Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ex altera diutina questio moueretur, post multos tractatus inde habitos causa tandem per querimoniam perlata est ad audientiam domini nostri Ridegeri patauiensis Episcopi, qui de consensu partium eandem causam nobis conmisit debito fine terminandam. Cum igitur super hoc partes coram nobis conparuissent, Plebanus asserebat dictam Capellam ad suum plebanatum pertinere et petebat a monasterio supradicto Octo predia, que dicebat dotem esse eiusdem Capelle; ad quod Abbas dicti monasterij respondebat, quod eadem Capella a iure parrochiali exempta ad suum libere pertineret monasterium et ad hoc probandum priuilegia sua exhibuit, quibus inspectis et continentia eorum diligenter notata ad pacificam inter eos conpositionem faciendam diligentiam nostram interposuimus. Et quia in ipsis priuilegiis euidenter fuit expressum, quod eadem Capella a iure parrochiali per Vlricvm uenerabilem Patauiensem Episcopum fuit exempta et monasterio Gærstensi legitime tradita cum dote eius expressa, ubi illorum viijto prediorum, que plebanus petebat, mentio nulla fiebat, partes tandem ad talem formam conpositionis inclinauimus, quod plebanus recognouit monasterio ius et proprietatem ipsius Capelle et eam de manu abbatis recepit et Abbas nomine monasterij de consensu Capituli sui contulit plebano duo predia ad annuam pensionem quinque solidorum, unum iuxta ecclesiam Franchenperge et aliud infra strata, (sic), quatenus ipsa Capella a predicto plebano nec non ab vniuersis suis successoribus plebanis in Tavershaeim sub eadem perpetuo conpositionis forma diligentius inofficiaretur. Conpromissum etiam fuit, quod quicumque in Tauersheim amodo in antea institueretur Plebanus, abbas de Gærsten absque contradictione qualibet predictam Capellam eidem concedere teneatur et ille eam ab ipso humiliter debeat petere. Vt autem huiuscemodi conpositio, cum sit a partibus recepta et adprobata, rata et inconuulsa in posterum permaneat, eam auctoritate domini nostri R. venerabilis Patauiensis Episcopi, cuius uice fungimur, confirmamus et sigilli nostri inpressione conmunimus. Huius rei testes sunt Heinricus de Chremsmonster, Otto de Sitansteten, Pilgrimus de Glunich abbates. Altmannus decanus in domo sancti Floriani, Vrernhardus decanus in Aneso, Poppo de Hedershoven, Heinricus de Syrnich, Perhtolt de cella, Rycherus de Wartperch plebani, Walchunus scolasticus de domo sancti Floriani, Herman deusal. Ego Ulricus dei gratia abbas de Gersten cum consensu Capituli mei hanc conpositionem recipio et eam sigillj mei ymagine confirmo,

Ego quoque Heinricus plebanus de Tauersheim pro me et pro meis successoribus hanc conpositionem recipio et eam sigilli mei karactere confirmo.

Datum iiijto Nonas Augusti Anno ab incarnatione domini M° CC XXXiiijo to

Orig. im Kloster Garsten. Die drei Hängesiegel abgefallen. bei Kurz, Beiträge II. 480.

1234.

XXII.

Abgedruckt

Udalrich, Abt von Garsten, verleiht seinem Dienstmanne Chunrat Champ und seinen Erben den Hof zu Leonding mit drei andern herumgelegenen Sitzen zu immerwährendem Burgrecht.

In nomine domini. Notum sit omnibus presentem paginam inspecturis, quod nos Odalricus dei gratia abbas Gerstensis et totus eiusdem ecclesie conuentus locauimus fideli nostro Chůnrado cognomine champ curiam nostram in levntinge cum tribus aliis circumpositis mansionibus sibi et vxori sue et heredibus suis eo iure, quod uulgo purchrecht vocatur, perpetvo possidenda (sic) ad censum duorum talentorum annuatim (in) Natiuitate sancte Marie persoluendum, hoc etiam condicionaliter interposito, vt si predictus Chůnradus legitimo herede carens decesserit, vxor ipsius Alhaidis prenominatas possessiones diebus uite sue eodem iure possideat ita tamen, quod preter censum duorvm talentorum etiam in lx. denariis amplius tentatur (sic pro teneatur) annuatim persoluere, et post mortem eiusdem, etiam si ad secunda vota transierit, dicte possessiones rursus in ius redeant ecclesie. Si vero superstite uiro vxor prior obierit, vir pretaxatum duorum talentorum censum in dimidio talento annvatim excrescere faciat ita dumtaxat, ut annvo in xx. solidis teneatur obnoxius, ac demum ipso decedente, nisi legitimus subsequatur heres, sepedicte mansiones cum suis contentis absque contradictione devoluantur rursus in proprietatem ecclesie. Quandocumque possessiones iste redierint in pristinum usum ecclesie, pecuniam pro eis datam recipimus quasi nomine elemosine, vt pro eis teneamur perpetvo orare, qui eam nobis contvlerunt. Ad cuius rei seriem perpetvo irrefragabiliter confirmandam placuit presens scriptum per alphabetum diuisum sigilli nostri inpressione et fratrum nostrorum, qui presentes interfuerunt, corrobare testimonio, quorum hec sunt nomina: Yringus prior, Gerungus prepositus, Marquardus hospitalarius, Wolpherus

plebanus, Wigandus custos, Fridericus cellerarius, Hernricus (sic), henricus et dvo alii henricj, Rvdolphus, Chůnradus et alii iiiioo· chốnradi, Rudwinus, Johannes, duringus, Stephanus, Ortolphus, Hrgo› Vlricus et albero. Actum anno dominice incarnationis. M° CC XXXIIII. Orig. auf Perg., mit einem Hängesiegel im Kloster Garsten.

XXIII.

1235. 20. Jänner. Propst Chuno und das Capitel zu Reichersberg verkaufen an St. Florian das Prädium in Prantstätten um 60 Pfund Wienerpfennige. In nomine patris et filii et spiritus sancti. Chino dei gratia prepositus et Capitulum in Rychersperga (sic) vniuersis christi fidelibus in perpetuum. Quoniam de iuris equitate possessiones ecclesiarum in eo casu licite possunt alienari, ut utiliora prouideantur, vniuersis christi fidelibus hanc paginam inspecturis presentium testimonio declaramus, quod cum haberemus predium in Prantstæten situm uicinum ecclesie, que dicitur domus sancti ffloriani, et nobis remotum, vniuersitas nostra cum fratribus iam dicte domus diligenti deliberatione prehabita post frequentes tractatus ad hoc tandem habito vniversitatis consensu conmuniter conuenit, quod predictum predium videlicet in Prantstæten mediante domino Bernhardo venerabili preposito domus S. Floriani fratribus ipsius domus titulo emptionis uendidimus pro certa summa pecunie videlicet pro lx libris wiennensis monete, quas ab ipsis pro conmutatione dicti predii recepimus certam habentes confidentiam, quod per illam pecuniam domino adiuuante ecclesie nostre utiliora predia conquiramus. Vt autem factum nostrum posteritatis conmendetur memorie et super eo omnis materia litigandi in posterum efficaciter conquiescat, ad perpetuum memoriale hanc paginam de vniuersitatis nostre conmuni consensu conscriptam et sigilli nostri inpressione munitam super uenditione prefata predictis fratribus videlicet conuentui in domo S. Floriani cum testimonio presentium tradidimus. Huius rei testes sunt Otaker de lapide et Rudgerus officialis eius, Herbort de dvrstelperga, Rudolfus alban, Chinrat prvkkslegil, Livpoldus et Herwicus de pircharn decimatores, Walchón de Hofsteten, Otto de Katern, Mengoz hirtel, Walchvn de S. Johanne, Maingoz gastmæister, Chunradus et Otto filii Gerwici, Walther cocus, Vlricus de Monte, Wergandus, Heinricus vultur, Rapoto seruus plebani, Herman de Prantstætan et alii quam plures.

Datum Anno ab incarnatione domini MCC XXXmo Vto Xiii

kalendas februarii Indictione VIII,

Orig. auf Perg. mit Siegel im Kloster St. Florian.

-

XXIV.

1235. 28. Jänner. Wien. Poppo von Pecach gibt dem Kloster Reichersberg seine Besitzungen zu Ober- und Mittelgrub (im Lande unter der Enns), die er von seiner Mutter ererbt.

Presenti scripto pateat vniuersis, quod ego Poppo de peca ch consilio et voluntate patris mei Levtoldi de Pecach accedente totum predium meum in Grübe superiori et medio cum vniuersis hominibus et omnibus aliis eidem predio adtinentibus tam dominicalia quam infevdata, quocunque nomine censeantur, quod a matre mea maternisque genitoribus iure hereditario possedi, pro mea patrisque ac matris et omnium progenitorum nostrorum remedio animarum Richerspergensi cenobio cum omni iuris integritate et libertate, qua ad me spectabat, obtuli tradens illud in manus domini Chunonis eiusdem ecclesie prepositi super altare beatj Michaelis prefati loci patroni uice mea fixis (fratris ?) manibus iure perpetuo delegandum. Verum quia idem predium Techano iudeo et quibusdam ciuibus Winnensibus pro centum XX libris winnensis monete fuerat obligatum, oportebat, ut eandem pecuniam prefata ecclesia persolueret, mihi quoque sepedicti loci prepositus ex sua potius liberalitate quam ex mea instantia obtulit decem libras. Acta sunt hec aput winnam in domo Techani iudei anno M° CC XXXV? V kalendas Februarii, Indictione VIII. Testes huius mee donationis sunt hii: Techanus iudeus, quo mediante et procurante hec omnia facta sunt, Ortolfus, Ortolf, Ortlibus (milites) mei, Rudolfus de frisach, Rudolfus de Pecach, Viricus, Heinricus seruientes mei, Heinricus de grube, Otto, Chunradus, Gerungus, Ortolfůs omnes de familia Richerspergensi, Wernhardus de grube.

Orig. auf Perg. mit beschädigtem Siegel im Kloster Reichersberg.

XXV.

1235. 15. Mai. Rudiger, Bischof von Passau, weiset dem herabgekommenen Kloster Mondsee die Einkünfte der Kirchen zu Wieselburg und Steinenkirchen zu. Rudigerus dei gratia patauiensis episcopus omnibus presentem paginam inspecturis salutem in domino. ad noticiam uestram cupimus peruenire, quod cum Monasterium in Mánnsee propter malum statum terre et rapinas multiplices in temporalibus pene foret dilapsum et ad nihilum redactum, nos eidem Monasterio succurere cupientes prouentus duarum ecclesiarum in Wiselpurch et in Staynachirchen Abbati et Conuentui prefato Monasterio (sic) indulgendo contulimus ita tamen, vt sacerdotibus ministrantibus in eisdem ecclesijs nobis presentatis ad easdem in prebendis competentibus debeat prouideri; cum enim jus predictarum ecclesiarum ad Monasterium Månnsee ratione fundi dinoscatur pertinere, congruum nobis videbatur, vt per ipsas prefato deberet Monasterio subueniri. et ne collationi nostre tam racionabili in posterum aliquis contraire presumat, presentem paginam sigilli nostri inpressione decreuimus conmunire. Datum ydus maij Anno dominice incarnacionis MCC XXX v pontificatus nostri Anno secundo.

Aus einem Copialbuche des Klosters Mondsee (15. Jahrhdt.). Abgedruckt im Chronico Lunælac I. 146.

XXVI.

1235. Juni. Wels. Kaiser Friedrich II. bestätigt die von den Herzogen Österreichs dem Kloster Kremsmünster verliehenen Vergünstigungen in Rücksicht auf

die Vogtei über dasselbe und die darauf bezüglichen Bestimmungen.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Fridericus secundus diuina fauente clemencia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sycilie rex. Si iustas peticiones fidelium nostrorum et eorum maxime, qui diuinis intendunt obsequiis, clementer admittimus, excellencie nostre duplici commoditate consulimus, dum per id apud regem regum in futuro speremus meritum et hic apud homines laudum preconia mereamur. Vniuersis igitur fidelibus nostri imperii tam presentibus quam futuris uolumus fore notum, quod H. uenerabilis abbas monasterii Chre msmonasteriensis fidelis noster maiestati nostre supplicauit attente, ut innouacionem atque confirmacionem, quam Fridericus dux austrie et Styrie dilectus princeps noster ipsi monasterio fecerat super remissione facta eidem a L. dilecto prin

« AnteriorContinuar »