Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XLIII.

1237. 3. Jänner. Gretz.— Kaiser Friedrich II. beauftragt den Albero von Polheim den Rupert von Ens zur Vergütung des dem Stifte Seckau angethanen Schadens

zu verhalten.

FRidericus dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerosolimarum et Sicilie rex Alberoni de Pollenheym dilecto fideli suo gratiam suam et omne bonum. Veniens ad curiam nostram venerabilis prepositus Seccoviensis fidelis noster celsitudini nostre grauiter est conquestus, quod Rupertus de Ense census ecclesie sue per triennium violenter detinuerit et iniuste, et in quadam silua ecclesie sue usque ad estimacionem centum librarum Wyenensium ipsum dampnificarit, iniurias sibi et ecclesie sue graues et molestias irrogando. Cum igitur fidelium nostrorum et, precipue personarum religiosarum dampna et grauamina sustinere nolimus, fidelitati tue precipiendo mandamus, quatinus dictum R. commoneas et, si necesse fuerit, compellas, ut prefato preposito fideli nostro census ecclesie sue uiolenter et iniuste detentos persoluat et de dampnis et iniuriis sibi et ecclesie sue illatis satisfaciat, ut est iustum, ut nullam super hoc de cetero habeat materiam conquerendi.

Datum apud Gretz iij (?) januarij, decime indictionis.

Orig. auf Pergam. mit Siegel im k. k. geh. Haus-, Hof- und Staatsarchive zu Wien.

XLIV.

1237 im Jänner. Wien. - Kaiser Friedrich II. nimmt das Kloster Lambach unter seinen Schutz.

Fridericus dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus, Jerusaleme et Sicilie rex. Per presens scriptum notum fieri uolumus vniuersis tam presentibus quam futuris, quod nos diuine remuneraeionis intuitu, quo personas deo dicatas respicimus, venerandum abbatem monasterii de Lambach fidelem nostrum, monasterium ipsum, personas ibidem domino famulantes cum bonis et juribus suis, que iuste tenent et possident et in antea iusto aquisitionis titulo poterunt adipisci, sub nostra et imperii speciali recepimus protectione, mandantes et precipientes firmiter et districte, quatinus nullus sit, qui

dictum abbatem, monasterium et personas ibidem deo famulantes in bonis et iuribus suis, que racionabiliter possident, contra huius protectionis nostre tenorem presumat aliquatinus molestare. Quod qui presumpserit, indignationem nostram se nouerit incursurum. Ad huius rei memoriam et robur in posterum ualiturum presens scriptum fieri et sigillo maiestatis nostre iussimus communiri.

Actum apud Wyennam anno domini millesimo ducentesimo tricesimo septimo, mense Januario, decime indictionis.

Orig. auf Perg. mit Siegelresten zu Lambach. Kurz, Beiträge II. 454.

XLV.

1237. 20. Februar. Wien. Kaiser Friedrich II. bestimmt dem Kloster Wilhering den Albero von Polheim, Hauptmann ob der Enns, zum Vogte.

Fridericus dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus, Jerusalem et Siciliae rex Alberoni de Pollenhaim iudici prouinciali fideli suo gratiam suam et omne bonum. Supplicarunt culmini nostro venerabilis abbas et conuentus de Wilaringen Cisterciensis ordinis fideles nostri, ut ipsos et vniuersa bona sua, quae legitime pertinent ecclesiae memoratae, defensioni tuae committere teque super iustis eorum quaerimoniis eisdem iudicem concedere dignaremur. Nos itaque in fauorem ordinis, dictorum abbatis et conuentus supplicationibus fauorabiliter inclinati praedictos abbatem et conuentum nec non vniuersa bona sua, quae mero iure pertinent ecclesiae praenotatae, defensioni tuae committere teque eis iudicem in eorum iustis quaerimoniis duximus concedendum. Quare fidelitati tuae mandamus firmiter praecipientes, quatenus praedictos abbatem et conuentum in bonis ecclesiae suae legitime spectantibus auctoritate nostri culminis contra vniuersos iniuriatores suos manuteneas et defendas, super iustis eorum quaerimoniis ipsis nihilominus faciens iustitiae complementum, nec ratione defensionis uel ratione iudicii aliquid exigas ab eisdem, sed tanquam pietatis nostrae fidelis et sincerus executor dictis fratribus super bonis et eorum iuribus sic prouideas ex parte nostra, ut a nullo indebite molestentur. Datum apud Wiennam xx. Februarii, x. Indictione.

Aus der Pancharte des Klosters Wilhering vom 24. October 1680. — Abgedruckt bei Stülz, Wilhering 506.

1237. 28. Februar. Wien.

XLVI.

Kaiser Friedrich II. bestätigt die Mauthfreiheit des
Klosters Wilhering.

Fridericus dei gratia Romanorum Imperator semper augustus, Jerusalem et Siciliae rex vniuersis iudicibus et mutariis suis per Austriam et in Welse constitutis praesentes litteras inspecturis fidelibus suis gratiam suam et omne bonum. Notum facimus vniuersitati vestrae, quod nos ad supplicationem venerabilis abbatis et conuentus de Wilhaeringen Cisterciensis ordinis nostrorum fidelium, uolentes eis obseruare fauorabiliter inconcussam eorum ordinis libertatem, immunitatem et gratiam in ducendis victualibus et aliis rebus propriis ad usus eorum per loca mutarum tempore ducis Leopoldi felicis memoriae per eum habitam et obtentam eis duximus per speciale priuilegium concedendam, sicut in priuilegio eiusdem concessionis sibi elementer indulto plenius continetur. Quare mandamus et praecipimus vniuersitati vestrae, quatenus eandem immunitatem et gratiam, quemadmodum praedicti ducis tempore fuit obtenta et per nostrum priuilegium est concessa, tam in terris quam in aquis, in ascensu et descensu per mutas et thelonea conseruetis eisdem, vt indultam eis gratiam felici tempore nostro quiete gaudeant obtinere. Datum apud Wiennam vltimo Februarii decimae Indictionis.

Aus der Pancharte des Stiftes Wilhering vom 24. October 1680. Abgedruckt bei Stülz, Wilhering 507.

XLVII.

1237 im Februar. Wien. Kaiser Friedrich II. bestätigt dem Kloster Wilhering die dem Orden der Cistercienser eigenthümliche Freiheit, unter keinem Vogte zu stehen, und erklärt es von jedem weltlichen Gerichtszwange befreit.

In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis Fridericus secundus diuina fauente clementia Romanorum Imperator semper augustus, Jerusalem et Siciliae rex. Imperialis auctoritas tunc praecipue auctori suo, per quem salubriter regnat et imperat, suae deuotionis exhibet debitum, cum ob eius reuerentiam loca venerabilia et personas religiosas in eisdem Domino famulantes piae mentis affectione protegi

Urkandenbuch des Landes ob d. Enns. III. Bd.

4

et eorum libertatibus ac iustis petitionibus fauorabiliter se inclinat. Eapropter ad notitiam vniuersorum praesentium et futurorum nostrorum et imperii fidelium uolumus peruenire, quod ad supplicationem Theodorici venerabilis abbatis monasterii de Wilhering Cisterciensis ordinis fidelis nostri, cum idem ordo praeter Romanum imperatorem nullum prorsus habere debeat aduocatum, abbatem ipsum suosque successores regulariter institutos, conuentum, monasterium et omnia bona sua, quae in praesenti iuste tenent et possident et quae in antea iusto titulo poterunt adipisci, sub nostra et imperii protectione recipimus speciali mandantes, ut quaecunque iura, quaecunque exemptiones et libertates a felicibus imperatoribus praedecessoribus nostris vel ab aliis imperii principibus rationabiliter eidem monasterio sunt collata uel iuste de caetero conferentur, rata sibi omni tempore integraque seruentur. Et sicut ordo Cisterciensis ab exordio institutionis suae nullum unquam praeter Romanum imperatorem, ut praedictum est, habuit aduocatum, ita praedictum monasterium cum omnibus possessionibus eius praeter nos et Romanorum imperatores ab omni aduocatorum ratione atque exactione sit liberum tam communi ordinis libertate quam praesenti nostra concessione exemptum. Paci insuper eorum et immunitati ipsius de imperiali clementia prouidentes inhibemus omnino, ne quisquam dicti monasterii aut ullius praedii sui aduocatiam in feudo a quoquam habeat uel habere possit ullo nomine aut iure nec donationis alicuius praedii ratione seu commissione aut expetitae defensionis occasione uel quasi a progenitoribus hereditaria successione nomen et ius aduocati in eos aut bona eorum sibi quispiam uendicet aut assumat. Sed quodcunque praedium eidem monasterio est hactenus uel a modo fuerit in elemosinam datum aut iustis modis aliis acquisitum, imperiali tuitioni eo ipso subiaceat, quod eiusdem monasterii esse coepit. Verum de abundantiori beniuolentia nostri culminis ad parcendum praedictis abbati et conuentui super laboribus et expensis, ne continue ad curiam imperialem pro iure et utilitatibus suis uenire cogantur, defensorem eis ipsum duntaxat, quem abbas et conuentus iam dicti ad hoc elegerint, deputamus et habere concedimus, cui in eorum defensionem in contractibus, in causis ciuilibus et in aliis ciuilium negotiorum transactionibus nostrae vicis executionem non in feudo habendam, non perpetuo obtinendam neque heredibus relinquendam salua dicti monasterii libertate committimus ita, ut liberum eis esse debeat recusare et alterius defen

sioni se et sua committere, si sub nomine defensoris se ipsis exhibuerit offensorem et immunitatis eorum priuilegium ullo uexationum aut exactionum genere attemptauerit infringere aut euacuare. Volumus enim nostrae potestatis executores nostrae pietatis sectatores habere firmiter praecipientes, ut qui nostra iussione uel ex eorum petitione seu quacunque occasione ipsos et eorum iura defendunt, liberaliter, sincere et pro sola Dei retributione defendant ita, ut neque banna, petitiones, precarias siue steuras neque pernoctationes neque ad opera ipsorum operarios nec ulla omnino seruitii eis inuitis uel a colonis ipsorum praetextu defensionis exigant aut extorquere praesumant. Adiicimus etiam eidem monasterio talem gratiam iuxta ordinis. libertatem, ut homines ipsius siue coloni per nullum judicem secularem uel etiam per aliquem aduocatum ad communia uel priuata placita, nisi qer se uenire uoluerint, aliquatenus compellantur. Praeterea auctoritate praesentis priuilegii concedimus abbati et fratribus memoratis, ut propria uictualia domorum suarum annonam uidelicet, caseos, salem, pisces, oleum, vinum et pecudes et alia quaecunque ad usus suos pertinentia tam in aquis quam in terris sine theloneis, uectigalibus et aliis exactionibus, prout ex concessione ducum Austrie libertatem ipsam soliti sunt habere, deducant salubriter et quiete. Statuimus igitur et imperiali sancimus edicto, vt nulla persona ecclesiastica uel saecularis, alta uel humilis praedictum abbatem, conuentum et successores eorum, monasterium et bona sua contra praesentis priuilegii seriem super aliquibus ausu temerario molestare praesumat. Quod qui praesumpserit, praeter indignationem nostri culminis, quam incurret, centum libras puri auri componat, quarum dimidia pars fisco nostro, reliqua uero pars passis iniuriam persoluetur. Ad huius itaque rei memoriam praesentis protectionis et libertatis nostrae diualem paginam conscribi fecimus et sigillo maiestatis nostrae ipsam iussimus insigniri. Huius itaque rei testes sunt: venerabiles Sifridus Maguntinus, Theodericus Treuerensis, Eberhardus Salisburgensis archiepiscopi, Ekkebertus Babenbergensis, Sifridus Ratisponensis imperialis aulae cancellarius, Rudegerus Patauiensis, Conradus Frisingensis episcopi. Batzeslaus rex Boemorum, Otto comes palatinus Rheni dux Babariae, Heinricus Raspo landgrauius Thuringiae comes palatinus Saxoniae, Bernhardus dux Karinthiae, principes, Hermanus marchio de Baden, Conradus burcgrauius de Nurenberk, Fridericus de Truhendingen,

« AnteriorContinuar »