Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CCXVI.

1254. 22. November. Spital. Heinrich, Bischof von Bamberg, übergibt dem Spital am Pyhrn die Güter, die Hartnid von Ort dahin vermacht hat.

Heinricus dei gratia Babenbergensis episcopus statum ecclesiarum nostrarum pia sollicitudine considerantes ea, que ipsis conferuntur pro sui vtilitate memorie commendamus, Ne propter prolixitatem temporis et labilem recordationem hominum hoc, quod vtiliter gestum est, consumat obliuio. Ad omnium itaque Christi fidelium tam presentium quam futurorum notitiam peruenire cupimus, quod nos, cum per montem pyrdonem transire deberemus, a dilectis nobis. magistro hospitalis sancte marie in pyrno monte et fratribus eiusdem domus honeste suscepti et humane sumus tractatj, magnis ipsorum precibus benignum inpercientes consensum omnia bona, que hertnidus de ort dicto hospitali deleganda deuouerat, nos pro gloria eternorum et remedio anime nostre eidem hospitalj perpetua donatione tradidimus. vt autem hec nostra donatio et confirmatio firma sit et inconuulsa, hanc paginam scribi fecimus et sigilli nostri munimine roborarj. Acta sunt hec in domo hospitalis anuo dominj M° CC° LIIII° decimo Kalendas decembris.

Orig. auf Perg. mit einem angehängten zerbrochenen Siegel im k. k. geh. Hausarchive.

1254. 23. November. Spital.

--

CCXVII.

Otto von Ror schenkt dem Spital am Pyhrn den Hof am Flusse Krems.

In nomine domini nostri Jesu Christi. Ego Otto de Ror ad memoriam reduco omnibus christi fidelibus tam presentibus quam futuris, ad quos presens scriptum peruenerit, quod suggerente gratia diuina ob reuerentiam beate virginis Marie ad remedium et salutem anime mee, patris et matris nec non aliorum meorum predecessorum curiam apud fluuium chrems sitam, que curia etiam chrems nuncupatur, residente ibidem hainrico villico contuli et delegaui libere et nullo contradicente ad aram beate marie virginis hospitalis in pyrn. Ne autem propter labentis temporis casum in obliuionem cedant posterorum, que ad salutem animarum feliciter aguntur, presentem cedulam scribi placuit et sigilli mei munimine firmiter roborarj testibus, qui

presentes fuerunt, subnotatis : dominus perhtoldus magister hospitalis in pyrn, dominus pernhardus frater suus, dominus heinricus cellerarius, dominus heinricus sacerdos, hainricus de ahleiten, otto de ahleiten, herwicus de chluse, Ottakherus de Lauterpach, Otto notarius, chunradus de monte, heinricus de pvechirichen, Otto et fridericus fratres de scahen, dominus heinricus dyaconus de pvechirichen, frater marchardus, frater chvnradas, rupertus officialis et alij quam plures. Actum apud hospitale in pyrno domino perhtoldo ipsam domum procurante, Anno domini M. CC. LIII. nona kalendas decembris."

Orig. auf Perg. mit einem angehängten grossen weissen Wachssiegel. K. k. geh. Hausarchiv.

1254 (? 1253). 31. December.

CCXVIII.

Gertrud von Strichperg schenkt dem Kloster Gleink ihr Eigen, gelegen beim Wishofe, welches Reicher von Vornperch von ihr zu Lehen besass.

Gertrudis de Steichperg omnibus præsentem litteram inspecturis salutem in Domino. uniuersis et singulis notum fiat, quod nos Ecclesiæ in Glunickh feodum situm iuxta Curiam, quæ uocatur Wis, quod Dominus Richerus de Vornperch a nobis Jure Pheodali noscitur possedisse, quod Jus dictus Richerus in manus Venerabilis Abbatis Domini Rudolphi dictæ Ecclesiæ Glunicensis Pastoris nomine præsidentis resignauit coram Viris prouidis et discretis præsentibus filijs præfati Richeri uidelicet Richero et Vlrico, dedimus et contulimus perpetuo possidendum, in cuius rei testimonium præsentem litteram nostri Sigilli munimine roboratam prælibatæ Ecclesiæ Cum Testibus subnotatis prouide assignantes. Testes Dominus Alramus de Liechtenau, Dominus Marquardus de Linden, Chunradus officialis, Fridericus Leudungen, Ortolphus de Linden, Otto de Aue, Chunradus Læmpel, Testes prædictos ex parte Dominæ fecimus conscribi. Testes ex parte Domini Abbatis Dominus Dietmarus de Styria, Dominus Vlricus de Windberch, Dominus Wernhardus de Witthra, Vlricus Osterman, Chunradus officialis de Glunikh, Ortulphus seruus Domini Abbatis, Henricus frater suus, Henricus Pistor, Rapoto coquus et alij quam plures. Acta sunt hæc Anno Domini Millesimo Ducentesimo Quinquagesimo Quarto, Calendas Januarij. Aus einem Copialbuche des XVII. Jahrhunderts zu Gleink.

CCXIX.

1255. 2. März. Krems. Heinrich von Habspach, Richter in Österreich, berichtiget einen Streit zwischen Rupert Chornler, Bürger von Stein, und Konrad,

Conventualen von Lambach, wegen des Besitzes eines Weingartens.

Qve geruntur in tempore, ne labantur cum tempore, poni solent in ore testium et scripture memoria perennari. Igitur presenti Scripto pateat vniuersis, Quod ego Heinricus de Habspach Judex á Duce Ottocharo per Austrium constitutus, cum apud Chremis iudicio presedissem, Ecce Rupertus Chornler Ciuis de Stein conquestus est, quod dominus Conradus Sacerdos monachus de Lambach et in Curia Chremensi ipsorum Lambacensium Procurator turbaret sibi possessionem suam in quadam vinea sita in Suzenberge, quam se asserebat emptionis titulo aliquamdiu possedisse: Ad hec prefatus Conradus Sacerdos respondit, eandem vineam ad suum Cænobium pertinere eo, quod quidam Heinricus de Mauttern Biderwer dictis Lambacensibus, quos in multis leserat, cupiens damna sua in parte aliqua resarcire, prenominatam Vineam, quam ipse iure proprietatis tunc habebat, sepedicto Lambacensi Claustro libere contradidit Vxore sua et duobus filijs ac filia presentibus et consentientibus perpetuo possidendam. Partibus igitur coram me talia proponentibus de consilio Domni Conradi de Hinperch et Domni Conradi de Tzelringe (Zelkinge?) ad amicabilem induxi eos conpositionem, vt uidelicet mediatoribus hinc inde electis, quidquid ordinarent, inuiolabiliter seruaretur. Quo facto dicti mediatores considentes decreuerunt, quod sæpe dictus Rupertus Chornler acceptis quatuor libris à sæpe fato Conrado omni liti cederet et prenominatam Vineam Lambacense Claustrum absque contradictione perpetuo possideret. Huius rei testes sunt Hadmarus de Leichtenwerd, Sighardus Castor, Vdalricus de Lobenstein, Trostlinus, Gozzo Judex Cremensis, Pilgrinus frater eiusdem Judicis, Conradus Seueldarius, Conradus Ruffus, Helnwicus. Vt autem ista conpositio firmitatem habeat, presentem chartam conscribi feci et tam Sigilli mei quam Sigillorum Domni Conradi de Hlinperch et Domni Conradi de Tzelringe munimine roboraui. Acta sunt hec Anno Domini M° CC: LV Indictione XIII. sexto Nonas Martij in domo Godofridi Ciuis Cremensis.

Aus einem Copialbuche des Klosters Lambach.

1255. 10. April. Hallein.

CCXX.

Philipp, der Erwählte von Salzburg, schenkt dem

Kloster Lambach ein halbes Pfund jährlich aus der Saline zu Hallein.

Nos phylippus dei gratia sancte Salzburgensis ecclesie Ectusle, apostolice Sedis Legatus presentem paginam intuentibus intimamus, quod nos considerata deuocione venarabilis abbatis wernhardi de Lambach et sui conuentus ipsi Monasterio Lambach ac ibidem congregacioni deo iugiter famulanti de consensu nostri Capituli contulimus siue donauimus dimidium Talentum salis accipiendum in hellino singulis annis aput Salinarios, qui pro tempore fuerint ibidem, et perpetualiter possidendum debebitque ipsius salis accepcio esse iudicium, vt cetus in Lambach deo seruiens pro nobis et nostris successoribus orare ad deum iugiter teneatur. Vt autem ipsi Monasterio facta collacio siue donacio a nobis et nostris successoribus inuiolabiliter obseruetur, presentem scribi cartam illi Monasterio et eam nostri sigilli munimine fecimus Roborari. Actum in hellino Anno domini Millesimo, ducentesimo, quinquagesimo quinto, Indictione XIII. quarto Idus aprilis presentibus preposito nostre ecclesie Ottone videlicet, Gebhardo de velwen, Gerhoo de Radekke, Chonrado de Steinchirchen, Chino de Torringen.

Orig. auf Perg. mit einem Hängesiegel. Im Stiftsarchive zu Lambach.

1255. 13. April. Salzburg.

CCXXI.

Willebrief und Bestätigung des Domcapitels zu Salzburg über die vom Erzbischofe Philipp gemachte Schenkung eines jährlichen halben Pfundes Salz an das Kloster Lambach.

Otto dei gratia prepositus, fridericus decanus totumque capitulum salzburgensis ecclesie omnibus presentem paginam inspecturis salutem. Justis peticionibus pium prebere consensum mutue caritatis est indicium precipue in hiis, que locis religiosis in futurum poterunt prouenire. Cum itaque venerabilis dominus noster Philippus salzburgensis ecclesie electus A. 8. L. Dilectis in christo fratribus scilicet conuentui in Lambach Patauiensis diocesis propter deum et propter deuocionem obsequiorum a predicta sibi ecclesia exhibitorum prefato conuentui dimidium talentum salis aput salinam perpetuo contulerit ab officialibus suis, qui pro tempore fuerint, sine contradictione

qualibet persoluendum, sicut in ipsius domini electi instrumento super hoc confecto plenius continetur, nobis supplicarunt deuote, ut super donatione premissa nostrum preberemus assensum. Nos igitur petitioni eorum annuentes benigne presentem paginam sigilli nostri munimine roboratam in euidens testimonium ipsis duximus conferendam. Datum salzburge anno domini M CC: L. V. indictione XIII. tercia Idvs Aprilis.

Orig. auf Perg. mit einem beschädigten Hängesiegel. Stiftsarchiv Lambach.

CCXXII.

1255. 29. April. Lambach. Schenkungsurkunde Gundaker's von Storchenberg über einen Hof zu Schergendorf an das Kloster Lambach.

Vt ea, que recte peraguntur, a sui rectitudine non declinent, solent sepius scripture et hominum testimonio confirmari. Pro huiusmodi ergo cautela ego Gundakerus de Storchenberch notum esse cupio omnibus in futurum, quod ego curiam quandam in Scherigendorf sitam ivre proprietatis mihi attinentem delegavi ecclesie in Lambach bona uoluntate et pleno consensu vxoris mee et heredum meorum triplici ratione. Prima et principali causa cum Abbas et conuentus dictj loci me inpeterent super dampnis a me sev meis hominibus sibi illatis citra largam estimationem Sexcentarum librarum, mea id ipsum conscientia simul protestante, licet non pro debita tamen pro amicabili restauratione donaui dictam curiam ecclesie memorate. Item pro remedio anime mee ipsam donationem peregi. Tercia de causa eandem collationem perfeci videlicet acceptis ob hoc XX. libris Wiennensivm a predicte ecclesie cenobitis. Hanc igitur donationem tam toto ivris effectu quam sincero corde cupiens corroborare, talem conditionem rei geste innecto, ut, si aliquis heredum meorum, quod absit, ipsam donationem volendo cassare dictos in re dicta vexare ceperit cenobitas, eadem ivris ratione, qua meas hereditat possessiones, idem debitorum meorum pariter obnoxius existens ducentas libras Wiennensis monete sepedicte ecclesie persoluere teneatur dictis ipsam curiam denariis redimendo. Hec autem omnia ut inuiolabiliter obseruentur, causam ipsam sigillo meo confirmo et testibus subnotatis, qui intererant huic facto. Hii sunt testes: Halmhardus de s. Georio, Heinricus de Stille, Fridericus de Schutzinge, Hermannus de Porssenprvnne. Vlricus de Tanen. Wernhardus de

« AnteriorContinuar »