Imágenes de páginas
PDF
EPUB

comes Hartmannus de Dilingen, Gotfridus de Hohenloch, Conradus frater eiusdem, nobiles. Heinricus de Balbenheim (sic) imperialis aulae marsalcus, Ramungus (de) Khamerstaine, Albertus de Muerach, Hermanus de Rotenuelse, Siboto de Kulme, Rindesmulus, Croffo de Flugelingen, Hermanus de Huleberk, Conradus et Gotfridus de Valkhenberk, Hertnidus de Weitwe, Hainricus de Scharffenberk, Heinricus de Truchse, Switgerus de Hohenburk, Erkengerus de Landesere, Dietmarus et Vlricus de Liechtenstein, Otto de Wasen, Otakarus de Volkenstein, Vlricus de Muerberg, Vlricus et Leutoldus fratres de Wildonia, Reinpertus de Muerek et alii quam plures. Signum domini nostri Friderici secundi Dei gratia inuictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Syciliae regis (Monogramma). Acta sunt haec anno dominicae incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo sexto, mense Februarii, decima indictione, imperante domino nostro Friderico secundo Dei gratia Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Syciliae rege, Romani imperii eius anno XVIII., Jerusalem XII., regni uero Syciliae XXXVIII. feliciter Amen. Datum apud Wiennam Anno, mense, indictione praescriptis.

Das noch vorhandene Original zu Wilhering ist bis auf wenige Worte unlesbar. Aus der Pancharte vom 24. October 1680. Wilhering 507.

Abgedruckt bei Stülz.

XLVIII.

1237 im Februar. Wien. Kaiser Friedrich II. bestätigt dem Kloster Waldhausen den Freiheitsbrief des Herzogs Leopold von Österreich vom 22. April 1204.

Fridericus dei gracia Romanorum Imperator semper augustus Jerusalam et Sicilie rex tenore presencium notum esse uolumus tam presenitbus quam futuris, quod constituti coram nobis Hartwicus venerabilis prepositus et conuentus de Walthusen optulerunt culmini nostro quoddam scriptum patens indultum eis a quondam Liupoldo duce Austrie et Styrie, supplicantes humiliter, ut diuine pietatis intuitu paupertati sui monasterii consulentes idem scriptum renouare et confirmare misericorditer dignaremur. Cujus tenor per omnia talis erat. (Folgt die Urkunde Herzog Leopold's VI. [VII.] vom 22. April 1204.) Nos itaque pietati moti, qua in fauorem locorum

venerabilium religiosis personis super eorum iustis peticionibus fauorabiliter inclinamur, dictorum prepositi et conuentus supplicacionibus nanuentes idem rescriptum renouamus et de plenitudine imperialis gracie confirmamus, mandantes et sub interminacione gracie nostre firmiter precipientes, quatenus nullus sit, qui predictos prepositum et conuentum contra presentis renouacionis et confirmacionis nostre paginam presumat temere molestare. Quod qui presumpserit, indignacionem nostram se nouerit incursurum. Ut autem predicte renouacionis et confirmacionis gracia eidem preposito et conuentui ac ipsorum monasterio inuiolabiliter obseruetur, presentem paginam conscriptam sigillo nostre celsitudinis fecimus roborari. Testes sunt hii: venerabilis Sifridus Maguntinus archiepiscopus, Ecgebertus Babbenbergensis, S. Ratisponensis imperialis aule cancellarius, Rudegerus Patauiensis, Conradus Frisingensis episcopi, Otto comes palatinus Reni dux Bawarie, Heinricus lantgrauius Thuringie... (sic), dux Karinthie, marschalcus Heinricus de Babbenh. (sic) et alii quam plures. Actum anno dominice incarnacionis MCCXXXVI (sic) mense Febr. X. indict. Datum apud Wiennam anno, mense, indictione prescriptis.

Kurz, Beiträge IV. 456.

1237 im Februar. Wien.

XLIX.

Kaiser Friedrich II. bestätigt seinen früheren Freiheitsbrief für das Kloster St. Florian ddo. Regensburg 14. Februar 1215 mit wörtlicher Einschaltung desselben.

C. In nomine sancte et indiuidue trinitatis Fridericus secundus diuina fauente clementia romanorum imperator semper augustus, ierusalem et sicilie rex. Imperialis tronus erigitur et augustalis honoris titulus decoratur, cum ad loca religiosa consideratio benigna porrigitur et eorum status et comoditas ex liberali munificentia promouentur. Ea propter notum fieri uolumus tam modernis quam posteris vniuersis fidelibus nostris, quod nobis Wienne presentibus promouente domino feliciter nostri culminis incrementum et ducatibus Austrie et Styrie nostro dominio prospera sorte subactis venerabilis prepositus ecclesie sancti Floriani fidelis noster quoddam priuilegium dicte ecclesie tempore regni nostri clementer indultum nostre celsitudini presentauit suppliciter postulans, quatinus idem priuile

gium de nostra gratia innouare et ea, que continentur in eo, confirmare et conseruare de nostra clementia dignaremur, cuius tenor est per omnia talis. (Nun folgt das Diplom vom 14. Februar 1215.) Nos igitur, qui ad ampliandum ecclesiarum statum et religiosorum conmoditates aùgendas pio fauore tenemur illius intuitu, de cuius dispensatione prospere uiuimus et feliciter imperamus, ipsius supplicationibus benignius inclinati priuilegium ipsum de uerbo ad uerbum presenti priuilegio inseri iussimus, singula, que continentur in eo, liberaliter confirmantes, mandantes etiam, ut, quod per quondam duces Austrie fieri et obseruari priuilegii tenor edixit, nostro felici nomine et auctoritate seruetur. Statuimus igitur et imperiali sancimus edicto, quatinus nulla persona alta uel humilis, ecclesiastica uel secularis predictum prepositum et ecclesiam nominatam super premissis ausu temerario contra presentis priuilegii nostri tenorem offendere uel molestare presumat. Quod qui presumpserit, centum libras auri puri conponat, medietate fisco nostro, reliqua dicte ecclesie persoluenda. Vt autem hec nostra innouatio et confirmatio robur obtineant perpetue firmitatis, presens priuilegium fieri iussimus maiestatis nostre sigillo munitum. Huius rei testes sunt: venerabilis Patriarcha Aquilegensis, S. Moguntinus,.. Salzburgensis et.. Treuerensis archiepiscopi... Pambergensis et... Patauiensis episcopi, S. Ratisponensis episcopus imperialis aule cancellarius rex Boemie, frater Hermannus venerabilis magister domus sancte Marie Theutonicorum in Jerusalem, dux Bawarie.., dux Karinthie, langrauius Turingie, Gotfridus de Hohenloh, Burcrauius de Noremberc et alii quam plures.

...

Signum domini Friderici secundi dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper avgvsti (Monogramma) Jervsalem et Sicilie regis.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo septimo, mense Februario, decima indictione, imperante domino nostro Friderico secundo dei gratia inuictissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno imperii eius octauo decimo, regni Jerusalem duodecimo, regni uero Sicilie tricesimo octauo feliciter amen. Datum Wienne anno, mense et indictione prescriptis.

Original auf Pergament mit beschädigtem Siegel im Archive zu S.

Florian.

L.

1237. 2. März. Wien. Eckbert, Bischof von Bamberg, bestätigt die Stiftungsurkunde seines Vorgängers Eberhart für das Kloster Wilhering.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Ekebertus dei gratia Babinbergensis ecclesie episcopus. In specula christi diuina disponente prouidentia positi sumus, ut nobis et conmissis nobis. ecclesiis speculemur. Postulante itaque a nobis venerabili fratre nostro Theodorico abbate de Wilheringen, ut, quia habundans cautela non nocet, sicut pie recordationis venerabilis predecessor noster episcopus Eberhardus fundum et terminos ecclesie in Wilheringen tradente felici eiusdem ecclesie fundatore Vlrico; nobili viro annuentibus quoque Colone fratre suo, Othilia matre et Elizabeth sorore sua in ius Babinbergensis ecclesie accepit, ita et nos eandem donationem ad habundantiorem cautelam et ad ueritatis iniquam demolicionem apud post future etatis homines euitandam nostre dignaremur confirmationis testimonio roborare. Justis suis peticionibus digne duximus annuendum, decernentes, ut ad seruandam iustam per omnia donacionis eiusdem seriem totam continenciam priuilegii a predicto felici predecessore nostro Eberhardo prememorate ecclesie rite et racionabiliter indulti presenti nostro scripto intexeremus, cuius hec est forma: In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Eberhardus dei gratia Babinbergensis ecclesie episcopus. Ad hoc diuina gratia uocante positi sumus, ut ecclesie nostre dignitatem, honorem et gloriam non solum in suo statu et integritate conseruemus et custodiamus, uerum etiam dilatare terminos honoris et glorie eius modis omnibus satagamus, ex hoc enim in oculis superne clementie erimus acceptabiles et hominum judicio magis placentes. Eapropter notum esse cupimus omnibus tam presentibus quam futuris christi fidelibus, quod locum, qui uocatur Wilheringen tradente nobili viro Vdalrico. simul et fratre ipsius Colone annuente Othilia matre sua nobili matrona et Elisabeth sorore sua cum silua adiacente Querenberch, cuius termini sunt a castro, quod uetus Wilheringen dicitur, et ascendunt per riuulum, qui Helimbach dicitur, usque ad Burcheke et inde ad Linberch diriguntur et ab eo loco recta linea usque ad Mulenbach protendunt, cum ceteris appendiciis suis agris, vineis, pratis, pascuis, siluis, aquis, piscationibus denique omnibus ad eum pertinentibus cultis et incultis, que quoquo modo usui esse possunt, in jus ecclesie

nostre recipimus ea condicione, ut monachi cisterciensis ordinis, qui in eo abbatiam fundauerunt, secundum libertatem, quam priuilegia Romanorum pontificum eorum ordini concedunt, videlicet, ut nullum habeant aduocatum preter Romanorum imperatorem et episcopum Babinbergensem, sed libere per omnia predictum locum possideant et nostro semper patrocinio tueantur ac foueantur auxilio. Hanc etiam libertatem sue familie incluserunt (sic), ut, si qui in parrochia Grimarsteine (sic) uel alibi siti in eodem monasterio sepeliri et bona sua mobilia et immobilia largiri uellent, sine sui et successorum suorum plebani contradictione liberam facultatem haberent. Preterea Vdalricus huius fundationis auctor et iniciator Jerosolimam profecturus dimidietatem fori Vtemsheim et dimidietatem portus cum adiacente insula et duos piscatores, qui jus piscationis cum duobus piscatoribus fratris sui Colonis equali racione habentes ad eum pertinebant, nec non et Ibenberch, Grebelic et dimidietatem silue Boemitice, que sue portionis erat, cuius termini sunt a via, que de Thissingen per nigrum montem usque ad scopulum Bernsteine dirigitur et ab illo scopulo recta linea limitatur usque ad fluuium Wlta, ibi finivntur, et mediam partem campi, qui Lobenuelt nuncupatur, eidem cenobio donauit et ipsam donationem cum testimonio nostri et aliorum fidelium statuit confirmari. Decernimus ergo, quatinus hee traditio legitimis personis celebrata et approbata testibus ydoneis inuiolata permaneat et nullius presumptione detrimentum sentiat sue integritatis. Si qua uero ecclesiastica secularisue persona huius tradicionis nostreque confirmationis decretum et paginam, quam conscribi fecimus, sciens temere infirmare presumpserit, exconmunicationi subiaceat et ultionis eterne censuram experiatur, si non resipiscat, cunctis autem hec iuste seruantibus sit pax a domino, quatinus bone actionis premium percipiant et sempiterne glorie participes fiant. Ut autem hec rata et inconuulsa permaneant, cartam hanc, quam conscribi fecimus, sigilli nostri inpressione munire (sic) curauimus. Huius rei testes sunt: Otaker marchio de Stira, Livtoldus comes de Bleia, Gotscalcus et filii sui de Hvnesberch, Fridericus, Reinoldus de Rifenberch et filius sororis eius Vdalricus, Sighart de Stophe, et hii ex liberis. Ex ministerialibus autem Coppolt de Osterhouen, item Gozwinus de Osterhouen, Gundeloch de Bodelendorf, Otto de Lintheim, Lutolt de Durcheim, Cunradus camerarius de Babinberge, Albero de Burgelin, Marquard de Werde, Dietricus

« AnteriorContinuar »