Imágenes de páginas
PDF
EPUB

de chaersperch et filii eius Ortolfus et Heinricus, Vlricus de lanzenperge, Poppo, Heinricus de Egendorf, Heinricus svnil, Vlricus de grillinperge, Walchunus de stiria officialis ducis, Renhardus de Sinzenperge et filii eius, Rudgerus, Heinricus, Vlricus de Sinzenperge, Wecelo de hell, Vlricus målhart, Sifridus et Wolfel de glevzze, Ditricus hecko, Gotshalcus de assha, Magins de dorf, Heinricus de Ode, Heinricus gallus, Heinricus de aeich, Fridericus de fonte, Diepoldus sagittarius, Vlricus mettze, Chunradus scriba, Herwicus de heninge, Chunradus de Asperch, Heinricus filius purchardi. De Glunich Bruno, Pitrolfus, Chunradus, Albero, Livpoldus, Chunradus, Heinricus, Otto, Chunradus, Siboto et allii (sic) quam plures. Acta sunt hec jn Glunich anno ab incarnatione domini. M. CC. XXX. IIII. Nonis februarii Indictione septima.

Orig. auf Perg. mit zwei Siegeln im Kloster Gleink.

XVII.

[ocr errors]

1234. 20. Febr. Dat. apud Wazzerberch. Graf Chunrat von Wasserburg gibt zum Seelgeräthe für sich und seine Gemahlin Kunigunde den Hof Ahaim nach Reichersberg.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Chunradus Dei gracia Comes de Wazzerberch in perpetuum. Quia frequenter ab humana labitur memoria, quod ad promerendam eternam vitam cuiusque fidelium pia ordinaverit industria, et quia hec presens brevis vita brevitati semper est amica, idcirco ne factum nostrum fluxibilitate temporum labi possit in futurum, presenti scripto notion omnium fidelium decrevimus relinquendum, quod nos ob remedium anime nostre necnon consortis thori nostri Chunigundis contradimus ob reverenciam Domini nostri Jesu Christi et sancti Michaelis in Reichersperge curtem Ahaim ad supplementum prebende fratrum et sororum ibidem deo serviencium post obitum nostrum uxorisque nostre, si sine heredibus decedere nos contingat ita, ut singulis annis anniversarium nostrum tam oracionibus quam vigiliis celebretur, Si vero predicta Chunigundis uxor nostra nobis decedente supervixerit et virum alterum non duxerit, eedem possessiones, quoadusque vixerit, ad usus suos libere cedant absolute. Virum siquidem alterum si duxerit, tradicionem nostram predicto claustro factam in continenti ratam esse volumus et perpetuam. Et ne ipsum factum nostrum aliquo modo commutari possit vel infringi, presentem paginam cum

subscriptione testium sigilli nostri impressione fecimus roborari Et ad confirmandam huius rei veritatem hij testes attracti subnotati sunt: Dominus Hainricus Abbas de Rote, Dominus Ulricus Abbas de Atile, Dominus Hainricus Scriba de Atile, Dominus Heinricus de Lürtlingen, Dominus Otto de Sundermaringen, Dominus Ortolfus et Dominus Gerungus et Hainricus de Laymingen, Dominus Siboto et Dominus Gebhardus de Schoenstet, Dominus Meingotus de Raute, Dominus Hermannus de Karnyngen, Plancho Marschalcus, Hainricus Scriba Comitis. Anno Incarnacionis Domini MCCXXXIIII. datum est hoc privilegium apud Wazzerberch sub die vero decimo Kalendas Marcij.

Monum. boic. IV. 442.

XVIII.

1234. 5. April. Lateran. Papst Gregor IX. bestätigt dem Erlakloster das Patronatsrecht der Kirchen St. Valentin, Oftering, der Capelle Winchelarn und überhaupt alle seine Besitzungen.

Gregorius episcopus seruus seruorum dej Dilectis in christo filiabus.. Abbatisse et conuentuj Monasterij sancti Petri apostoli in Herla ordinis sancti Benedicti Patauiensis diocesis Salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecte in Christo filie uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu Jus patronatus, quod in sanctj Valentinj et in Oftheringen Ecclesijs ac in Capella de Vinchelaren ex concessione patronorum ipsarum de consensu diocesanorum canonice proponitis uos adeptas nec non decimas, terras, possessiones, redditus et alia bona uestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, uobis et per uos Monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ej auso temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dej et beatorum Petrj et Paulj apostolorum ejus se nouerit incursurum. Datum Laterani Nonis Aprilis Pontificatus nostri anno Octavo.

Orig. auf Perg. in der k. k. n. ö. Regierung. Bulle abgefallen.

XIX.

1234. 28. Juni. Ertpuorch. Friedrich II., Herzog von Österreich, genehmigt einen Gütertausch zwischen dem Stifte St. Florian und seinem Lehensmann Ulrich von Zierberg.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Fridericus dei gratia dux Austrie ac Stirie omnibus christi fidelibus in perpetuum. Amen.

Notum sit omnibus hanc paginam inspecturis, quod nos concambium quoddam inter prepositum de domo sancti Floriani ab una parte et Viricum de Zierberch ab altera parte celebratum peticione utriusque partis duximus confirmandum. Vlricus siquidem de Zierberch ivs quoddam, quod Wisoede dicitur, in prediis ecclesie a nobis habuit in pheodo, unde ipsi annuatim decem et octo solidi soluebantur, quod nobis resignauit, et nos ipsum ivs ad peticionem dicti Virici prefate ecclesie beati Floriani contulimus. Prepositus quoque predicte ecclesie cum communi consilio et consensu fratrum suorum tria predia in Rrodolfingen sita ecclesie sue libere a liberis hominibus tradita nobis contulit, que nos in reconpensationem ivris supradicti Vlrico de Zierberch ivre pheodali concessimus. Igitur ne hanc permutacionem tam rationabiliter factam quisquam postmodum infringere debeat, presentem paginam sigilli nostri inpressione fecimus roborari nominibus testium, qui presentes aderant, annotatis. Testes hii sunt: Lirpoldus scriba, Heinricus plebanus in Ertpůrch, Otakarus de Graece, Heinricus pincerna de Chrompach, Vlricus camerarius de Hittendorf, Willehalmus de Persinpivge, Ebirhardus et Herwicus milites de Mistelbach, Shroto de Lettin et alii quam plures.

Acta sunt hec in Ertporch Anno ab incarnatione domini MCCXXXIIII. Indictione VII. In vigilia apostolorum Petri et Pauli.

Stülz, St. Florian p. 307.

XX.

1234. 25. Juli. Gneusendorf. Otto von Sleunz stellt zufolge eines richterlichen Spruches des Herzogs von Österreich dem Kloster Baumgartenberg das Gut Pullingin wieder zurück.

In nomine dei summi. Otto de Sleunz nobiliter natus omnibus presens scriptum inspecturis in perpetuum. Quia effrenata cupiditas sui prodiga, mater litium ac pacis emula noua frequenter litigia generat et inducit, ea propter quicquid a fidelibus ad subsidium

locorum uenerabilium confertur, non immerito scriptis et testibus memorie hominum tenacius commendatur. Nouerit igitur presens etas et futura posteritas, quod nobilis matrona felicis memorie domna. Elysabeth proaua mea, mater uidelicet domni Pabonis de Sleunz pie intentionis intuitu et pro remedio anime sue dominicale quoddam, quod situm est in Pullingin, ecclesie et fratribus in Pomgartenberge contulit rationabiliter ac deuote. Postmodum uero progenitores mei, qui dicte matrone iure hereditario succedebant, talem donationem nec gratam nec ratam habere uolentes memoratum predium in preiudicium dictorum fratrum pro suo commodo reseruarunt. Verum cum idem predium ratione hereditarie successionis ad me tandem deuolueretur, premissi fratres iniuriam, quam a meis progenitoribus pertulerant, grauiter et moleste ferentes et me pro detentione predii in causam trahentes in presentia nobilissimi principis pie recordationis Ducis Liupoldi suum ius prudenter et constanter cum ualidis querimoniis allegabant; at ego uice uersa pro me rationes, quas ualebam, studiosius assignaui. Discusso siquidem negotio et hinc inde diligentius uentilato tandem ad ipsius principis et aliorum prudentum uirorum examen me in causa cadente predicti fratres potiores in iure, prout ipsis sententia dictabat, sibi possessionem memorati predii uendicabant. Quod factum licet iusto iudicio fuerit limitatum, tamen ego non ferens animo ipsos modis omnibus inquietans diuersis grauaminibus, minis uidelicet et terroribus impulsaui. Qui tandem ad nimiam inportunitatem et instantiam meam licet inuiti cedentes, sed a iure suo nullatenus recedentes tamen de consensu ipsorum qualicunque predictum predium in preiudicium mee salutis meis usibus mancipaui. Sane processu temporis pro iniuria premissis fratribus irrogata diuinam metuens ultionem postulata et accepta ab eis summa quinquaginta marcarum puri argenti, que pro expensa eo tempore michi necessaria extitit ad soluendum uidelicet uotum, quod pro mea meorumque salute ad partes transmarinas uoueram Jesu Christo, non solum tamen pro pecunia pretaxata sed etiam pro remedio anime mee et pie memorie Chunigundis coniugis mee et omnium parentum meorum tam uiuorum quam defunctorum ius eorum ipsis ex integro recognoscens dominicale in Pullingin, quod male usurpaueram et contra iusticiam aliquanto tempore possederam, ecclesie et fratribus in Pomgartenberge cum omni integritate restitui pleno iure perpetuo possidendum. Verum ut omnis calumpniandi materia et litis occasio

posteris auferatur et ne rem gestam in futurum tollat obliuio, meritum facti sigilli mei robore communiui. Nomina uero illorum subscripta sunt ad cautelam, qui facto, dum fieret, astiterunt. Prioris siquidem donationis facte a domna Elysabeth testes sunt hii: Otto de Hardech, Piligrinus de Crotendal et filius eius Ascwinus, Wolfirius et Henricus frater eius de blasenstein, Albertus de Timnich, Poppo de Naerden, Henricus de hohenberge et alii quam plures. Nomina uero testium sequentis tam donationis quam conuentionis a me facte sunt hee: Botto de durrenpach, Henricus de Neuendorf, Erbo de regelstorf, Rudolfus plebanus de Sleunz, Lupoldus bolcil de sleunz, Urlengus de Egenburch, Rudgerus aurifex de Egenburch, Henricus Zhirtil, Henricus Zveiman, Otto de Manswerde et Otto filius ipsius, Ekebertus de Chrems, Lupoldus de lilenueld, Rudgerus filius eius, Geroldus et nycolaus, Dietmarus de Steina, Dietricus frater ipsius, Herwicus de Clame, Heinricus Holcil frater eius, Ulricus de fridehalmstorf, Wezelo, Dietricus de prant, Herbordus plebanus de Shessen, Marquardus de sancto Oswaldo, Chunradus de Mitterberch, Baldwinus de chreberlingen, Wichardus de Goningen, Chunradus et Henricus fratres de husen, Chunradus Heuger, Henricus Waldboto, Marquardus de chirsteten, Ulricus de Harde, Chunradus filius eius, Chunradus de Ylendorf, Chunradus Harlungus, Henricus de stadel, Shroth de Shessen, Albertus de priulinsberge et alii quam plures uiri nobiles et ueraces. Actum in Gneusendorf Anno ab incarnatione domini M. CC. XXXIIII. VIII. Kal. Augusti Friderico duce nobilissimo principe Austriam feliciter gubernante. Amen. Kurz, Beiträge III. 417.

XXI.

1234. 2. August. Bernhard, Propst zu St. Florian, beendet durch einen friedlichen Vergleich den Zwist zwischen dem Kloster Garsten und dem Pfarrer von Tauersheim wegen der Capelle in Haselbach.

Bernhardus) dei gratia Prepositus in domo sancti Floriani domini patauiensis Episcopi delegatus omnibus christi fidelibus Amen. Cum super Capella in Haselbach et eius dote inter monasterium Gærstense ex una parte et Heinricum plebanum de Taversheim

*) Verlängerte Schrift.

« AnteriorContinuar »