gratia et favore speciali ecclesiarum indemnitatibus nostris cogitet temporibus prouidere nec non iura earum, que ex concessione predecessorum nostrorum dinoscuntur hactenus habuisse, ipsis conseruare uelimus, presentis scripti testimonio fratribus ecclesie in Altah, quorum etiam deuotio plurimum nos inducit, fauorabiliter indulgemus, ut singulis annis uictualia sua per Mutas nostras et thelonea in terris et in aquis liberum transitum habeant et securum, hiis dumtaxat exceptis, quod Mutarii in transitu prime Mute scilicet in Stein pro iure suo recipiant tantum sexaginta quatuor denarios, et sie a Stein usque ad Ips libere pertransibunt. In secunda uero Muta uidelicet in Ips Mutarii per se recipient tantummodo duas pelues, duas cyrothecas, piperis libram unam. Mutarii uero de Muthousen tempore sue Mute recipient pro iure suo tantummodo uiginti quatuor denarios, In Lintza uero nihil. Sed sic omnes nostri Mutarii inte

graliter expediti exactiones amplius non facient in eosdem, Sed quemadmodum est premissum, liberum in terris et in aquis habebunt transitum et securum. Vt autem huiusmodi gratia eis perpetuo debeat conseruari, presentem paginam sigillorum nostrorum munimine iussimus roborari. Datum in Nivvenburch Anno dominice incarnationis M. CC. LI. Indictione nona.

Mon. boic. XI, 227.

CLXXXVII.

1251. 29. December. Wien. Otakar, Herzog von Österreich, ertheilt dem Kloster Mondsee die Mauthfreiheit für die demselben zugehörigen Victualien

Otacherus dei gratia dux austrie et Marchio morauie officialibus suis in Stain et in ibsa gratiam suam et omne bonum, quia dilectum nobis Abbatem et conuentum in Mansee in nostram protectionem recepimus et fauore gratiam sibi conferentes specialem, vt sua victualia singulis annis per nostras Mutas sine omni exactione libere transducat, volumus igitur et mandamus, ne quis ausu temerario hanc nostre clemencie donacionem ipsi presumat infringere ullo casu. Datum Wienne IIII. Kalendas januarij.

Aus dem Copialbuche des Klosters Mondsee. Saec. XV. Chronico Lunaelac. I. 152.

Abgedruckt im

1251.

CLXXXVIII.

Heinrich, Graf von Ortenberg, bewilliget, dass seine Ministerialen sich im Kloster Mondsee Seelgeräthe mit von ihm zu Lehen tragenden Gütern stiften dürfen.

Heinricus dei gratia Comes de Ortenberg Vniversis christi fidelibus, ad quos presens pagina peruenerit, jn vero salutari salutem. Ne defluentis seculi vetustas aboleat, ea, que rito disponuntur in seculis, necessarium censetur nobilium ac fortium sigillo roborare. Sciant ergo tam presentes quam futuri seculi etates, Quod Ego Heinricus Comes de Ortenberg Confratribus in Mannse ibidem deo seruientibus libere indulsi et tradidi, vt siquis ministerialium nostrorum suam proprietatem intrinsecus (?) ad me spectantem, ille ecclesie ob sue anime remedium conferre voluerit, me ac meam posteritatem sciat se nullo grauamine prepedire posse. Testimonio autem virorum maiorum ministerialium meorum nomina volumus applicare,

videlicet Wergandum de Ronting, Wernherum de Rotawe, Chunradum de Steinnenkirchen, Sigelogum, Hartwicum de Wertmennyng, Johannem scribam et quam plures. Anno M. CC: LI?

Copialbuch des Klosters Mondsee Saec. XV. Lunaelac. I. 153.

Abgedruckt im Chronico

1252. 17. Februar. Bei Heimburg.

CLXXXIX.

Otakar, Herzog von Österreich, befreit das

Kloster Waldhausen von der Abgabe des Marchfutters.

Otocharus diuina fauente gratia Dux austrie et Stirie et Marchio Morauie Omnibus hanc litteram inspecturis Salutem. Cum Ecclesiam Beati Johannis apostoli et euangeliste jn Walthusen fouere semper uelimus specialj gracia et fauore, promotiones eius intendere cupimus cum effectu. Paupertatem siquidem dicte ecclesie consulentes intuitu diuine remunerationis fratribus inibi deo famulantibus hanc graciam indulgemus, ut prouentus illos, qui Marchviter vulgariter nuncupantur, in prediis ipsorum ad nos hactenus pertinentes in subsidium prebende sue usibus propriis debeant uendicare. Vt hec ergo, que tenore presentium spondemus, in Robur perpetuum redigamus, presentem cartam super hoc conseribj iussimus, quam et Preposito et conuentuj eiusdem locj in Manifestationem collate gracie sub nostri Sigillj munimine assignamus Testibus eidem donationj presentibus annotatis, Qui sunt Otto et Chunradus Comites de Hardecke, H. pincerna de Habichspach, Chunradus de Hintperch, Otto de Missowe, Albero de Chunringen, Dapifer de Velsperch, Viricus de habspach, Heinricus de Hakenberch, Wolfkerus de Parowe Teutonicj; Potsco, Houl, Borsso. Zmilo el Chuno fratres, Bohus filius Zerronis, Benis Camerarius curie nostre, Jantzo et hartlibus fratres Milites, Rugerus longus et alij quam plures. Acta sunt hec Anno dominice incarnationis M CC LII: Decime Indictionis. Datum apud Heimburch per manum Magistrj Willehalmi notarij XIII Kalendas Martij.

Orig. auf Perg. Das Siegel verloren. Musealarchiv zu Linz. Abgedruckt bei Kurz, Beiträge IV. 460.

« AnteriorContinuar »