Imágenes de páginas
PDF
EPUB

opinio clamoso insinuare presumit preconio, hec,
ut scribendorum deinceps patefiat series, ammi-
rans') et stupens presenti tractatui interpono.
Quis enim non usquequaque ammirando stupes-
ceret, qui inter assiduorum blandimenta ample-
xuum clandestine machinacionis molimina prius
nunquam suspicatus talia, inveniret? Ammirari
nimirum ad plenum non sufficimus,*) dum Ze-
wischium regi Wenceslao tam affabilium oscu-
lorum, tamque familiarium amplexuum blandiciis
applaudere, sibique illudere) apparenter cerni
mus, quem tamen sue vite occultas) insidias
demoliri, fama volante publica invenimus. O de-
testanda in aperto applausoris fallacia, o repro-
banda insidiatoris occulti fraudulenta versucia,
ubi alumpni sui sinceritati quis molitur insidias
et benefacienti regi miles perfidus internicionis
intuitu clanculo irrogare conatur molestias! Sed
quis occultum insidiatorem publico hoste dete-
riorem dubitat? Insidiancium siquidem iacula
me forsan sollicite muniendo evaderem, sedd)
ubi et quando et quociens essent imminencia,
presentirem, que utique precavere non valeo,
dum, unde et a quo adversa ventura sint, ignoro.
Nescio, si nostis, credo, quod publicus hostis
Vos minus offendit illo, qui clam reprehendit,
Et minus infestus est offensor manifestus,
Quam qui persequitur secreto, nam) bene scitur,
Quod mala vitaret hic,) qui) nocitura probaret.
Qui blandis verbis
nos decipiunt et acerbis
Clam plagis cedunt, hii deterius puto ledunt,
Quam si terrerent verbis, vel forte tacerent.

Tanto quippe periculosius") hostis persequendo officit, quanto dolose mentis versucias pacem redolentibus verbis) vestit. Porro Zewischius eo contra se linguam populi murmurantis provocat, quo perverse cogitacionis conatus manifestis quibusdam argumentis denudat, baronum quoque mentibus, quos actenus*) conculcavit, inde se persequendi opportunitatem tribuit, unde pernotam huiusmodi') fame sue detrahendi materiam populo preparavit. Zawissius autem contra se insurgentem parvipendens infamiam, ut prius universa disposuit et regie dispensator curie pro suo arbitrio singula ordinavit. Eo tempore amici sui terram spoliant et ceterorum mentes nobilium contra se ultronei exacerbant, sicque fit, ut dum per inportunitatem") ipsorum regnum destruitur, usque ad celorum alta vociferantis populi gemitus elevetur.")

[blocks in formation]

1) Výpravy krále Václava II do Moravy staly se ke konci r. 1285 a na počátku r. 1286 a 1. 1287. Tak souditi můžeme dle Letopisu Žďárského většího, co do chronologie velmi správného (Pram. děj. č. II, str. 543), kde se nalézá při r. 1286 zpráva: rex occidit sceleratos, a dle vídenského pokračování letopisů rakouských (Continuatio Vindobonensis, Pertz Mon. XI, str. 714), kde též při r. 1286 šíře o výpravě této poznamenáno jest: sed sui eum (Wenceslaum) pro nichilo reputantes bellis, rapinis ac incendiis contra eum rebellantes destruebant terram. At ipse contra eos collecto exercitu viriliter more patris sui obsedit castra eorum et civitates eorum destruxit, munitiones confregit et quos cepit diversis mortibus crudeliter affecit. Nam quosdam eorum decollavit, alios vero in patibulis suspendit, reliquos autem in rotis confregit, ita quod in quodam campo videbantur plus quam quinquaginta corpora hominum in rotis et patibulis canibus et avibus lacerandis expositorum; sicque reddita est pax terris suis. To srovnává se s listinami, z nichž viděti jest dle míst, kde vydány byly, že od konce r. 1285 až do dubna r. 1286 Václav II byl bez přetržení na Moravě; a do té doby asi připadla by výprava k Rajhradu a Moravské Třebové, pak vrátil se Václav do Čech (máme listinu danou od něho 20 června r. 1286). Druhá výprava stala se asi v měsíci září a říjnu následujícího léta, a to více k severovýchodu proti Hohenšteinu a snad i proti Helfenšteinu. Od prosince r. 1287 jsou listiny krále Václava II zase v Praze vydávané. Srovnej Reg. Boh. II, 587 a následující.

*) admirans 4 a také níže o řádek admirando. -") sufficius 3. - b) alludere 3, 4.) nemá 2. — d) si 4.
- f) hec rukopisy. — ) quae 4. — ") periculosus 2, 3.-') vestit verbis 4.-) hactenus 4.-) huiuscemodi 4.
-") nemá 3. - P) causis 2.

*) non 2.

") imp. 4.

[ocr errors]

-) se a regia elongantes 3, 4.

-

1285 qui pacem') fovere debuerant, pacis federa dis1286 solventes, domini sui contraire') imperiis moliuntur. Hoc denique quidam potestati Zewischii invidentes faciunt, quidam vero amore spolii occasionem sumentes de nichilo se opponunt. Hinc rapine) et spolia in terra frequentantur, hinc innumera gravamina pauperibus inibi habitantibus assidue irrogantur, pauperes desolati de illatis molestiis moturi querelas ad curiam regis veniunt, qui Zewischio prohibente adventus sui causas non permissi regi exponere plerumque amplius attriti") recedunt. Quidam autem de curia, zelo inflammati iusticie, regem adierunt et non tantum destruccionem regni, verum eciam corruptam erga eum') intencionem Zewischii sibi per ordinem narraverunt. Rex autem hec omnia verba conservans) in cordis sui archano") contulit et quod a fidelibus suis audierat, cottidiana experiencia sic esse cognovit. Magna igitur cor regis hec considerantis tacita tribulacionum coangustavit) anxietas, dum ex parte una Zewischii fraudulenciam experimento didicit, ex alia vero parte nobilium suorum insolenciam argumentis percunctando assiduis videre incepit,

Intus turbatur rex, atque foris tribulatur, dum Zawischium non solum vite sue, sed et profectibus regni occultas insidias molientem reperit et inobedientes nobiles suos spoliis et rapinis regnum devastantes agnovit. Sed dum hec tacitus intra semet ipsum ponderat, quid e duobus eligendum expediat, puta, adhuc puer et tenellus ignorat. Nobilium namque insolenciam compescere nondum valuit, et Zewischii fraudulenciam insinuare cuiquam hominum non presumpsit, ne) Zewischius sinistre sue intencionis arcum periculosius contra eum tenderet, si experte fraudis suspicionis notam quibuscunque sibi indiciis aperiret. O puerilium annorum haud facile evadenda anxietas! O iuvenilis cordis absque dubio dampnosa perplexitas! Hinc anxius

regis torquetur animus, hinc tribulatus ipsius 1285 concutitur intellectus, intus terrores, foris pugne. 1986 O puer attrite, iamiam circumspice, si te Quis queat eripere, vel ab istorum removere Fraudibus, hunc quere, sed et inventum reve

rere,

Ut tibi solamen dignetur sive iuvamen
Ad presens ferre, quod cuncta gravamina terre
Fortis compescas, et ab eius fraude quiescas,
Qui te turbare vult,) aut forsan trucidare.
Cor gere tranquillum, mentem quoque transfer

ad illum. Ut te non spernat, regem, qui cuncta gubernat, Nec) cessare piam velis implorando) Mariam, Ut te turbatum faciat cito letificatum.")

Quamvis vero insidiator domesticus estimandus sit hoste manifesto crudelior, Zewischium tamen rex, familiarem se sibi exhibendo, delinire studuit, quatenus fraudulentos machinacionis sue conatus dissimulando evaderet, et nichilominus suo mediante adiutorio molimina baronum rebellium coerceret.) Ecce senex, iuvenis etate quidem; fluctuans in eo iuventus apparuit, mentis vero industria se senem puer bone indolis demonstravit. Cum igitur in) municionibus quibusdam marchionatus Morauie vastatores quosdam congregatos intellexisset,") ipsorum cupiens') dissipare conventicula, Zewischio innuit,*) ut convocato exercitu secum in Morauiam procederet et ibi latrunculorum receptacula diminuens violate') pacis commoda restauraret. Zewischius autem non tam regis amore quam hostium suorum emulacione animo ulciscendi exercitum convocavit et una cum rege procedere in Morauiam festinavit. Rex vero,") mente virum induens, pacis cupidus, latronum subvertere incepit") tuguria. Et eorum quos arripuit,

hos decollari, sed et istos igne cremari nulla prece admissa mandavit. In Reygrad,°) claustro monachorum in Morauia1), circa quadrin

1) Rajhrad v okresu Židlichovickém na Moravě.

d) implorare 4.-) Tu při

1) nemá 2. contrarie 2.—) rap. in terra et sp. 4. ") ateriti 2. ) erga se 4.) servans 2. ) arcano 4.) angustavit 2. —") tak 3 a 4; sic 2.-) vult forsan et trucidare 4.) necve 3. dává 3 ještě slovo: Amen.-') coherceret 2; exerceret 3. *) nemá 3. b) reperit 4. sipare 4.) innotuit 2. — 1) violato 2. — ) igitur 3, 4. -") cepit 3, 4. °) Regrad 3.

--

1) cupiens devastare et dis

1285 gentos latrones detinuit, quos una vice decapi1286 tacionis suspendiive supplicio mulctandos definitiva) data sentencia condempnavit. Hii denique, quod sine stupore referre non valeo, dum inpetum impugnantis exercitus festinaverunt evadere, nocturno tempore a municione claustri clam descendere) voluerunt, sed culpis suis exigentibus excecati divinitus per anfractus adiacentis nemoris usque mane vagantes, manus hostium, quas') declinare decreverant, morituri mox") intraverunt. Sicque iusto dei iudicio irretiti certatim conabantur succumbere, qui ausu temerario non fuerunt veriti crucifixi patrimonium devastare.

Sic pereunt multi, qui per silvas, ') quasi stulti
Nocte currerunt") et ad hostes cras redierunt.

Deinde rex processit versus) Morauicalem Tribouiam, ') ubi magnam spoliatorum multitudinem intellexerat) congregatam. Hanc denique civitatem mox capiens Fridericum de Schonburg,") turbatorem) pacis, compescuit et ne amplius contra regem excederet, caucione fideiussoria obligavit, sed quia rapinas evitare noluit, a fideiussoribus suis detentus regie potestati presentatus fuit. Rex vero, quem meritis suis exigentibus mortis sentencia condemnare debuit, misericordia motus, quorundam quoque mitigatus precibus, in dextra manu solum sibi digitum amputavit, quatenus sic correptus ab importunitate sua quiesceret et pro misericordia citra) debitum sibi exhibita regi de cetero ad beneplacita quelibet obediret.

Sic Fridericus est factus regis amicus. Post hec in eodem marchionatu rex, alas suas expandens liberius et reformacioni pacis

intendens studiosius, castra contrivit, municiones 1286 comminuit et conventicula reproborum potenter dissipans, primiciasque expedicionum suarum deo offerens, pacem inibi restauravit. Pacata Morauia rex cum suis in Bohemiam letanter rediit et quomodo insidias reproborum ibidem') compesceret, spem ponens in domino deinde studiosius cogitavit.

Sic rex ignavos cepit frenare Morauos.

Capitulum XXIII.

De secunda expedicione regis et de filio eius- 1287 dem primogenito.

Nescit cessare, qui consuevit spoliare,
Nic) suspendatur, vel cum gladio feriatur.")

Quidam igitur latrunculorum hiis diebus in castro, quod Hohenstein) dicitur, 2) se in metas Morauie receperunt et consuetis nescientes desistere, vicinarum terrarum confinia rapinis et incendiis cotidie vastaverunt. Rex igitur querelis exacerbatus pauperum,) eorundem latronum improbitatem refrenare disposuit et congregato exercitu ibidem figens tentoria primo suburbium, deinde ipsius castri menia intrepidus expugnavit, expugnata quoque fidelibus suis gubernanda cum fiducia commendavit, quatenus consuetas ibidem rapinas compescerent et in pace adiacencium terrarum confinia conservarent.

[ocr errors]

Sic ibi servatur pax et nullus spoliatur.

Sexto decimo anno 3) etatis Wenceslai regis regine impletum est tempus pariendi, primogenitumque suum peperit, cui rex in sacro fonte nomen patris sui imponens ipsum Ottakarum appellavit, quatenus, dum filii vultum inspiceret,

1) Moravská Třebová, okresní město blíže hranic českých, kde se jednalo též o vydobytí hradu Bořišova, náležejícího dětem Bohuše z Risenburka, jejichž poručníkem byl Bedřich mladši ze Šonburka.—2) Hochštein (Hoštýn) západně od Zábřehu k hranicím českým jest dosud ves, nad níž jsou zříceniny hradu Hochšteina. Že se na tomto místě má čísti Hohenstein a ne Holenstein, k tomu nás vede zpráva, že se hrad ten nalézal na hranicích Moravy, kdežto Holštein, u Blánska ležící, více ve středu země jest. - Výprava proti Hochšteinu stala se, jak výše řečeno, asi v měsíci září nebo říjnu r. 1287. 3) V letopisech Zbraslavských jest správně udáno anno etatis sue septimo decimo, a jako den narození synáčka Václavova naznačen jest 6 květen, in die beati Johannis ante portam Latinam, a jako den úmrtí den sv. Alžběty téhož léta.

[ocr errors]

P) dif. ruk.—9) discedere 4. ) quos 2.) subito 3, 4. -) sylvas 4.1 ") cucurrerunt 4. ) ad 2.) intellexit 4.) Schonenburg 4.- *) turbatorem excederet schází v 3. — *) citra 4.) inibi 4. ) Si 2. d) V ruk. 3 jest původně napsáno puriatur, ale nadepsáním proměněno ve feriatur.) Tak 2; Hohensteyn 4; Holensteyn 3. puerum 3.

[ocr errors]

1287 occasione nominis se ipsum ad imitandum patris industriam ex iugi memoria provocaret. Digne siquidem in memoriam filii verti debuit, qui progenitorum suorum metam transcendens, diadema) regium tam gloriosis actibus in exemplum posteris, dum viveret, decoravit.

Vulgus letatur, dum filius hic generatur, Hunc regnaturum confidens atque futurum Regni rectorem, si forsan progenitorem perderet, ne heredis solacio destituta terra Bohemorum acephala remaneret. Rex eciam primogeniture sue exortu hilaris effectus, donativa distribuit, deum' quoque, qui ipsum novi fetus magnificavit genimine, in omnibus suis operibus benedixit. Deus vero, qui cunctis terminum, quem non transgredientur, constituit, eundem Ottakarum, regis") primogenitum, eodem anno nativitatis sue de carnis ergastulo evocavit.

Sic mors turbavit omnes, quos letificavit
Exortus pueri.') Studeas idcirco vereri
Verba Dei fortis vivens et tempore mortis.

Capitulum XXIV.

1287 Quomodo Zewischius*) sororem regis Ungarie duxerit, et quomodo Wenceslaus monasterium novum fundare decreverit.

Post hec Zewischius,') regine prius defuncte consorcio effectus magnanimus, iam de coequalium sibi baronum filiabus uxorem, ne forte degenerare videretur, habere noluit, sed legatos mittens in Ungariam sororem Wladislaí1) regis ibidemque, ut puto, dudum religionis habitu

[ocr errors]

induta fuerat — mundi promittens eidem divi- 1287
cias, sibi desponsari legitime postulavit, qui mox,
quod peciit, impetravit. Sed quoniam non solum
uxorem, verum eciam thesaurum universumque
apparatum regis Ottakari olim defuncti sibi ven-
dicaverat, regalibus sibi assumptis insigniis in
Ungariam proficisci disposuit, quatenus regis so-
rorem sibi nuper desponsatam duceret et forsan
cultu decoratus regio gloriosus in aliene gentis
presencia compareret. Igitur cum magna multi-
tudine dum citra") Montem Ferreum iter ar-
reptum iam perageret, nobilis quidam Bohemie,
Heinmannus") de Lewchtenburg°) nomine, hoc
intelligens, ipsum") hostiliter persequendo im-
peciit et quadrigis captis ipsum omnibus diviciis,
quas sibi ad viam adaptaverat, spoliavit. 2) Ze-
wischius autem terga vertens fugam iniit et sic
in Opatowitz cum paucis se recipiens manus
inibi persecutoris evasit. Ipse vero persecucione
cessante resumptis viribus desistere ab inceptis
noluit, sed familia vieque necessariis decenter
adaptatis venit in Ungariam, ") ubi cum ingenti
gaudio nupciarum celebratis solempniis post hec
in Bohemiam rediit et suam secum novam de-
berg 3) dicitur, mansuram pro tempore collocavit.
ducens coniugem ipsam in castro, quod Vursten-
Ipsa vero ibi manens consueto more coniugis *)
viro commanentis se conceptu") gravidatam re-
periit et impleto pariendi tempore fetum, quem
conceperat, parturivit. Quo facto Zewischius ex-
hilaratus in metis utriusque regni, Ungarie vide-
licet et Bohemie, ambos reges convenire peciit
et, ut iam') sibi procreatum puerum sacri baptis-
matis levarent de flumine, postulavit. Quod at-

1) Ladislav IV. Nevěsta Závišova jmenovala se Alžběta a byla jeptiškou v klášteře dominikánském na ostrově u Pešti nyní u sv. Markéty zvaném. Odtud unes ji násilně Milutin, kníže Mačvy, a pojal za manželku, aby si tím zjednal větší právo k svému knížetství. Ale Alžběta jej po několika měsících opustila, načež ji pojal Záviš za manželku. To se stalo asi ke konci r. 1287 nebo na počátku r. 1288. — 2) Železné hory jest pohoří jdoucí od Krucemburka až k Tejnici. Haiman z Lichtenburka, syn Smila z Lichtenburka, byl spřízněn se Závišem; neboť jeho syn Hynek Krušina měl dceru Závišovu za manželku (Srovnej Reg. Boh. II, 893.). Nestalo se snad přepadnutí toto z obavy před ubytím statků, kdyby se Záviš znova oženil? Opatovice, klášter na ostrově Labském mezi Pardubicemi a Hradcem Králové ležící a ve válkách husitských pobořený. — 3) Vurstenberg (Fürstenberk) jest nynější Svojanov v někdejším kraji Chrudimském, a nemožno tu mysleti na Kladsko. Svojanov ležel v území, jež dostal Záviš z Falkenšteina od krále Václava r. 1285 (Reg. Boh. II, str. 586), r. 1289 se již jmenuje, i podobá se, že od Záviše samého hrad ten vystavěn byl (srov. Reg. Boh. II, 631).

) dyadema 4.-") nemá 2. -1) parvi 4. — *) Zewissius 4.pod textem v ruk. 3 připsáno: de Rosenberg. captis nemá 3.-) Hung. 4 tu i výše i níže. - *) nemá 3.

m

[ocr errors]

") circa 3, 4.

1) k slovu tomu při znamení příslušném jest dole

- ") Heym. 3, 4.

") in conceptu 4.

°) Luchtenburg 3, 4.) ipsum

t) sibi iam 4.

1288 temptatum ab eo quidam hac intencione asserunt, quatenus arcum dudum concepte malicie in regem Wenceslaum nullo prohibente liberius tenderet, eum") quoque, quem populi tumultuantis retractus formidine Prage non presumpsit aggredi, saltem peregre proficiscentem nacta opportunitate necaret. Hac autem relacione quorundam sibi fidelium premunitus, rex, sic esse intelligens, precibus deprecantis Zewischii assentire non abnuit et ut tante solempnitati congrua adaptaret necessaria, se secuturum pollicitans') Zewischium ipsum premisit. Molem autem angustiarum, quam') ex tunc rex in corde suo sustinuit, quis enarrare sufficeret? Qui utique nullum super terram habuit, cui confidenter rem huiuscemodi aperiret, omnes siquidem, qui ipsius putabantur esse consules, consanguinei fuerunt Zewischii et affines. Humano igitur destitutus presidio, cubilis sui abdita solus igreditur et in meditacione sua pertractans singula, ut ipsum a laqueo venantis, leonisque rugientis faucibus clementer eripiat, non sine lacrimis Dominum deprecatur et amplioris devocionis irrigatus imbribus) monasterium ad honorem Dei sueque matris Marie gloriose virginis se fundaturum affectu sincerissimo") pollicetur.

Hic videas, quare decreverit edificare
Claustrum rex iuvenis, ut in hiis") Christus sibi

penis Prestet solamen, gens cuncta respondeat Amen, Quas velut indignus, ut") subdolus atque malignus

Zewisch) molitur regi, quia postea scitur,
Quod sic sit, teste fama populi manifeste.

Capitulum XXV.

De captivitate Zewischii) et de morte ipsius. 1288 Et quia Christus ei semper donum requiei Promptus largitur, Promptus largitur, qui devotus reperitur Ipsius in laude, rex idcirco pie gaude, Constans et letus, lacrimas tergens, fuge fletus. Confortatus igitur in domino rex Wenceslaus, ut sibi totique regno de pace provideret, captivitatis nexu) Zewischium innodare disposuit et fingens, se sine ipsius conductu ad preparata regeneracionis convivia non posse procedere, ut conducturus ipsum Pragam veniat, pro ipso nunccios destinavit. Medio tempere rex nobiles quosdam sibi magis familiares inter ceteros clanculo ad se venire fecit, quibus non sine timore valido, puta amicis sui persecutoris postulans, ut secretum teneant et adiutorium impendant, sue mentis propositum patefecit. Ipsorum autem non tam animatus consiliis quam adiutus auxiliis, eam quam habere potuit familiam, clandestine adaptavit et Zewischium ad se reversurum') in castro Pragensi confisus in Domino captivari mandavit, quatenus per captivitatis angustias ipsum ab impietate sua compesceret et thesauros,) insignia quoque regalia, que sibi olim vendicaverat, ab ipsius manibus extorqueret. 1) Post hec rex municiones regni, quas Zewischius in sua potestate habuerat, recuperare satagens, fratrem suum, ducem Nicolaum, exercitus sui ductorem constituit, qui circa castrum, quod Vroburgh) vulgo dicitur, 2) figens tentoria, presertim cum amici Zewischii desuper habitantes ipsum castrum resignare renuerent, Zewischium in eiusdem castri suburbio fratribus suis aspicientibus

1) Zajetí Závišovo stalo se asi ke konci r. 1288, poněvadž již 6 února r. 1289 učinil král Václav směnu statků Závišových ve východních Čechách ležících s Bedřichem, markrabím míšenským, za Míšensko. 2) Hrad Hluboká v Budějovicku, kde dosud louka, na níž poprava se stala, nazývá se Pokutní nebo Závišova louka. Hluboká byl hrad královský, který buď zástavou neb jako purkrabí držel Vítek, bratr Závišův. Stětí Záviše stalo se dne 24 srpna 1290, jak viděti jest z nekrologia Vyšebrodského, kde poznamenáno jest: A. d. MCCXC, IX kal. Sept. obiit d. Zawissius de Falkenstein, qui donavit huic monasterio s. Crucis lignum Domini, pretiosum ornatum et sepultus est hic in capitulo nostro (Balbin, Epit. rer. Boh. Lib. III, cap. XV). Zprávy o tom jsou ve spisech: Contin. Vindob. ad annum 1290 (Pertz Mon. XI, 716); Chronicon de gestis principum (Böhmer Font. rer. Germ. I, 11); Chronicon Francisci Prag. (Pelzel et Dobrovský. Ss. rer. Boh. II.)

*) eumque, quem 4. ') pollicitus 4.

[ocr errors]

*) quas 3, 4. ) ymbribus 2. *) sync. 4. *) Místo in his má 3 Jesus. b) vir 3, 4. d) Zewissii 4 a tak níže. *) nexii 3. °) Zewish 4; Zawiss 3. reversum 2, 3 thes. quoque insig. 2.) Vroburch alias Hluboka 3, při čemž poslední dvě slova jsou připsána po straně.

-

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »