Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nomine prefati Fraenchingerii omnem vexationem, que nobis in eadem curia per amicos eorum ingeritur, sine nostro rerum periculo complanare. Quecunque vero taxate summe per culturam seu pro expensa accreverint, in obligatione ad curiam sepe dictam annumerabitur et Fraenchingeriis dabitur extra pactum. Dedimus Ortolfo de Fraenching dimidium talentum, XII. mete frumenti et X. mete avene pro semine ad curiam sepe dictam. tunc mete frumenti per XXXVI. denarios emebatur et metreta avene pro XV. denariis; solidos quoque XIII. dedimus ad curiam, que inculta fuerat, excolendam; pro duobus bubus X. solidos; ad eandem curiam Domine Elizabet prenotate vaccam valentem VI. solidos; lectisternium eidem pro III. solidis: ad hoc perdidimus in cultura eiusdem curie duos equos valentes VIII. talenta. Presertim notandum restat, si Ludwicus a nobis vivus recesserit, pro eo Wernhardus frater suus suam prebendam habebit; si autem Ludwicus moritur apud nos, nullus fratrum suorum eius prebendam debet recipere vel habere. Summa huius est pecunie LI. talent. Ne autem hec nostra prebendalis collatio sive eorum predii donatio nec non nostri tractatus pactio per nos vel eos valeat immutari, presentem literam nostro sigillo et Domini Ortolfi de Planchenpach atque sigillo iudicis Wilhardi communivimus in Testimonium et Cautelam. Huius rei testes sunt Dominus Heinricus de Wolfzberg, Otto Lampoltingerus et filius suus Otto, Meingotus de Meinharting. Acta sunt hec anno Dom. M. CC. LXVIII. in die beati Gregorii Pape.

Mon. boic. III. 336.

CCCLXXVIII.

1268. 22. März. Wels.

[ocr errors]

Gerichtsbrief des Grafen Heinrich von Hardeck in dem Streite zwischen der Äbbtissin von Nonnberg und Wölflin von Freiling wegen eines Hofes zu Freiling.

Nos Heinricus comes de Hardekke judex provincialis per Austriam praesenti scripto notum facimus tam praesentibus quam futuris, quod, cum Wolvelinus de Freilingen et sui haeredes venerabilem Dominam Dimudim Abbatissam de Nunenberch de quadam curia in Freilingen coram nobis impeterent, diem peremptorium partibus in Welsam ad placitum nostrum generale, quod ibidem proxima feria secunda post Dominicam Laetare celebravimus, praefixeramus, ubi pars ipsius Wolvelini comparere neglexit, praedicta vero Domina

Abbatissa Dimudis praenotatam curiam in Freilingen debito judicio et idoneo testimonio coram nobis obtinuit et evicit. In cujus rei testimonium praesentem litteram scribi et sigillo nostro fecimus communiri. Datae in Welsa anno Domini M° CC: LXVIII. proxima feria IV. post Dominicam Laetare. Hujus rei testes sunt hii: Dominus H. de Schowenburch, Dominus Al. dapifer de Velsperch, Dominus 0. et Dominus H. fratres de Travna, Dominus Ulr. de Capella, Ulr. junior de Capella, Dominus Heinricus de Pouchhaim, Wernerus de Slirbach, Dominus Gundakkerus de Storkchenberch, Dominus Wichardus de Pollenheim et patruus suus, Dominus Sibotto de Laonsdorf, Wel. de Tegrnbach, Dominus Chunradus de Hartheim, Dominus R. Pruschinch, Dominus Otto de Chersperch, Dominus Fridericus de Monte, Dominus Otto de Gehay, Fridericus de Tittmoeninge, Heinricus de Ascha, Heinricus Summer, Pilgrimus de Eger, Heinricus de Monte, Engelbertus, Chunradus de Hinterperge. Ulr. de Altenhoven et alii quam plures.

Esterl, Chronik von Nonnberg 217.

--

CCCLXXIX.

1268. 5. Mai. Passau. Ulrich von Tannberg und Ruger von Haichenbach verpflichten sich unter Verpfändung aller Lehen, sich dem Spruche der bischöflich Passau'schen Räthe zu unterwerfen.

Nos Viricus de Tannberch et Rugerus de Haichenpach notum facimus vniuersis presentes litteras inspecturis, quod mandatis et beneplacitis dominj nostrj P. venerabilis Patauiensis Episcopi cupientes efficaciter coaptarj, Castrum in Haichenpach cum omnibus, que ab Ecclesia Patauiensi habemus in feudo, eidem domino nostro Episcopo taliter obligamus, quod, cum proximo reuersus Patauiam fuerit, quicquit infra quatuordecim dies post aduentum suum iurati Consiliarij sui super statu nostro decreuerint, ratum et firmum per omnia teneamus et si contra fecerimus, tam Castrum predictum quam cetera feuda nostra, que habemus ab Ecclesia et ab ipso, per omnia sibi vacent, nisi forte inpedimento legitimo, captiuitate vel infirmitate uidelicet gravj detenti fuerimus ita, quod Patauiam eodem termino venire non possimus, qua cessante secundum formam predictam omnia faciemus. Promisimus etiam sub pena predicta tam in aqua quam in terra nullum medio tempore contra iustitiam molestare. In

cuius rej testimonium presentes litteras predicto domino nostro dedimus sigilli domini Chalhohi de Valchenstein et mej Rugeri de Haichenpach sigilli robore communitas. Actum Patauie Anno dominj Millesimo CC. LXVIII. Tercio Nonas Maij coram hijs Testibus: Ch. de Hartheim, S. de Lonstorf, B. de Haidendorf, Wernhardo Rauberio, H. de Radekk, O. de Morspach, W. de ynne et aliis pluribus.

Mon. boic. XXIX. II. 483.

CCCLXXX.

1268. 1. Juni. Steyr. Chunrat, Abbt von Gleink, vergleicht sich mit Hartwik und Otaker von Lauterbach wegen des streitigen Hofes in Trübenpach, und wegen der Schweigen in Au und Dachseneck.

Nos Chunradus dej gratia Abbas Glunicensis cum vniuersitate conuentus ibidem Notum facimus vniuersis, ad quos presens scriptum peruenerit, quod de nostra bona omnium voluntate lis, que inter nos ex vna parte et hartwicum et generum suum otakerum de loutterbach ex altera fuit super curia jn trubenpach cum feudo sibi adtinentj et sweigis in Awe et dachsenekke, per arbitrariam sentenciam taliter est decisa, scilicet quod prefatus Otakerus vna cum filia sua Kunegundi habebunt et possidebunt prelibatam curiam jn Trubenpach cum feodo sibi adtinentj et sweigam jn Awe cum terminis sibi adtinentibus ex iure jure precario, quam diu vixerint, pariter vel singulariter pro pensione quinque solidorum dandorum IN Natiuitate beate Marie virginis nostre ecclesie, tali conditione adiecta, quod, si in ante dicto termino vel jnfra dies quatuordecim de pensione totaliter nostre ecclesie non fuerit satisfactum, extunc continuatis diebus ter XIIII penam persoluant sex solidorum, Nisi tunc sit propter minoritatem temporis defalcanda, Renunciato omni jure IN Swaiga Dachsenekke cum suis terminis, quod sibi dicere competebat, Adiecta etiam tali conditione super sepenominatis curia jn Trubenpach cum feudo sibi adtinentj et Swaiga jn Awe, quod, quando prefatj otakkerus et kunigundis filia sua ab hac uita transmigrauerint, quiete cum omni iure et libere sit soluta, Remissa etiam omnj jnpetitione, quam nos et contra hertwicum de Sippach habere eo tempore poteramus, quam sententiam arbitrariam vnanimiter et voluntarie ratam habentes. jn ipsius rei testimonium presentes litteras nostris sigillis subpenden

tibus cum testibus subnotatis fecimus munimine conmuniri. Huius Rei sunt testes Bertoldus abbas Kremsmunstrensis, FRidericus Abbas Gerstensis, Chunradus hospitalarius jn pyer N, Chunradus Scriba Anasi, Marquardus preuhauen, perichtoldus frater suus, Duringus Scekko, Otto de osterberk, Ortolfus de Kersperch, Richerus de stadel. vlricus, Marquardus, Ditmarus fratres dicti de tursendorf, Hylprandus, Ditmarus de SchacheN, Hugo et filius suus ponhalm, Hein Ricus Roubber et alij quam plures. Acta sunt hec Stirie ANNO Domini M. DD: Sexagesimo octavo, kl. Jvnij.

Orig. auf Perg. mit zwei Siegeln. Der obere Theil der Urkunde enthält folgende Buchstaben halb zerschnitten, so dass wahrscheinlich die Gegenurkunde die andere Hälfte derselben am Ende enthält: A B CDEFGHIK L. Stiftsarchiv Gleink.

1268. 9. October. Vilshofen.

CCCLXXXI.

Vergleich zwischen dem Bischofe von Passau und Otto von Morspach, vermittelt durch Herzog Heinrich von Baiern. Nos Hainricus dej gratia Comes Palatinus Renj, Dux Bawarie Vniuersis presencium inspectoribus declaramus, quod, cum Otto filius Ortolfi de Morspach vxorem habens de Ministerialibus nostris, senciens quodammodo se a paterne pietatis prouidencia derelictum ac euidenti oppressus penuria castrum in Morspach occupasset, ex quo contigit per eundem et amicos ac servientes ipsius et nonnullos ex hominibus nostris Patauiensem Ecclesiam et ministeriales ipsius in bonis et hominibus pati non modicum detrimentum, Nobis reuerendi in christo patris domini Petri venerabilis ecclesie Pataviensis Episcopi precibus inclinatis nostreque mediationis auxilio accedente dictus Otto eiusdem Episcopi gratie reformatus castrum idem patri suo sub infrascriptis condicionibus assignauit, quod uidelicet in iam presenti anno in festo purificationis beate Marie virginis Ducentas libras Patauiensium denariorum, qui tune in communj cursu fuerint, et in festo Penthecostes todidem eidem Ottoni dabuntur, Pro quibus fideles ipsius Ecclesie Patauiensis, videlicet Hainricus de Radecke, Siboto de Vrlingsperg, Christanus Ciuis Patauiensis et Vlricus Judex filius eiusdem exhibuerunt semetipsos in fideiussoriam caucionem. Illam siquidem summam pecunie in dotalicium uxori sue dictus Ortolfus quondam a captivitate bone memorie genitoris nostri domini Ottonis Inclitj Ducis Bawarie absolutus filio suo predicto

spoponderat se daturum. Obeunte vero predicto Ortolfo de Morspach predictus Otto cum fratre suo et sororibus couterinis ipsius in eodem castro ac omnibus pertinenciis ipsius, hominibus scilicet ac possessionibus pleno iure hereditario perfruetur. Et similiter post decessum eiusdem Ottonis heredes ipsius utriusque sexus hereditario sibj succedant titulo in eisdem. Verum si vel post obitum predicti Ortolfi dictus Otto vel post eiusdem Ottonis decessum heredes ab eo superstites in successione illius hereditatis ex paterna ingratitudine vel ipsius dominj Episcopi aut successorum eiusdem siue quarumcunque ecclesie Patauiensis personarum consensu notorio vel manifesto, studio vel conatu dicta successio Ottonis et heredum suorum impedita fuerit seu turbata, extunc nos memorato Ottoni nel heredibus ipsius ad obtentum uel recuperacionem suj iuris aut possessionis, si forte a predicto Episcopo uel successoribus suis aut aliis personis iniuriose uel uiolenter eiectus fuerit, auxilium et fauorem nostre potencie sibi tenebimur impertirj nec proinde nos uel nostrj a predieto domino Episcopo aut successoribus ipsius vel quibuslibet Ecclesie ipsius personis in causam trahamur ullomodo vel odij quippiam paciemur. Ipse enim dominus Episcopus prefatum Ottonem et Viricum de Tannenberch cum ceteris cooperatoribus suis tam ipsius Episcopi quam nostris seruitoribus, qui eiusdem castri occupacioni operam uel consilium impenderunt, dissimulatis et condonatis ex intimo. corde dampnorum ipsorum culpis in suam et Ecclesie sue recepit gratiam et fauorem. In cuius rej testimonium presentes litteras nostri sigillj robore placuit communirj. Datum in Vilshofen Anno domini M. CC. LXVIII. VII. Idus Octobris.

Mon. boic. XXIX. II. 487.

1268. 21. December. Graetz.

CCCLXXXII.

Volkmar, Richter zu Grätz, schenkt dem Spital am Pyhrn eine Hube in Tomdorf.

Nouerint vniuersi tam presentes quam futuri hanc litteram inspecturi, quod ego Volchmarus Judex Grætzensis ob salatem anime mee meorumque progenitorum dotaui hospitali beate uirginis in pirna mansum vnum in Tomdorf, in quo Wlkowim residet, cum manibus omnium heredum meorum, quocumque censeantur nomine, cum omnibus atinenciis eo iure, quo illum possedi, quiete et pacifice perpetualiter possidendum. Vt autem eos eadem rata maneat et stabilis

« AnteriorContinuar »