Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DXXXVI.

1279. 1. April. Rom. Papst Nikolaus III. trägt dem Abbte von St. Peter und dem Dechant zu Salzburg auf, den Streit zwischen dem Kloster Reichersberg und Engelschalk von Lanzenkirchen wegen der Capelle zu Wolfgerstorf zu untersuchen und zu enden.

Nicolaus episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis .. abbati Monasterij sancti Petri et.. Decano Salzeburgensi Salutem et apostolicam benedictionem. Conquesti sunt nobis dilecti filij. . Prepositus et Conuentus Monasterij sancti Michaelis de Richesperge per Prepositum soliti gubernari ordinis sancti Augustini, quod Englescalcus de Lancenkirchen et Heinricus gener eius laici Patauiensis et Salzeburgensis diocesis super capella de Volfgerstorf quam ijdem Prepositus et Conuentus in proprios usus canonice se obtinere proponunt, quibusdam redditibus et rebus alijs injuriantur eisdem. Ideoque discretioni uestre per apostolica scripta mandamus, quatinus partibus conuocatis audiatis causam et appellatione remota fine debito decidatis facientes, quod decreueritis, per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio uel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante cogatis ueritati testimonium perhibere. Datum Rome apud sanctum Petrum Kalendis Aprilis, Pontificatus nostri Anno Tercio. Orig. auf Perg. mit Blei-Bulle. Stiftsarchiv Reichersberg.

1279. 2. April.

DXXXVII.

Hadamar von Wesen bezeugt, dem deutschen Hause in Wien einen Weingarten zu Neuburg verkauft zu haben.

Nos Hadmarus de wesen profitemur vniuersis presentem paginam inspecturis, quod nos conuentuj fratrum Domus Theutonice in winna, vineam quandam in Neuenburga iuxta colonos corum sitam vendidimus iure proprietario perpetuo sine omnj inpulsacione possidendam. In cuius rej Testimonium et tutelam et defensionem secundum terre et vinearum consuetudinem ipsius Nos et fratrem nostrum Albertum et Wichardum, Philipum, Wichardum iuvenem dictos de Pollenhaim et juvenem Stadekkarium firmiter obligauimus nec non litteras nostras tradidimus sigillj nostri appensione communitas. Acta sunt hec anno domini MCCLXXIX. in festo pasce.

Orig. auf Perg. mit Siegel, im Archive des deutschen Ordens zu Wien.

1279. 29. Mai.

DXXXVIII.

Bernhard, Wichard und Wernhard von Polheim überlassen dem Kloster Wilhering ihr Eigenthumsrecht an dem Hofe zu Clendorf. Facta legitime et consumata nec non transmittenda noticie succedentium ne molimine iniquorum hominum aut sompnolenti obliuionis inhertia deprauata memorie subtrahantur, solent scripturarum ac ydoneorum testium sollerti custodia perhennari. Ea propter nos Wernhardus, Wichardus senior et Wichardus iunior patrueles de Polnhaim vniuersis christi... (fidelibus) presentium inspectoribus volumus esse notum, quod premissa deliberatione prouida et de voluntate vnanimi fratrum nostrorum videlicet Ortolfi et Hainrici, Philippi Alberonis fratrum ex una linea, ex altera vero Chunradi, Alberonis et Raymberti, insuper aliorum amicorum nostrorum, quocunque nomine vocentur, accedente consensu spontaneo ob honorem gloriose virginis Marie ac remedium progenitorum nostrorum et nostram salutem ecclesie sancte Marie in Wilhering et fratribus ibidem deo famulantibus ius totius proprietatis nobis ab antecessoribus nostris attinens in curia et adiacenti area in Clendorf, quam videlicet curiam cum dicta area olim dominus Leo miles de Warperch a nobis iure feodali tenuit, qui nichilominus ius suum in predietis scilicet curia et area eisdem fratribus de Wilhering cum omnibus attinentiis suis, quocunque vocabulo censeantur, pro XL. talentis denariorum Winnensis monete per manus nostras facta resignatione debita vendidit, dedimus et contulimus iusto proprietatis titulo cum abrenuntiatione et abdicatione plenaria, que wlgariter fúrcicht dicitur, in perpetuum libere possidendum exhibentes nos memorate curie et aree in Clendorf auctores, qui wlgo Gwer dicuntur, ac defensores perpetuos contra inpetitiones et querimoniarum insultus heredum siue amicorum nostrorum aut aliorum quorumlibet sibi ius proprietatis sev ius feodale in eisdem videlicet curia et area vsurpancium, dum requisiti per supradictos fratres de Wilhering uerimus in conmuni placito vel priuato, Hac maiori cautione adhibita et firmata, quod, cum vnus nostrum aut predictorum fratrum nostrorum vnus vel plures decesserit uel decesserint, superstes uel superstites loco decedentis uel decedentium auctores uel defensores sepedicte curie et aree in Clendorf forma prenotata eius se constituere tenebuntur. In cuius rei testimonium euidens et cautelam prelibate

ecclesie in Wilhering et fratribus ibidem presentem paginam tradidimus sigillorum nostrorum caractere roboratam cum testibus subnotatis et sunt hii: dominus Gotfridus de Pernawe... Tewrwanger, Meinhardus de Ybsa, Hainricus Prantner, Vlricus mutarius, Hainricus frater suus, ciues in Lintz et alii quam plures. Datum anno domini M CC: LXXIX, quarto Kalendas Junii.

Aus einem Copialbuche des Stiftsarchives zu Wilhering.

DXXXIX.

1279. 5. Juni. Wien. König Rudolph bestätiget dem Kloster Gleink die demselben vom Herzoge Friedrich dem Streitbaren ertheilten Privilegien.

Rudolfus dei gratia Romanorum Rex semper Augustus Vniuersis sacri Romani Imperij fidelibus presentibus et futuris Gratiam suam et omne bonum. Tociens Regie Celsitudinis sceptrum extollitur altius et ipsius status a domino, a quo datur omnis potestas, felicius gubernatur, quotiens loca diuino cultui debita benigna consideratione reguntur et ad ipsorum libertates seruandas et facultates augendas graciosa protectio principis inuenitur. Cum enim omnis. gloria siue potencia principatus in subditorum consistat solidata fortunis, expediens arbitramur et condecens, ut simus subiectis act deuotis et in justicia faciles et in gracia liberales. Nouerit igitur presens etas et futuri temporis successura posteritas, quod accedentes Regie Maiestatis presenciam venerabilis. . Abbas et pars Conuentus Monasterij Gleunicensis quoddam priuilegium sibi a pie memorie quondam Friderico Duce Austrie et Stirie traditum in nulla sui parte viciatum nostro Culmini demonstrarunt supplicantes humiliter et deuote, ut idem priuilegium et contenta in eo approbare, confirmare et innouare de benignitate Regia dignaremur. Cuius priuilegii series talis est: In nomine sancte et indiuidue Trinitatis patris et filii et spiritus sancti Amen. Fridericus dei gracia Dux Austrie et Stirie et dominus Carniole etc. (wie am 6. September 1239).

Nos itaque predicti Abbatis et suorum confratrum humilibus precibus propter deuocionem sinceram, qua circa diuini cultus obsequia iugiter et feruenter vigilant, ac ob anime nostre remedium graciosius annuentes, prescriptum priuilegium cum omnibus et singulis in eo contentis articulis approbamus, junouamus et tenore presentium

Urkunderbuch des Landes ob d. Enns, HI. Bd.

32

auctoritate Regia confirmamus, Inhibentes vniuersis et singulis sub Imperii Romani dicione degentibus sub obtentu gracie nostre firmiter et districte, nequis contra prenotati priuilegij per nos approbati, jnnouati et confirmati tenorem prenominatos Abbatem et Conuentum Glevnicensem audeat molestare, vel ipsum priuilegium in aliqua sui parte infringere aut ei ausu temerario presumat aliqualiter contraire. Quod qui forte fecerit, Centum libras auri puri conponat medietate fisco nostro, reliqua dicte Ecclesie persoluenda. In cuius testimonium presentes litteras exinde conscribi et Maiestatis nostre Sigilli munimine mandauimus roborari. Testes: Venerabiles. . Archiepiscopus Salzburgensis et Jo. Chymensis Episcopus, Illustres Jo. et Al. fratres Duces Saxonie, Otto Marchio Brandenburgensis, Spectabiles viri.. Marchio de Hohberg, H. Comes de Vurstenberg et F. Burgrauius de Norenberg aliique quam plures. Actum et Datum Wienne Nonis Junij, Indictione VII. Anno domini Millesimo Ducentesimo Septuagesimo Nono, Regni vero nostri Anno Sexto. Signum Domini Rudolfi Romanorum Regis Inuictissimi.

Orig. auf Perg. mit Siegel. Stiftsarchiv Gleink. Kurz, Beiträge III. 359.

1279. 6. Juni. Wien.

DXL.

König Rudolph bestätiget und erneuert den Freiheitsbrief Kaiser Friedrich's II. für das Kloster St. Florian.

Rudolfvs Dei gracia Romanorum Rex semper augustus Omnibus in perpetuum. Equitas racionis expostulat et requirit, vt in eum, qui nos licet indignos ad Regalis throni fastigia sublimauit, nostre consideracionis intuitum deflectentes Ecclesias et ecclesiasticas personas suo sancto seruicio deputatas benigni fauoris gracia iugiter prosequentes, ad libertates eorum seruandas et facultates augendas graciose proteccionis nostre presidium impendamus, Nos offerentes eisdem et in iusticia faciles et in gracia liberales. Nouerit igitur presens etas et futuri temporis successura posteritas, quod accedens ad Regie Maiestatis presenciam Honorabilis Vlschalcus Prepositus Ecclesie sancti Floriani quoddam priuilegium sibi et Ecclesie sue a diuo quondam Friderico Romanorum Imperatore predecessore nostro concessum, non cancellatum, non abolitum nec in aliqua sui parte uiciatum nobis exhibuit petens humiliter et deuote, vt ipsum Priuilegium de uerbo ad uerbum presentibus annotatum confirmare

de nostra gracia dignaremur, Cuius priuilegii tenor talis est: (folgt die Urkunde Kaiser Friedrich's II. dat. Wien im Februar 1237).

Nos igitur, quibus ex assumpte dignitatis officio conuenit, subiectorum fidelium et maxime Religiosarum personarum inuigilare profectibus et saluti, Prefati Prepositi nobis deuoti deuotis precibus inclinati ipsum et Ecclesiam suam cum hominibus et bonis suis omnibus sub proteccionis nostre presidium fauorabiliter colligentes priuilegium suprascriptum, a prefato Friderico Romanorum Imperatore primum tempore Regni sui ipsi Ecclesie traditum et postmodum per eundem de Imperiali beniuolencia confirmatum cum omnibus suis articulis dictis Preposito et Ecclesie de Regali clemencia liberaliter Imperpetuum confirmamus, innouamus et presentis decreti munimine communimus. Nulli ergo hominum, cuiuscumque status aut condicionis existat, liceat hane paginam nostre confirmacionis et innouacionis infringere uel eidem in aliquo ausu temerario contraire. Quod qui fecerit, grauem nostre Maiestatis offensam se nouerit incursurum, Pena Centum librarum auri expressa superius nihilominus puniendum. In testimonium premissorum et robur perpetuo valiturum presens priuilegium Maiestatis nostre Sigillo duximus. roborandum Testibus, qui aderant, nichilominus subnotatis: Venerabiles F. archiepiscopus Salzburgensis et Jo. Chiemensis Episcopus, Honorabilis R. Cancellarius, Illustres Jo. et Al. fratres duces Saxonie, Ot. Marchio Brandenburgensis, Spectabiles viri H. Marchio de Hahperch et H. Comes de Wurstinberch, F. Burchgrauius de Nurenberch et alii quam plures. Signum domini Rudolfi Romanorum Regis Inuictissimi.

Datum Wienne per manum Magistri Gotfridi prothonotarii nostri, VIII Idus Junii, Indiccione VII anno domini Millesimo ducentesimo septuagesimo nono, Regni vero nostri anno sexto.

Orig. auf Perg. mit Siegel im Stiftsarchive zu St. Florian.

DXLI.

1279. 17. Juni. Wien. König Rudolph bestätiget dem Spitale am Pyhrn seine Privilegien.

Rudolfus dei gracia Romanorum rex semper Augustus Omnibus tam presentibus quam futuris hanc litteram inspecturis salutem. Quoniam diuine largitatis gracia omnium ecclesiarum christi defen

« AnteriorContinuar »