Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cipe nostro quondam patre suo uidelicet de omni pensione, exactione et aliis seruiciis quibuscunque, quocumque nomine censeantur, que ex aduocacia ipsi monasterio in Chremsmunster in hominibus, redditibus et bonis quibuscumque poterunt prouenire ita, ut nil utilitatis ipse in eadem aduocacia sibi reseruauerit excepto, quod . . . . talenta ei nomine dicte aduocacie in purificacione beate uirginis Marie annis singulis soluerentur, hoc eciam addito ab eodem, quod aduocacia predicta ad alias manus per se vel per alios heredes nullo modo conferatur, sed sibi et heredibus suis reseruetur nomen aduocati in ipso monasterio ita, quod nec ipse nec officiales sui uel iudices aliqui aduocacionis iure uel nomine in hominibus aut quibuscunque bonis monasterii ipsius exactionem faciant aliquam uel ullum exinde percipiant emolumentum aut seruicium, sed tantum soluantur ei. ... talenta in Purificacione beate Marie singulis annis, sicut dicto quondam patri suo hactenus soluebantur, secundum quod in priuilegiis inde confectis ab eisdem principibus nostris plenius continetur, ratam habere et ea omnia, secundum quod dicta priuilegia continent, concedere et confirmare de nostra gracia dignaremur. Nos igitur supplicacionibus eiusdem abbatis pie et fauorabiliter inclinati dictam innouacionem et confirmacionem a predicto Fr. ipsi monasterio factam super remissione pensionis et exactionis et aliorum seruiciorum, ut supra dictum est et in prefatis priuilegiis continetur, ratam et firmam habentes ea omnia, que dicta priuilegia continent, eidem monasterio de gracia nostra concedimus et perpetuo confirmamus salua imperiali iusticia. Statuimus igitur et imperiali sanctimus edicto, quatenus nulla decetero persona alta vel humilis, ecclesiastica uel mundana sepedictum abbatem et monasterium contra presentem concessionem et confirmacionem nostram aliquatenus audeat molestare. Quod qui presumpserit, triginta libras auri pro pena componat medietate fisco nostro et medietate parti lese soluenda. Ad huius. autem concessionis et confirmacionis nostre memoriam et robur perpetuo ualiturum presens priuilegium fieri et sigillo maiestatis nostre iussimus communiri. Huius rei testes sunt: S. Ratisponensis episcopus imperialis aule cancellarius, frater H. magister domus theotonicorum, Comes Heinricus de Greifespach, Comes Chvnradus de Wazzerpurch, Comes de Svlze, Heinricus marschalcus Bapenhaim, Ramongus de Leamerstain, Heinricus de Rosenstain, Eberhardus de Waltse, Heinricus de Ror, comes Hermannus de Orlamvnd

et alii quam plures. C. Signum (L. M.) domini Fr. secundi dei gracia Romanorum imperatoris et semper augusti, ierusalem et Sycilie regis.

Acta sunt hec anno dominice incarnacionis M° CCXXXV. mense Junij, indictionis vjjj, imperante domino nostro Fr. dei gracia inuictissimo Romanorum imperatore semper augusto, ierusalem et Sycilie rege, anno imperii eius XV regni ierusalem X. regni vero sycilie XXX vjjj. feliciter Amen. Datum apud Wels anno, mense et indictione prescriptis.

Aus dem Urkundenbuche des Stiftes Kremsmünster, Nr. 63.

XXVII.

1235. Juni. Wels. Kaiser Friedrich 11. erneu ert sein am 14. Juni 1217 zu Passau ausgefertigtes, die Exemtion des Stiftes Kremsmünster von weltlicher Gerichtsbarkeit betreffendes Bestätigungs-Diplom.

C. In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Fridericus secundus diuina fauente clementia Romanorum Imperator semper augustus, Jerusalem et sicilie rex. Dignum ducit nostra serenitas liberalitati sociare clemenciam et monasteriis ac locis deo dicatis nos fauorabiles exibere, ut tanto quietius diuini cultus religio conseruetur in eis, quanto bona, que possident, fauoris nostri robore munientur. Hinc est itaque, quod presentis scripti serie notum fieri uolumus vniuersis Imperij fidelibus tam presentibus quam futuris, quod Henricus venerabilis chremonasteriensis abbas, fidelis noster, nostre celsitudini presentauit quoddam priuilegium nostrum indultum olim monasterio suo tempore Regni nostri, cuius tenor talis est: In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Fridericus etc. (wie Dat. Passau am 14. Juni 1217). Verum quia dictus abbas nostro culmini supplicauit, ut ipsum priuilegium de uerbo ad uerbum transcriptum innouare mandare et Imperiali auctoritate confirmare de nostra gracia dignaremur, Nos iustis eiusdem abbatis supplicacionibus annuentes priuilegium ipsum tempore nostro factum de uerbo ad uerbum transcribi et innouari mandauimus ipsum ex Imperiali fauore misericorditer confirmantes. Statuimus igitur et Imperiali sancimus edicto, quatinus nulla persona alta uel humilis, ecclesiastica uel mundana predictum Monasterium, abbatem et fratres monasterii supradicti contra presentis confirmacionis nostre paginam audeat in aliquo molestare. Quod qui presumpserit, triginta librarum auri pena plectetur, medietate fisco nostro et medietate

passis iniuriam exoluenda. Ad huius itaque confirmacionis nostre memoriam et stabilem firmitatem presens priuilegium fieri et sigillo nostro iussimus communiri. Huius rei testes sunt: S. Ratisponensis episcopus Imperialis aule cancellarius, Fr. H. Magister domus theotonicorum, Comes Hermannus de horlamunde, Comes Henricus de Greyfesbach, Comes de Sulze, Henricus marescalcus de Pappenheym, Ramungus de Ramerstayn, Henricus de Rosenstein, Eberhardus de Waltse, Henricus de Rore, Cropho de Vlugelingen et alii quam plures.

Signum domini Friderici secundi dei gracia Inuictisssimi Romanorum (L. M.) Imperatoris semper augusti, Jerusalem et sicilie regis. Acta sunt hec anno dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo tricesimo quinto, Mense Junij, Indictionis Octave, Imperante domino nostro Friderico dei gracia Inuictissimo Romanorum Imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie Rege, Anno Imperij eius quinto decimo, Regni Jerusalem decimo, Regni uero Sicilie tricesimo Octauo feliciter Amen. Datum apud Welse Anno, mense et Indictione prescriptis.

Aus dem Urkundenbuche des Stiftes Kremsmünster, Nr. 64.

1235. 19. August. Hartkirchen.

XXVIII.

Die Herren von Schaumburg entschädigen das Kloster St. Nikola für ein zur Kriegszeit weggenommenes Schiff, welches

mit Lebensmitteln beladen war.

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Nos Heinricus et Wernhardus fratres germani dicti de Schovmberch notum facimus vniuersis hanc paginam inspicientibus et intelligentibus, quod cum nos bellorum et guerrarum discrimina quondam grauiter urgerent et ob hoc necesse haberemus castrum nostrum in Schovmberch et alia victualibus premunire, nauim Ecclesie sancti Nycolai Patavie annona, vino et carnibus plenam detinuimus apud Ascha et dicta victualia in Castrum nostrum Schovmberch fecimus deportari. Verum cum dampna Ecclesie memorate per nos sic illata fideliter promiserimus resarcire, ad placandum omnipotentis dei et S. Nycolai indignationem, quam ob hoc incurreramus, de liberis possessionibus nostris liberaliter dedimus Sancto Nycolao et sue Ecclesie Patavie mansum et dimidium apud villam Prentzing positum cum omnibus eius adtinentiis omni iure, vtilitate et libertate, qua nos eadem posse

deramus, quorum redditus tam a nostris hominibus per nos ac hoc deputatis quam uicinis prouidis et honestis estimati fuerunt annuatim ualere duo talenta preter XV. denarios, in quibus nos teneri adhuc eidem Ecclesie confitemur, Presertim cum inter nos et conuentum antedicti Monasterii super dampnis premissis compositio facta fuerit, quod assignaremus eidem duorum annuos redditus talentorum. Vt autem talis compositio et satisfactio rata et inconwlsa permaneat, hanc cartam inde scribi et nostris sigillis cum adnotacione testium fecimus conmuniri. Testes autem, qui huic facto interfuerunt, hii sunt: Gregorius prepositus de Suben, Heinricus de Meinse et Heinricus de Sweine ibidem Canonici, Gerboto Cellerarius sancti Nicolai, Karolus plebanus in Hartkierchen, Pilgrimus de Inzingen, Wernhardus miles de Schovmberch, Pabo judex de Julbach, Chunradus, Heinricus Pugram, Heinricus miles sancti Nycolai, Sigelochus de Ortenberch, Wint de Hage, Wintherus preco, Hadmarus de Hartkierchen, Dietmarus de Prentzingen, Perchtoldus, Vlricus de Vorenpach, Rudegerus, Gotscalcus villicus de Pimshaim, Reinhardus de jnferiori vntlingen, Albewinus de Mutech, Fridericus de sancto Nycolao et alii quam plures.

Actum anno domini M. CC. XXXV. XIV. kalendas Septembris, die dominico, in foro nostro Hartkierchen posito contra Suben apud Enum.

Orig. auf Perg. mit zwei Siegeln im k. baier. Reichsarchive.

Abgedruckt bei Hund - Gewold II. 580 (Monac. edit.) u. Mon, boic. IV. 334.

XXIX.

1235. — Gebhard, Bischof von Passau, bezeugt, dass die Zehente, um welche der Domvogt von Regensburg (zwischen den beiden Flüssen Rubinicha) das Kloster Garsten anficht, nicht Lehen von Passau, sondern Eigenthum des Klosters seien.

Dilecto et speciali amico suo F(riderico) illustri duci Austrie et stirie G(ebhardus) dei gratia patauiensis episcopus cum sincera dilectione promptum obsequium et deuotum dominationi vestre significamus, quod nos coram deo publice profitemur, quod decimas, de quibus tumaduocatus garstensem ecclesiam impetit, a nobis in pheodo non habet, ymmo super hoc dictam ecclesiam aggrauat et molestat, vnde discretionem uestram (rogamus) attentius et deuote ut sepe dictam ecclesiam velitis, sicut ei tenemini, a tali violentia defensare.

Abgedruckt bei Kurz, Beiträge II, 545.

XXX.

1235. Bernhard, Propst von St. Florian, W. Dechant von Enns, Ulrich von Grunenburg und Ulrich von Lonsdorf beurkunden, dass das Kloster Garsten ausser den ihm rechtlich zustehenden Zehenten zwischen den beiden Flüssen Rubinicha keine anderen in dieser Gegend einhebe.

B. prepositus de domo sancti Floriani, W. decanus de anaso, VI. de grunenburch, VI. de Lonsdorf uniuersis christi fidelibus imperpetuum. Vniuersis hanc paginam inspecturis presentium testimonio declaramus, quod domino nostro Gebhardo patauiensi episcopo quorundam suggestione visum est, quod abbas de gersten decimas quorundam noualium iniuste detineret, que ad episcopum de iure spectare deberent, super quo dictus abbas priuilegia sua domino episcopo in holnpurch presentauit duce Austrie et Styrie et multis aliis illustribus uiris presentibus. Verum dominus episcopus priuilegiis exhibitis sibi inspectis benigne recognouit prefato abbati et monasterio gerstensi omnia iura in eisdem priuilegiis expressa, et nobis dedit in mandatis, quatenus ad loca illa, de quibus questio inciderat, pariter accedentes diligenter inuestigaremus, si abbas sepedictus terminos in priuilegiis suis expressos in perceptione decimarum alicubi fuerit transgressus, et, quod iniuste fecisset presumptum, auctoritate ipsius reuocaremus. Nos igitur iniunctum nobis mandatum fideliter exsequentes ad loca predicta pariter accessimus et diligentia, qua potuimus, subtiliter inquirentes euidenter inuenimus, memoratum abbatem nullas decimas percipere uel detinere, nisi que gerstensi monasterio a patauiensis ecclesie pontificibus testimonio priuilegiorum suorum docentur tradite et confirmate, habentes terminos indubitabiles in priuilegiis expressos inter duos equiuocos fluuios, uidelicet Rubinicham superiorem et inferiorem. Porro ut abbas gerstensis monasterii, qui pro tempore fuerit, huius nostre inquisitionis et processus habeat memoriale testimonium et ostendere possit, si necesse fuerit, hanc inde paginam conscribi fecimus sigillorum nostrorum impressione roboratam.

Aus einem Codex Saec. XV. zu Garsten. Diese und die vorhergehende Urkunde Nr. XXIX (beide ohne Datirung) sind wegen ihres vermuthlichen Zusammenhanges mit der unmittelbar Folgenden hier eingeschaltet. Ihrer Ausstelung nach müssen sie, da Gebhard, Bischof von Passau, auf dieses Bisthum im Jahre 1232 resignirte, in dieses oder das Jahr 1231 gehören.

Urkundenbuch des Landes ob d. Ennss III. Bd.

3

« AnteriorContinuar »