Imágenes de páginas
PDF
EPUB

omnes litteras quibuscumque personis, ecclesiis aut monasteriis datas a nobis uel dandas, que tali modo uiderentur esse in dampnum et preiudicium dicti hospitalis, decernimus penitus nil valere ac nullum robur habeant firmitatis, sed sunt irrite et inanes, cuiuscumque tenoris extiterint, etiam si de uerbo ad verbum istarum litterarum facerent mencionem. Et ne processu temporis de hoc aliqua oriatur dubietas, presentes litteras conscribi fecimus et nostri sigilli robore communiri. Datum in domo dicti hospitalis anno domini M: CC: quinquagesimo nono, XV. Kalendas nouembris.

Orig. auf Perg. mit einem zerbrochenen Hängesiegel. K. k. geb. Hausarchiv.

[ocr errors]

CCLXXVII.

1259. 18. October. Spital. Berthold, Bischof von Bamberg, bestätiget dem Spitale am Pyhrn alle demselben von seinen Vorfahren verliehenen Rechte.

Bertholdus dei gratia Babenbergensis episcopus omnibus presentium inspectoribus tam presentibus quam futuris perhennem noticiam subscriptorum. Ne rerum gestarum memoriam tollat obliuio, ipsam iuuari conuenit testibus et scriptura. ad noticiam igitur omnium tenore presentium uolumus peruenire, quod nos precipue propter deum respectu quoque iuris, quo domus hospitalis sancte marie in pede montis pyrdonis Babenbergensem respicit ecclesiam, recognoscimus dicte domui omnia iura, que a Babenbergensi ecclesia et a nostris predecessoribus noscitur habuisse, confirmacionem eciam felicis recordacionis quondam Heinrici antecessoris nostri Babenbergensis episcopi sepedicte domui factam super bonis, iuribus et omnibus possessionibus, que quondam Hertnidus de Orte a Babenbergensi ecclesia iure feodali possidebat inter fluuium dictum Styer et montem pyrdonem, ratam habemus atque gratam et ipsam presentis scripti patrocinio comunimus. Et ne super hoc facto aliqua dubitatio ualeat suboriri, presentes litteras fieri iussimus et nostri sigilli munimine roborari. Huius rei testes sunt auunculus noster Heinricus dictus de Geroltsekke prepositus Babenbergensis, Eberhardus de Schawenberch, Albertus dictus Rindesmul canonici Babenbergenses, jtem vlricus de Sluzlberch avunculus noster, Herdegnus de Grindelah, Otto de puchfelt, wolframus pincerna de Reut,

Albertus de Zyl et alij quam plures. Datum in domo dicti hospitalis anno domini M° CC: LVIII. XV. Kalendas nouembris.

Orig. auf Perg. mit Siegel und Rücksiegel. K. k. geh. Hausarchiv.

CCLXXVIII.

1259. 18. October. Berthold, Bischof von Bamberg, bestätiget dem Spital am Pyhrn die Schenkung der Neubrüche im Winkel.

Bertholdus dei gracia Babenbergensis episcopus vniuersis presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatione. Ex relacione patrum antiquorum credimus fideliter esse sanccitum, res gestas et fidedignas litteris sigillatis firmiter obseruari. ad notitiam igitur tam presentium quam futurorum per tenorem presentium volumus peruenire, quod nos donacionem in novalibus per Hertwicum dilectum nobis vulgariter in Winchel nominatum dictum de Syppah ad hospitale sancte Marie in Pyrno monte factam ratam habere volumus et presenti scripto firmamus, et ne super huiusmodi confirmacione aliqua dubitatio valeat suboriri, presentem litteram fieri iussimus nostri sigilli robore munitam. Datum anno domini M: CC: LIX. XV. Kalendas nouembris. Orig. auf Perg. mit Siegel. K. k. geh. Hausarchiv.

CCLXXIX.

1259. 25. October. Atersee. Berthold, Bischof von Bamberg, bestätiget dem Spital am Pyhrn seine Güter mit Anführung der Grenzen.

Cum sit opus necessarium atque pium innouari litteras super bonis, iuribus, libertatibus ac aliis utilitatibus ecclesiis datas, que propter earum uetustatem consumpte sunt et omnimodis uiluerunt, Nos Bertholdus dei gracia Babenbergensis episcopus tenore presentium litteras felicis recordacionis domini Tiemonis quondam episcopi Babenbergensis predecessoris nostri datas hospitali sancte Marie in pyrno monte decreuimus innouandas, quarum tenor talis est: In nomine sancte et indiuidue trinitatis Tiemo Babenbergensis episcopus omnibus christi fidelibus jmperpetuum. Statum ecclesiarum nostrarum pia sollicitudine considerantes ea, que ipsis conferuntur pro sui utilitate, memorie commendamus, ne propter prolixitatem temporum labilem recordacionem hominum hoc, quod uttiliter gestum est, consumat obliuio. Ad omnium itaque christi fidelium tam presen

quam futurorum noticiam peruenire cupimus, quod nos anno or

dinacionis nostre tercio Vo jdus januarij altare sancte marie in nouo hospitali cum cymiterio ipsius dedicauimus et omnia, que antecessor noster Otto secundus eidem hospitali deleganda deuouerat, nos pro gloria eternorum et remedio anime nostre ipsum altare cum eisdem redditibus dotauimus et perpetua donacione tradidimus, quod qualiter gestum sit, ut plene possint (?) agnosci, terminos et nomina singulorum locorum decreuimus inscribi: ab meridiana igitur parte a uertice montis pyrdonis ab ortu fluminis Tycha et ab occidente per alpes et rupes terminus est ad locum, ubi influuit riuulus Tivfenpach in Tycha, ubi tradidimus culta et inculta, tenditque idem terminus secundum descensum per medium medij collis usque ad terminos ville gerstensis. Hec omnia dux Styrie Otakarius in fevdo possidens predecessori nostro resignauit, cum quibus omne incultum nemus inter flumina pieznyk et Styer cum uno tantum culto manso, que simul in feodo tenuit, iam dicto hospitali perpetuo danda delegandaque resignauit, ab orientali vero parte ex ortu riuoli mozzyrniche secus decursum eius in Tampach Pertholdus consanguineus eius dux Meranie omnia nemora et rura pia promptaque uoluntate resignauit, ut sine contradictione predicto hospitali delegarentur. ab aquilonari vero parte in istorum reddituum medio unum tantum mansum pro domate iuxta flumen múlpach et nemus inter Erlpach et terminos ville preter culta prata, que tunc ad vsum ville pertinebant, memoratus antecessor noster ex persona propriaipsi hospitali deleganda contradidit. Hec autem cum inordinata et imperfecta usque ad nos transissent, in ipsa dedicationis die firma donacione super altare sancte Marie in eodem nouo hospitali potestatiua manu delegauimus. Preterea unus ex ministerialibus nostris nomine Otto de Grieven frater Rudegeri de Hage dei nutu conpunctus predium suum situm in loco, qui dicitur pronne, quod hereditarie possidebat, in ipsa die uoluntarie resignauit et sub manu nomineque nostro coram nobis super idem altare pro dote delegauit. post aliquantum vero tempus nos per ipsos montes iter agentes a fratribus ipsius domus honeste suscepti et humane sumus tractati magnisque precibus eorundem fratrum flagitati coram ministerialibus nostris Babenbergensibus uidelicet ac Hagensibus quoddam concambium cum eis cambiuimus duos mansus ex redditibus ecclesie nostre in loco, qui dicitur Langwat, ex culto et inculto usque ad incursum Erlpach in Tampach in altare sancte Marie uicissim concambiendo delegauimus, et e contra ex redditibus ipsius domus, quos

in dicione sua tenebat, duos mansus, unum in der Steinwant, alterum in zeŵer ad usus ecclesie nostre in tantundem precij traiecimus. vt autem ista nostra actio et donacio firma sit et inconuulsa, hanc paginam fecimus conscribi et sigilli nostri impressione roborari. Item nos de speciali gracia innouamus et approbamus donaciones dicto hospitali per nostros predecessores felicis recordacionis Ekebertum et Heinricum nec non et omnes antecessores nostros et per nos specialiter factas easque ratas et gratas habentes ac ipsas auctoritate nostra tenore presencium confirmantes dictorum bonorum terminos, nomina pariter et loca propriis uocabulis duximus exprimenda. Bona sita inter fluuios Sepach et pieznyk. Item bona sita in Starlaz et Geswant. Item bona a monte Nynwitz iuxta eiusdem montis aque decursum usque in fluuium Mozzernyk et eiusdem fluuii descensum usque in fluuium Tampach. Item unum mansum in Lóm et bona in winkl. Item bona inter fluuium Styer et montem pyrdonem nobis et nostre ecclesie per mortem quondam Hertnidi de Orte uacantia, que dicte domui in remedium anime nostre tradidimus. Ceterum de licencia speciali concedimus dicto hospitali, quod bona, que procurator eiusdem hospitalis comparauerit a baronibus, ministerialibus, militibus uel ab alijs quibuscunque personis, siue ea bona, que iidem dicto hospitali testamentaliter delegauerint, que a nobis et a nostra ecclesia in feodo habuerint, liceat ex uendicione et donacione huiusmodi iure proprietario possidere. In horum omnium testimonium presentes literas dicte domui damus nostri sigilli robore communitas. Datum apud Aterse anno domini M CC: L: VIIII: VIII. Kalendas nouembris, pontificatus nostri anno primo.

Orig. auf Perg. mit Siegel. K. k. geh. Hausarchiv. Hormayr, Werke

III. 454.

CCLXXX.

1259. 1. December. Ulrich von Samerdorf, stiftet in der Kirche zu Baumgartenberg ein ewiges Licht auf dem heutigen Dreifaltigkeits-Altare zu seinem

Seelgeräth.

Ad Noticiam tam presentium quam futurorum volumus peruenire, quod Viricus de Samerdorf fratribus in Pawngartenberge super altare Sancte trinitatis ad habendum lumen jbidem Redditus Talenti dimidij pro remedio anime sue libere delegauit distribucionem me

morati redditus taliter destinquendo, vt LX. denariorum redditus de agris in Anaso juris ciuilis dicti fratres libere et absque dilacione aliqua possiderent, pro reliquis vero LX. denarijs curtem unam in hofkirchen medio tempore pro obligacione tenerent, donec supradictus Vricus tribus talentis ad empcionem redditus aliorum LX. denariorum eisdem fratribus datis curtem, quam obligauerat eis, reciperet absolute empcione, quam sepedicti fratres pro tribus talentis fecerant, Eis quiete perpetuo remanente. Igitur ad huius rei euidenciam presentem Scedulam scribi fecimus et nostri Sigilli munimine roborari. Huius rei testes sunt Vlricus Prior eiusdem loci, Heinricus Sacerdos ibidem, Heinricus Camerarius, Otto maior Cellerarius, Fridericus subcellerarius, Syboto Custos et alij plures de Conuentu, Laici autem Hartmodus de Smida, Herwicus junior de Clamme, Jubordus de Muesperge et alij quam plures. Datum Anno gracie M.CC. LVIIII. sequenti die post festum sancti Andree Apostolj. Aus einem Copialbuche des Klosters Baumgartenberg v. J. 1511.

CCLXXXI.

1260. 10. Jänner. Passau. Tauschvertrag zwischen Bischof Otto von Passau und Johann von Merswang über dessen Besitzungen zu Merswang.

0. Dei gratia Ecclesie Patauiensis Episcopus vniuersis presentem litteram inspecturis Salutem in domino. Remedia scripti gestis nostris, ne per obliuionem, temporis diuturnitatem, calumpniam uel dubium pereant, adhibentes presentis scripti testimonio patefacimus tam presentibus quam futuris, quod, cum inter nos ex vna parte et Heinricum de Merswanch dilectum fidelem nostrum ex altera de conmutatione et emptione bonorum suorum in Merswanch et omnibus eorum attinentiis, quocunque censeantur nomine, ex utraque parte danubii preter ea, que filio suo Johanni ex paterna preordinatione iure hereditario deputauerat, tractatus et contractus habitus fuisset pro decima Ecclesie nostre in Alpitrowe, confectis super hoc debitis instrumentis et processu temporis eodem contractu cassato et dicto H. se ad religionis habitum transferente et Johannes filius suus sibi, ut dignum fuit, in hiis omnibus iure hereditario successisset, idem Johannes in deuotione circa ecclesiam nostram existens paterni vestigij imitator de consilio amicorum suorum et accedente ad hoc consensu Capituli nostri in conmutatione siue emptione seu etiam adiectione

« AnteriorContinuar »