Imágenes de páginas
PDF
EPUB

URKUNDEN-BUCH

DES

LANDES OB DER ENNS.

I.

1231. 7. März. In domo S. Floriani. — Gebhard, Bischof von Passau, beurkundet einen Vertrag zwischen St. Florian und Hermann, dem Sohne Dietmar's von

Porsenbrunn, wegen des Hofes zu Raffoltingen.

G. dei gratia Pataviensis ecclesie episcopus omnibus christi fidelibus in perpetuum. Amen. Pastoralis officii debitum nos admonet, ut ecclesiarum indempnitati paterna sollicitudine prouidere curemus, et ne uiri religiosi dampnum in suis contractibus incurrant, nostro studio precaueamus. Vniuersis igitur hanc paginam inspecturis presentium testimonio declaramus, quod prepositus de domo S. Floriani ad peticionem nostram Hermanno filio Dietmari de Porsinbronne curiam in Raffoltingen ad ius tantummodo coloni concessit, uidelicet ut annuam inde sibi persoluat pensionem, unum talentum in natiuitate sancte Marie pro seruicio et dimidium talentum pro stiura uernali, et cum capitulum episcopale contingeret haberi in Everdingen, dictus H. preposito, qui pro tempore fuerit, aut seruicium exhibeat aut unum talentum persoluat. Fuit quoque ex parte prepositi exactum et ex parte predicti H. nobis mediantibus firmissime promissum, ut nullus heredum uel propinquorum sepedicti H. ipso decedente uel alias amoto aliquid sibi iuris in predicta curia uendicare presumat et si prefatus H. inpositam sibi pensionem suo tempore persoluere neglexerit, ipso a suo iure penitus cadente ex tunc ipsa curia uacet et liberum sit preposito alium in eo colonum instituere. Et ut prepositus ac ecclesia sua super predictis plena gaudeat securitate, ne aliquid promissionum sibi factarum et hic expressarum inmutetur, talis pena ipsis adiecta est promissionibus, quod Marquardus de Procheimen per manum nostram obligauit preposito predium suum in Procheimen pro XV. talentis et Wernhardus frater ipsius Hermanni etiam per manum nostram curiam suam in Lintheimen pro XV. talentis preposito et ecclesie sue persoluendis, nisi omnia, que promissa sunt, rata et inconuulsa permaneant. Ceterum ne lapsu

Urkundenbuch des Landes ob d. Enns. III. Bd.

1

temporis super his, que prediximus, aliqua dubitacio uel contentio possit oboriri, hanc inde paginam conscribi et sigilli nostri inpressione iussimus insigniri.

Huius rei testes sunt Chvnradus tvomplebanus Pataviensis, Dietricus decanus in sancta Agatha, Magister Albertus Pitshilin, Wernhardus de Shovmberch, Rvogerus et Sighardus castores, Wernhardus de Hage, Wernhardus et Marquardus de Procheimen, Herbordus de Widach, Vlricus de Slvzilberch, Vlricus de Hartheimen, Otto de Terinbach, Heinricus et Heinricus coloni ecclesie in Imzinstorf, Walchvonus de Hofstetin, Otto bi dem gatirn.

Acta sunt hec in domo S. Floriani Anno ab incarnatione domini MCCXXXI. Nonas martii Anno pontificatus nostri X.

Orig. auf Perg. mit beschädigtem Siegel im Archive des Klosters St. Florian. Stülz, Geschichte von St. Florian 305.

II.

1231. 3. August. — Eberhard, Erzbischof von Salzburg, kauft dem Ludwig von Hagenau seine Ansprüche an die Vogtei von Reichersberg ab und vereinigt sie auf ewig mit seiner Kirche.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis eberhardus dei gratia salzeburgensis archiepiscopus apostolice sedis legatus in perpetuum. Cvm Transcursus temporum a memoria hominum cognitionem actorum in perniciosa future posteritatis dispendia plerumque expellat, obliuionis malo istius modi sollers antiquorum prudentia scripturarum remedium adinuenit, ut, quociens de ueritate gestorum ab aliquo dubitatur, scripta super his confecta simplicitatem ueri edoceant, que nescitur, sicque fiunt noticie posterorum recentia multa gesta, que alias etiam a recordatione prioris etatis fortasse delesset uetustas. Hoc edoctj presenti scripto notum facimus universis, quod, cum olim Nobilis uir Werenherus de Richersberge in eodem loco in honore beati Michahelis fundauerit monasterium, conuentum canonicorum regularium inibj ordinando proprietatem eiusdem fundj ecclesie Salzburgensi contulit sub hoc modo, ut aduocatus granariorum eiusdem Salzburgensis ecclesie, quj castenvogt uulgariter nuncupatur, sine omni emolumento aduocatiam monasterij predictj tenendo defensor ei existeret diligens et deuotus non expectato tamen defensionis huiusmodi ratione aliquo conmodo temporalj inhibito ipsi etiam et precluso, ne aduocatiam eandem posset alij cuipiam infeudare, cuius ueritas

patet ex donationis autenticis instrumentis, que postmodum per Priuilegia felicis recordationis Reuerendorum patrum Chunradi, Eberhardj, Adelbertj archiepiscoporum Salzburgensium antecessorum nostrorum confirmata fuerunt, quemadmodum in eorumdem scripturis autenticis reperitur. Uerum Cum Salzburgensis ecclesia nostris temporibus talem habere desierit aduocatum et ita aduocatia dicta et defensio inmediate pertineant ad ecclesiam Salzburgensem, quia tamen Lodewicus nobilis de Hagenowe aduocatiam ipsam iniuste et temere in nostram et predicti Monasterij iniuriam uendicans litem mouebat tam nobis quam dicte Richersbergensi ecclesie super illa, nos, etsi contra dictum Nobilem potuissemus in iudicio ex certo iuris nostri beneficio optinere, uexationem tamen, que ex litium fit dispendio, partis redemimus utriusque. Nam Septuaginta libras dicto nobilj dedimus, ut cederet ipsi liti ac jdem Lodewicus Nobilis de Hagenowe coram curia nostra, uidelicet venerabili fratre nostro Rudegero Kimensi Episcopo et Dilectis fratribus Friderico Berthersgadmensi, Magistro Marquarldo Oetingiarum, Magistro Heinrico de Graece Soliensi Prepositis, Gerhoho de Percheim, Ekchardo de Tanne, Libardo de Tegerwac, Gerhoho de Salzburc Marescalco Ministerialibus nostris ac coram Dilecto amico nostro domino Lodewico Comite Palatino Rheni Duceque Bawariorum Illustri ac eius curia scilicet Ottone Comite de Grenenpah, Perngero comite de Levwenberc, Werenhardo de Vtendorf, Chunrado de Geren, Hoholdo de Wolmvtscha Nobilibus Perhtoldo de Oede pincerna, Heinrico de Rore et aliis pluribus, qui in obsidione castri Werde apud Liubenbrokke iuxta ecclesiam in Horreo tractatuj fuere presentes eidem, liti renunciauit omnino et aduocatiam iam dicte Richerspergensis ecclesie in nostris manibus resignauit. Cvm igitur Richerspergense Capitulum, sicut et alie ecclesie nostre terre ex iniuste potestatis abusu per aduocatos suos conqueratur frequenter se graues iniurias et dampna grandia sustinere, nos pro libertate ecclesiarum pacifica et quieta pronam immo et sollicitam intentionem gerentes de Capituli et Ministerialium nostrorum consensu aduocatiam ipsam, prout est, absque emolumento potestati nostre decreuimus reseruandam ac sic manibus nostris super altare beati Ruberti patroni nostrj coram positis aduocatiam eandem affiximus ecclesie potestatem nobis nostrisque successoribus adimentes alienandi eam ab ecclesia seu alicuj infeudandj, uolumus enim predictam Richersbergensem ecclesiam defendere per nos ipsos. Ne

« AnteriorContinuar »