Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ΧΧΧΙ.

Friedrich, Herzog von Österreich

1235. 18. September. Schloss Sitzenberg. und von Steyr etc. nimmt das Kloster Garsten gegen einige genannte Adelige, welche sich mit Unrecht die Advocatie über dasselbe angemasst hatten, in Schutz.

Nos Fridericus dei gracia Dux Austrie et Styrie et Dominus Carnyole notum facimus vniuersis et nominatim significamus Ottoni aduocato de Lengenpach, Liutoldo et Chunrado fratribus de Altenburch, Ottoni et Ortolpho de Grêze et Gundakaro de Styra, quod accepimus querimoniam Vrici abbatis et fratrum de Gersten super iniuriis et grauaminibus, que sibi inferebant predicti et quidam alij minores, qui se dicebant sue ecclesie aduocatos. Nos igitur dicto abbati et fratribus diem prefiximus ante castrum Sitzenperge ad nostrum placitum generale, ubi predictus abbas presente Chunrado frisingensi episcopo, comite Chunrado de Hardeke et multis ministerialibus nostris per plura priuilegia sufficienter ostendit, quod in omnibus possessionibus ecclesie sue nullum preter nos habere debeat aduocatum. Nos itaque eandem aduocatiam, sicut iustum fuit, nostre adtraximus potestati, mandantes, ut nullus eos in suis possessionibus occasione aduocatie grauet de cetero aut molestet. Quod quicumque contra ius et contra mandatum nostrum eandem ecclesiam de cetero infestauerit, illum, sicut ratio exegerit, puniemus utpote nostri nostrique iudicij contemptorem. Huius rei testes sunt Chunradus episcopus frisingensis, comes Chunradus de Hardeke, Heinricus de Prunne, Irnfridus de Himperge, Henricus de Sevelde, Hademarus de Sunneberch, Wichardus de Arnsteyne, Heinricus de Hakenberch, Chunradus et Vlricus fratres de Himperge, Vlricus de Chirchlinge, Hugo et Otto Tursones, Rapoto et Hademarus fratres de Schonenberch, Ditrycus de Volchinsdorf, Syboto de Hage, Liutoldus de pórawe, Dyetricus pumhase, Wernhardus de Inne, Heinricus de Wasen, Meinhardus de Gastey, Duringus magister uenatorum, Duringus scheke, Marquardus preuhauen, Rubertus de Anaso et alij multo plures. Datum ante castrum Sytzenperge XIIII. Kalendas Octobris Anno Domini MCC XXX V°

Orig. auf Perg. zu Garsten. Das Hängesiegel ist zerbrochen. Abgedruckt bei Kurz, Beiträge II. 546.

1235. 17. December. Passau.

XXXII.

Heinrich Abt von Kremsmünster und sein

Convent überlassen ihre Besitzungen zu Alburch in dem Sprengel von Regensburg dem Bischofe Rudiger von Passau.

In nomine domini amen. Heinricus miseracione diuina abbas ecclesie in Chremsmunster et eius conventus uniuersis presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad noticiam singulorum uolumus peruenire, quod nos de communi consensu et unanimi uoluntate nostri conuentus predia et possessiones nostras sitas in pago et villa Alburch Ratisponensis dyocesis domino nostro Rudegero episcopo Patauiensi contulimus et eius ecclesie, in futurum perpetuo possidendum sub condicionibus expressis per aliud instrumentum. In huius rei testimonium presentem paginam nostri sigilli munimine duximus roborandam. Acta sunt hec Patauie XVI. kalendas Januarii anno dominice incarnacionis M. CC. XXX. V.

Monum. boic. XXVIII. II. 337.

XXXIII.

1235. Propst und Convent zu Reichersberg verbinden sich, dem Pfarrer von Odespach, der zum Ankaufe von Grub 60 Pfund gegeben, die Hälfte der jährlichen Einkünfte hievon zu reichen und ein Gut für ihn zu kaufen, das jährlich 4 Pfund erträgt.

Omnibus, ad quos presens scriptum peruenerit, Chuno prepositus totusque Richerspergensis cenobii conuentus orationes in domino. Notum esse uolumus uniuersis, quod, cum nos apud dominam Tutam de Zebing predium quoddam situm in Grube conparauimus, magister Johannes plebanus de Odespach ex rogatu et consensu prepositi et conuentus, ut noster coemptor in eodem predio existeret, medietatem pecunie uidelicet Ix libras wienensis monete persoluit, ut medietatem redituum, qui ad octo libras estimantur, perciperet singulis annis. Verum, quia ipse nimis remotus est ad dictum predium procurandum, postulauit a nobis, ut uice sua procurationem assumentes quatuor libras wienenses in festo beatj Michahelis sibi annis singulis assignemus, nisi aliquo anno ex euidentj causa nobis illi reditus minuantur. Tunc enim ad solutionem predictarum quatuor librarum

integraliter non tenemur, sed secundum estimationem diminutionjs ipse quoque de predictis quatuor libris remittet. Hoc autem tamdiu obseruabitur, donec pro prefata pecunia sua comparetur sibi predium speciale, quod infra quadriennium fieri debet. Ad hoc namque sub pena XXX: librarum obligatj sumus dicto magistro Johanni, quod bona fide speciale predium omnj studio perquirere debemus, et protinus eo inuento omnj occasione et contradictione cessante sepedictam pecuniam suam, quam nobiscum, ut dictum est, in predio posuit supradicto, Ix scilicet libras, undecunque trahamus, cum quantocunque dampno acquiramus, refundere debemus, ut ex ea inuentum predium conparetur. Quo comparato nos et sepedictum predium nostrum in Grube a solutione supradictarum quatuor librarum liberi erimus et inmunes. Verum si nos grauamen uel dispendium aliquid ob impetionem aliquorum uel alicujus patiemur, per quod illi redditus possint minui uel predium omnino amitti, nichilominus sibi prefate quatuor libre in dicto termino persoluentur, donec juxta formam suprascriptam absoluamur. Sane de predio per pecuniam suam taliter conparato tali se nobis sponsione obligauit, quod ipse illud temporibus suis tenebit et quandocunque inspirante domino uoluerit condere testamentum, sub hac forma condet illud, quod quicquid ipse in testamento ordinabit, nobis et ecclesie incumbet, ut illud singulis persoluamus, proprietate predii apud nos et ecclesiam perpetuo remanente. Si uero ipse, quod absit, decesserit intestatus, predium illud apud nos et ecclesiam nichilominus remanebit. Super hec omnia, si quoquo modo obmittatur, quod sepedicte quatuor libre sibi in dicto termino non soluantur, nos et ecclesia preter quatuor libras ad sex libras tenemur obligati sibi in eodem anno persoluendas. Vt autem hec omnia inuiolabiliter obseruentur et robur firmitatis obtineant, presentem paginam de conmunj consensu capitulj sigillo ecclesie nostre duximus roborare. Acta sunt hec anno domini MCCX XXV Indictione VIII. Testes huius rei sunt hii, quorum nomina subscribentur: Ortolfus frater cellerarii, Chunradus dictus hospes, Diethericus pellifex, Wernhardus pellifex, Perhtoldus Gucke, Otto, Gerungus, Chunradus surdus, Vlricus pellifex, Siboto scolaris.

Orig. auf Perg. mit Siegel zu Reichersberg.

1236. 1. Jänner. Passau.

-

XXXIV.

Ulrich, Propst von St. Nicola beurkundet, dass die edle Frau Gerdrut von Lauterbrunn seinem Kloster eine halbe Hube gegen Darreichung einer Präbende gegeben habe.

Vlricus diuina misericordia prepositus sancti Nycolai Patavie et conuentus vniuersis christi fidelibus hanc paginam inspecturis salutem in eo, qui est omnium uera salus. Sciant omnes christi fideles tam presentes quam futuri, quod nobilis mulier domina Gertrudis dicta de Luterbrunnen quoddam predium, scilicet dimidiam Hubam in eadem uilla positam, contulit ecclesie nostre tali condicione, ut prebendam unius sororis et duos calceos, quam diu uiueret, a nobis percipiat annuatim. Et ut libera eiusdem predii collacio nobis et ecclesie nostre magis rata et stabilis in perpetuum permaneat, memorata domina procurauit, ipsum predium per quendam uirum liberum nomine Sifridum, in cuius manu delegacio talis predii fixa fuit, super altare sancti Nycolai nemine contradicente rite ac legaliter delegari. Vt autem talis collacio siue delegacio memorie hominum forcius debeat adherere, scriptis conmendatam testimonio bonorum hominum, qui tune presentes aderant, ipsam fecimus communiri. De familia sancti Nicolai Hainricus miles, Waltherus, Heinricus Chreno, Viricus Wazo, Pernhardus frater eius, Fridericus, Heinricus Slehto, Heinricus Vogel faber, Albertus gener eius, Siboto de fonte, Vlricus, Albertus carpentarius, Viricus car, Geroldus Pezeret, Heinricus de Nevmburch et alii quam plures. Actum apud sanctum Nycolaum Patavie Anno domini MCCXXXVI. In circumcisione domini, Indictione IX.

Aus einem Perg. Codex des Klosters St. Nicola im k. baier. Reichsarchive.

--

XXXV.

1236. 23. Februar. Passau. - Rudiger, Bischof von Passau, ermahnt die Gläubigen seines Sprengels, zur Herstellung der Brücke in Wels beizusteuern. Rudgerus dei gratia Pataviensis episcopus universis has litteras inspecturis salutem in domino, cum Christo commune bonum communi studio sit promovendum, nos vero, qui ex debito superintendimus specialius communibus et privatis, manum ad promotionis pariter et protectionis instituere voluimus, quos debemus. Quapropter

notum facimus universis, quod, cum bonæ memoriæ religiosi viri fundatores pontis in Wels postponentes hæreditatem terrenis hæredibus ampliare ac preponentes bonorum suorum hæredem constituere Salvatorem, pontem in Wels construxissent utilissimum, decernentes, ut omne genus hominum atque sexus ille liberum transitum in perpetuum obtineret, hoc idem privilegium auctoritatis ratum et irrefragabile fieri facientes, cum etiam bona sua mobilia et immobilia copiose dedissent ad eundem annis singulis, sicut esset necessarium reparandum, nostris temporibus in malitia hominum faciente prædicta bona cum per rapinas et incendia devastata usque adeo, quod jam pons per illa non potest ullatenus reparari, Nos vero tam excellenti bono cupientes nostrum sustentaculum exhibere per præsentes litteras universitatem nostram (vestram) diligentius exhortamur et vobis injungimus peccatorum, quatenus ad eundem pontem eleemosinas erogetis, quia beneficium illius omnibus est commune omnibus et qui pro reparatione illius eleemosinas dederint, de injuncta poenitentia XV. dies relaxamus veram ab omnipotenti Deo eis remissionem peccatorum omnium imprecantes. Datum Patavie VIII. kalendas Martii Anno Domini M. CCXXXVI.

Hoheneck II. 793.

1236. 25. April.

XXXVI.

Friedrich II., Herzog von Österreich, schenkt dem Gotteshause Kremsmünster eine jährliche Rente von einem Talente und erlässt ihm gegen Vergütung das Vogtrecht.

F. Dei gratia Dux Austrie et Styrie et Dominus Carniole per presens scriptum notum facimus omnibus hanc paginam inspecturis, quod nos ob reuerenciam et honorem gloriose virginis Marie, nec non pro nostre ac parentum nostrorum remedio animarum de possessionibus nostris redditus unius talenti contulimus ecclesie in Chremismunster. De speciali quoque dilectionis gracia, qua eandem complectimur ecclesiam, remisimus ei totum ius aduocatie, quod vulgo Vogtereht dicitur, ita, quod pro tali iure decem libras persoluat ad nostram Cameram annuatim. Acta sunt hec anno Domini MCC XXXVI. kalend. Maii VIIo. Et ut aput nos et successores nostros hec rata et illibata semper permaneant, presentem paginam conscribi et nostro Sigillo fecimus roborari.

Urkundenbuch von Kremsmünster Nr. 66.

« AnteriorContinuar »