Imágenes de páginas
PDF
EPUB

autem hec uel a nobis uel a successoribus nostris inposterum infringi ualeant seu quomodolibet immutarj, presens instrumentum super ijs confectum, quo omnis presumptionis temeritas et quod super hoc oriri possit dubium elidantur, sigillo nostro mandauimus insignirj. Testes sunt Chuno Decanus Totumque Capitulum Salzburgense videlicet Hoholdus Custos, Magister Heinricus Sub-Decanus, Vlricus Cantor, Wolframmus Plebanus, Heinricus Hospitalarius, Fridericus Schrallo, Perhtoldus Franco Presbiteri, Hermannus, Heinricus Diaconi, Heinricus, Otto, Hartwicus Subdiaconi, Liebhardus de Tegernwac, Rudgerus de Percheim, Gerhohus Marschalcus, Vlricus de Wisbah, Rudgerus de Saluelden, Heinricus de vcelingen et Heinricus filius ejus, Chunradus Tisingaer iudex, Heinricus uicedominus, Vlricus Mornarius, Isengrimus, Meinhardus in porta, Chunradus Mornarius, Siboto plaello et Chunradus filius eius et alii quam plures.

[ocr errors]

Acta sunt hec Anno ab Incarnatione Domini M. CC. XXXI. Indictione iiii. Datum per manum Magistri Heinrici iii. Nonas Augusti. Orig. auf Perg. mit Siegel im Archive des Klosters Reichersberg. — Mon. boic. IV. 437.

III.

Erzbischof Eberhard wendete sich um Bestätigung dieser seiner Einverleibung der Schutzvogtei über Reichersberg an den Papst in folgender Weise.

Sanctissimo Patri et domino G. (regorio) sacrosancte et vniuersalis Ecclesie summo Pontifici E. dei gratia Salzburgensis Archiepiscopus cum debita reuerentia pedum Oscula beatorum. Quia ex aduocatorum malicia in partibus Alamanie Ecclesie multipliciter oprimuntur, nos Rycherspergensis Ecclesie, que ad Salzburgensem Ecclesiam ratione fundi dinoscitur pertinere, propter religionem, que tranquillitatis tempore pre multis aliis Ecclesiis vigebat in illa, miserie et calamitatibus condolentes et ab huiusmodi aduocatorum exactionibus cupientes liberare, de conmuni consilio Capituli et Consensu Ministerialium nostrorum libertatis ipsi priuilegium contulimus sub hac forma. (Die Urkunde, welche voransteht, wörtlich.)

Hoc itaque Priuilegium rescriptum vniuersaliter et in toto sanctitati uestre dirigimus supplicantes hvmiliter et deuote, quatenus id auctoritate apostolica dignemini confirmare.

Orig. auf Pergam. mit rückwärts aufgedrucktem Siegel im Archive des Klosters Reichersberg.

1231. 17. December. Velden.

-

IV.

Vertrag des Bischofes Gebhard von Passau und des edlen Witigo aus Böhmen in Betreff der Einlösung des Lehens, welches dieser von der Kirche hatte.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Amen. Gebhardus dei gratia patauiensis Episcopus Omnibus presentem paginam inspecturis salutem in domino. Ad noticiam perueniat omnium presentem paginam intuentium, quod nos uolentes absoluere feodum illud, quod Witigo nobilis homo de Boemia a nobis et patauiensi possidet ecclesia, in hoc cum ipso conuenimus, quod ei ccctas marcas argenti patauiensis ponderis pro quadam parte feodi solueremus, que protenditur a fluuio illo, qui dicitur Rveschemuhel, in inferiori parte usque ad danubium, quicquid ipse in dictis terminis a patauiensi ecclesia dinoscitur possidere homines, agros, cultos et incultos, infeodata et non infeodata tali condicione interposita, quod ei in festo purificationis beate uirginis proximo uenturo c. marcas persoluamus, In pentecoste e., In festo beati Martini similiter c. hoc tamen pacto interposito, quodsi in secunda solutione in festo uidelicet pentecostes c. marcas persoluere negligamus, prima solutio c. marcarum sit deperdita et si tercia solutio uidelicet in festo beati Martini neglecta fuerit, ex tunc solutiones sint deperdite precedentes. predictus etiam nobilis Witigo prefatum feodum, quod, sicut diximus, A ruschmvhel in inferiori parte usque ad danubium protenditur, nobis tali pacto obligauit, quod, quando nos ei predictam pecuniam persoluamus siue in terminis constitutis siue ante, ex tunc predictum feodum nobis et ecclesie uacabit libere et penitus absolute. Quodsi prefatam pecuniam terminis constitutis neglexerimus, quidam ministeriales nostri, quos inferius subscribemus, fide data promiserunt, quod ei possessionem predicti feodi, quod nobis obligauit, restituant et resignent. Si uero predictam conuentionem ratam habere nollemus, Otto de Tegernbach et Waltherus de Tannberch ministeriales nostri in dominica Inuocauit. ad villam predicti nobilis, que predal dicitur, accedent et inde non recedent, quousque quinquaginta marce predicto uiro nobili persoluantur. Prefatus quoque nobilis fide data uice sacramenti firmiter compromisit, omnia feoda sua, que a patauiensi possedit et possidet ecclesia, in manus nostras obligando, quod ipse in iudicio illo, quod in bonis a nobis comparatis a duce austrie habere dinoscitur, iuxta peticionem nostram et instructionem facere debeat, ut nostre ecclesie

conseruetur et si aliquis nos in dicto iudicio gravare presumpserit, ipse per ius et potentiam nobis et ecclesie illud tenebitur defensare. Quod si facere non poterit uel uoluerit, de predictis ccctis Marcis L. nobis tenebitur relaxare. Et ne aliquis tali facto per aliquam calumpniam ualeat contraire, presentem paginam tam sigillo nostro quam sigillo predicti nobilis decreuimus communire. Huius rei testes sunt Waltherus de Tannberch, Heinricus de Winspach, Chunradus Zachhalm, Heinricus de Monte, Wernhardus et Irnfridus fratres de Pogesruke, Siboto et Heinricus fratres de sancto Vlrico, Fridericus de hengestslage, Wernhardus de Jovchenberge, Heinricus de Griezperge et alii quam plures. Datum apud Velden anno dominice incarnationis M. CC. XXXI. XVI. Kalendas Januarii. Indictione. IIII. Mon. boic. XXVIII. II. 334. Cf. 1. c. 336.

V.

1231. Act. in domo Pilgrimi de Tannenberge.

Heinrich und Otto von Marsbach vermachen im Gefängnisse der Herren von Tannberg dem Kloster Reichersberg den Hof zu Wilhalmingen mit einigen Vogteien.

Presenti scripto confitemur universis, quod nos Heinricus et Otto fratres de Morspach filii domini Ottonis, cum a dominis de Thannberch captivati fuissemus, Deum habentes pre oculis tale fecimus testamentum. Predium nostrum in Wilhalmingen, quod nos attingit, exclusa tertia parte fratris nostri Wernhardi Clerici cum molendino et silva ac mansum, quod volgariter dicitur das Zerstet, contradimus fratribus in Richersperg tali interposito laudamento, quod, si Deus liberaverit nos a vinculis, quibus tunc temporis innodati fuimus, iam dicta tradicio redeat in usus nostros et iam dictis fratribus redditus ad dimidium talentum annuatim persolvemus, post mortem vero nostram integraliter cedet Ecclesie. Preterea omnem advocaciam dimisimus memoratis fratribus liberam, videlicet bey der Ahe, unum apud Apgot, duos Daz ederstete, preterea advocatiam prediorum videlicet in Wilhalmingen et Anderstet liberam ab omni vexacione predictis fratribus dimisimus. Insuper quicquid habemus vadimonii ab Episcopatu, quod dicitur Satzunge, dimidietatem dimisimus liberam, reliquam vero partem tradimus uxoribus nostris et quicquid habemus prediorum hic et in Austria, similiter cedet uxoribus nostris. Preterea fratribus in Suben tradidimus dimidium mansum an der Oede cum advocacia et hominibus et advocaciam alterius mansi in eodem loco

eisdem fratribus dimisimus liberam. Preterea fratribus in Vornpach advocaciam duorum mansorum in Dureshoven dimisimus liberam. Ut autem hec tradicio firma sit et ne possit in posterum revocari, presens scriptum Sigilli nostri appensione fecimus roborari. Testes sunt Wernhardus de Pach Sacerdos et Waltherus Dyaconus Canonicus Ecclesie Richerspergensis, qui eidem tradicioni interfuerunt et frater Wernhardus de Suben, qui eciam interfuit. Testes: Hainricus de Chunratsdorf, Chunradus de Chunenperge, Leo de Lebingen milites, item Retherus, Fridericus de Glasingen, Ulricus de Azelingsperge, Orthwinus de Gunthersperge, Engelperge de Ybenperge, Fridericus de Tunendorf, Fridericus de Aphespach, Ulricus de Holdelingen, Rudgerus, item dominus Pilgrimus et filius suus de Tannenberge, in cuius domo hec tradicio celebrata est anno Domini MCCXXXI.

Monum. boic. IV. 435.

1232. 2. Februar. Patauiæ.

VI.

Gebhard, Bischof von Passau, übergibt dem Passauer Bürger Engelschalk und seinem Sohne Christian ein durch Siboto von St. Ulrich erledigtes Lehen für 200 Mark.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Gebhardus dei gratia Patauiensis Episcopus Omnibus presentem paginam inspecturis salutem in eo, qui est uera salus. Notum esse uolumus vniuersis, quod, cum nos partem feodi nobilis uiri Witegonis, que protenditur a fluuio, qui dicitur Rveschemvhel, in inferiori parte usque ad danubium, quam ipse a nobis et a patauiensi ecclesia possidebat, pro ccctis Marcis argenti redimere uellemus et cum etiam alie necessitates nobis et Patauiensi ecclesie inminerent, quoddam feodum, quod nobis uacabat a quodam Sibotone de sancto Vdalrico, Engelschalco Ciui nostro Patauiensi et filio ipsius Christiano pro ducentis Marcis argenti iure feodali contulimus, ut talis pecunia in solutionem predicti debiti uerteretur, tali condicione interposita, ut tam ipse Engelschalcus quam filius suus predictum feodum nullo genere alienacionis aut uendendo aut obligando aut infeodando ab ecclesia aliquatenus alienent. Si uero necessitate aliqua compulsi predictum feodum uoluerint obligare, nobis aut successori nostro, qui pro tempore fuerit, dictum feodum tenentur offerre, ut nos idipsum ab eis, prout pro tempore competens fuerit, absoluamus. Si uero idipsum redimendi non habueri

mus uoluntatem, tali persone de consilio nostro uel nostri successoris ipsis predictum feodum liceat obligare, per quam ecclesia nostra in predicto feodo in posterum non sentiat aliquam lesionem. Et ne aliquis in posterum tali facto per aliquam calumpniam ualeat obuiare, presentem paginam sigilli nostri inpressione et testium subscriptione decreuimus communire. Huius rei testes sunt Heinricus prepositus, Chunradus decanus, Chalhohus archidiaconus, Chunradus plebanus et archidiaconus, Albertus de Possemunster archidiaconus, Eberhardus de Vivhtenbach, Rudegerus de Lonsdorf, perhtoldus de Povmgarten canonici patauienses. Ex ministerialibus Hademarus de Wesen, Waltherus de Tannenberch, Otto de Morspach, Heinricus de Waldeke, Alramus et Albertus nobiles de Halse, Fridericus de Peschinge, Albertus Vlisarius, Wernherus de Anzenchirchen. Ex ciuibus Waltherus Isnaer, Chunradus filius Vzonis, Heinricus aureus lapis, Westerburgarius, Rudegerus Euerdingarius, Duringus sartor, Chunradus gener suus, Chunradus de Marchgazzen, Otto Chloesenarius, Burchardus et alii quam plures. Datum Patauie anno dominice incarnationis M. CC. XXXII. Quarto Nonas februarii, Indictione V.

Monum. boic. XXVIII. II. 336. - Cf. I. c. 449.

VII.

1232. 26. September. Wien. Friedrich II., Herzog von Österreich, bestätiget die Vogtfreiheit des Klosters Lambach.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis *) Fridericus dej gratia Dux Austrie et Stirie jn perpetuum. Quoniam nobis cedit, ut credimus, ad salutem, ut gratiam, si quam diuine remunerationis intuitu ecclesiis et religiosis personis impendendam duxerimus, litterarum nostrarum confirmemus robore, ne propter antiquitatem temporis seu propter maliciam hominum infringi hec ipsa possit gratia uel turbari, ad presentium noticiam et futurorum memoriam cupimus peruenire, quod, cum pater noster pie memorie Monasterio in Lambach hanc fecerit gratiam, ut remiserit ei omnem pensionem, exactionem et alia queque seruicia, quocunque censeantur nomine, que ex aduocatia ipsius Monasterij in Lambach in hominibus, redditibus et bonis quibus

*) Bis dahin verlängerte Schrift.

« AnteriorContinuar »