Imágenes de páginas
PDF
EPUB

1290 decolliri') mandavit, quatenus ceteris ex hoc me-
tum incuteret et eos ab insidiosis insultibus
timore supplicii refrenaret.

Vivas tranquille iuvenis rex, iam ruit ille
Hostis pacificus, tuus insidiosus amicus,
Qui te linivit verbis et postea scivit
Factis a tergo te pungere. Gaudeat ergo
Plebs huius terre, quia cessabunt cito guerre.

Zewischii facta me tam prolixis verbis pertractare oportuit, ut videlicet insidiosos conatus similia faciencium sub typo ipsius describendo arguerem, et ea, que ab eodem rex Wenceslaus in iuventute sua sustinuit occulte machinacionis molimina, compassionis animo pertractarem. 1)

Capitulum XXVI.

De infidelitate quorundam nobilium et de morte
Heinrici) Probi, ducis Wratislauiensis, 2) et Wla-

dislai, regis Ungarie.')

Tyrannide sua, dum adhuc viveret Zewischius, mentes multorum contra regem Wenceslaum in tantum concitavit nobilium, quod non tantum mandatis ipsius inobedientes existerent, verum eciam, particularia frequentantes colloquia) de morte ipsius nonnunquam studiosius cogitarent. Quidam igitur ex eis non sine ceterorum assensu nobilium Heinricum, ducem Wratislauie, cognomine Strenuum, adierunt, sibique, si tamen veniret") celerius, regnum Bohemie sine difficultate subdere promiserunt. Dux autem eorum verbis exhilaratus non modicum fidelium suorum consilio utitur et se venturum in Bohe

miam sine more dispendio pollicetur. Porro dux,
de sua diffisus fortitudine, rem tam arduam so-
lus attemptare°) noluit, sed mittens nunccios ad
regem Ungarie, non tam consilium quam auxi-
lium ab ipso cum instancia postulavit, et quia
Ungari olim contra regem Ottakarum Rudolfo,
regi Romanorum, prestiterunt auxilium, rex ipso-
rum timuit, ut si rex Wenceslaus in factis suis
proficeret, quandoque patris sui mortem in gente
Ungarica severius vindicaret. Quam ob rem rex
Ungarorum opportunitatem opprimendi regem Bo-
hemie se") invenisse credidit et cum duce Wra-
tislauie pactum faciens, venturum sibi in auxilium
cum exercitu fiducialiter se promisit. Quid plura ?
Principes) mutui federis se constringentes nexi-
bus, certum prefixerunt terminum, in quo con-
vocatis exercitibus ambo pariter versus Bohemiam
procederent, ubi regem opprimentes viriliter to-
tum regnum suis legibus subiugarent. Sed quo-
niam Wenceslaus rex a puericie sue tempore salu-
tis sue spem ponere consuevit in Domino, ipse,")
qui sperantes in se nunquam deseruit, 3) eundem
ab emulorum suorum, quas) adhuc ignorabat,
insidiis miraculosius liberavit. Mira namque di-
vine ulcionis sentencia infra unius mensis spa-
cium rex Ungarorum gladio trucidatus corruit, 4)
dux Wratislauie veneno interemptus periit et
Zewischius,) qui huius mali occasionem presti-
terat, capite cesus dies suos morte miserabili
terminavit.

Sic rex celorum regem redimens Bohemorum
Hos tres deiecit, illumque quiescere fecit,
Iste venenatus iacet, hic mucrone necatus,
Uno sub mense Zewisch") quoque corruit ense.

1) O Závišovi psali: Palacký, O panu Závišovi z Rosenberka (Časopis Českého Museum r. 1831, str. 55 a násl.); Pangerl Mat., Zawisch von Falkenstein. Prag 1872 (zvláštní výtisk z publikace Mittheilungen des Vereins für die Gesch. der Deutschen in Böhmen X Jahrgang. Prag 1872).—2) Jindřich IV Spravedlivý, syn Jindřicha III, který byl od r. 1289 též knížetem krakovským a sandoměřským. Srovnej též Stenzelovo dílo: Gesch. Schlesiens I, 104. 3) Z knihy Judity kap. XIII, v. 17. – 1) Ladislav IV, král uherský, zemř. 10 červ. 1290 a Jindřich IV Vratislavský dne 23 června téhož léta, jak o tom zpráva v letopisech Annales Grissowienses maiores (Pertz Mon. Germ. hist. XIX, str. 541), kde čteme při r. 1290: „obiit Heinricus IV Wratislaviensis in vigilia s. Johannis baptiste", a v letop. Annales Cisterciensium in Heinrichow (tamtéž str. 545), kde se úmrtí to též na 23 červen klade. Ale Chronica principum Poloniae vypravuje méně správně, že Jindřich IV zemřel 21 července: Hic dux Heinricus quartus.... demum anno MCCXCo, XI kal. Aug. decessit sine liberis, proch dolor, veneni poculo interemptus. (Stenzel Ss. rer. Sil. I, str. 114.)

1) Ruk. 3 má po straně assere. de 4.) viveret 2.) acceptare 4. ") Zawish 4.

-) Henrici 3, 4 a tak níže. ) Hungariae 4 a tak níže.

P) nemá 3.) princeps 3. —) Christus 4.-') quos 2.

m) colloquia et Zewissius 3.

Porro quidam potens de Bohemia, qui ceteris confederatus") baronibus in huiuscemodi tradicionis consilio reus fuerat, hiis auditis ad cor rediit et ad regem veniens reatus sui magnitudinem prodendo publice veniam postulavit, alios quoque contraditores suos regi per ordinem nominavit. Rex autem rem prius incognitam illo revelante conperiens "") vehementer exhorruit et pietate motus culpam, qua penam meruit, petenti veniam penitus condonavit.

Rex pius ac mire bonitatis et immemor ire Exemplo Christi veniam mox contulit isti.

Igitur nobilis ille incunctanter voluntati regis deinceps complacere studuit, cui adherens fideliter infidelium consorcia amodo evitavit. Sic Heinricus, dux Wratislauie, veneno") intoxicatus a suis periit et rex Wenceslaus districtum Glacensem, quem post mortem Ottakari regis idem. dux potenter occupaverat, recuperans, principis defuncti exequias solempniter celebravit. ')

Capitulum XXVII.

Quomodo rex Wenceslaus cum Andrea noviter electo in Ungaria) in regem convenerit et quomodo cum ipso fedus amicicie pepigerit.")

Wladislao 2) igitur rege Ungarie defuncto maiores regni eiusdem in unum convenerunt et de eleccione regis alterius inter se tractatus varios habuerunt, qui videlicet vacantis regni curam susciperet et ipsam terram Ungarie ab insultibus vicinorum principum manu valida gubernaret. In ipsa autem eleccione magnum dissensionis malum oritur, quia iuxta sua desideria quivis sibi constituere dominum et eligere regem molitur. Quidam namque pacis zelatores communi bono cupientes consulere, talem sibi

regem satagebant eligere, qui vicinorum princi- 1290 pum conatus improbitatemque reproborum potenter compesceret et universis regni incolis de pacis commodo sagaciter provideret. Alii vero, qui post obitum regis) Wladislai bona regalia sibi per fas nefasque vendicaverant, privatum commodum communi bono preferentes, quempiam impotentem atque debilem in regem nitebantur accipere, qui eorum insolenciis compulsus annueret et eos ad resignacionem bonorum regalium compellere non valeret. Circumsedencium autem principum condiciones pensantes et merita, pretermissis omnibus tandem in dominum Andream dictum de Esten, 3) de prosapia Ungarie regum progenitum, virum elegantem et providum, consenserunt atque ipsum in regem et dominum communicato consilio elegerunt. Ipse vero suscepta regni cura, cum in ipso regno novus esset et advena, hinc Ungarice) fidei inconstanciam, hinc quoque oppressorum pauperum cotidianam") comperiens miseriam, utrobique anxius) nec importunitatem violentorum compescere, nec oppressis valebat quietem, quam ab ipso se habituros speraverant, ordinare. Fidelium igitur quorundam fretus consiliis ad Wenceslaum, regem Bohemie, nunccios in occulto dirigit et, ut sibi in metis Ungarie dignetur occurrere, cum instancia postulat et requirit. Rex autem Wenceslaus quia a puericie sue tempore omnibus principibus honorem impendere et reverenciam exhibere studuit, postulacioni novi regis incunctanter annuit atque sua ad hoc decenter adaptata familia ipsum circa oppidum, quod Godin) dicitur, 4) situm in terminis Ungarie, visitavit. Ambobus igitur in unum convenientibus paci et concordie utrobique intenditur et perpetuo) inter eos duraturam amiciciam fide

1) Srovnej Příběhy krále Přemysla Otakara II (Prameny děj. č. II, str. 333). 2) Má se tu i níže čísti Lad. 3) Tento Ondřej byl syn Štěpána, syna Ondřeje II z třetího manželství s markrabinkou Beatricí z Este. Štěpán pak měl za manželku Thomasinu Morosini a jejich syn Ondřej, který se v posledních dobách panování Ladislava IV připomíná jako vévoda charvatský a dalmatský, byl 23 července 1290 v Stoličním Bělehradě za krále uherského korunován a zval se Ondřej III. — ) Hodonín na Moravě. O této schůzi nemáme jinde žádných zpráv; a také se nezdá, že se r. 1290 Václav II mimo Čechy zdržoval; odbývala-li se však schůze ta, bylo to spíše k jaru r. 1291, kde od Václava II v rozličných městech moravských listiny jsou vydány.

") consideratus 2.

[ocr errors]

u) comperiens 3, 4 -) veneno a suis intox. periit 3, 4. — *) Hung. 4 a tak všude níže. pepegerit 3, 4.) WI regis 3, 4. -) Hungariae 4. — ') quotidianam 3, 4. c) auxiliis 2. 4) Godin 3, 4. ⚫) perp. duraturam inter eos 3.

[ocr errors]

-

1291 iussoria caucione nobilium hinc inde sufficienter

1289

adhibita alter alteri pollicetur, quatenus alter adiutus ab altero, quivis ex contracta amicicia effectus) potencior sui regni rebelles compescere, devotos quoque et humiles in pace valeat conservare. Ex illo profecto die Ungarice) gentis temeritas competenter reprimitur et regi Andree a suis maior procul dubio reverencia exhibetur. Tanto namque principes subiecto populo potenter prevalent, quanto ipsi inter se controversie sublata materia concorditer vivere non recusant. Sepe eciam maligni propriorum dominorum mandata contempnerent, si ab extraneis principibus se passuros pro temeritate sua promerite ulcionis sentenciam non timerent.

Tu cum sis princeps, te conformare deinceps
Studeas principibus

Cunctis vicinis, quia nil restat, nisi finis
Honoris tui,

Si fortasse secus fit, claro lumine cecus
Succumbes") tuis.

Nullus curabit tua iussa, tuus reprobabit
Te populus,

[blocks in formation]

sue imperator regi Bohemie obligavit, dum sibi 1289 eandem pro uxore legitima copulavit. Rex igitur Bohemie socero suo non inconsulte complacere desiderans, fideles suos convocavit et eorum usus consilio se ad videndum suum socerum cum solempnitate debita preparavit. Assumpta itaque regina rex versus Egram iter arripuit, quibus cum hilaritate') rex Romanorum obvians ipsos, quo") decuit, amore suscepit.

Hi cum conveniunt, ingencia gaudia fiunt.

Tanto quippe in mentibus colletancium desiderata cumulantur gaudia, quanto alter in altero virtuosorum profectuum apparenter aspicit incrementa; gener nimirum ") in socero, quo delectatur, invenit, in patre filia materiam exultandi accipit,") in utroque Romanorum rex, quod desiderabat, inveniens, venerandus senex non tam animo, quam vultu iuvenem se ostendit. Tunc exultantur, tunc fercula lauta parantur, Hinc ducendo chorum rex exultat Romanorum, Guta gradu subito sequitur comitante marito, Letantur gentes hos tres saliendo sequentes.

Munera largiendo alter alterum prevenire satagit et tanto se quisque feliciorem estimat, quanto optate iocunditatis obsequio occasionem exultacionis alteri amministrat; hic adolescentes successuri parentibus balteo P) accincti milicie tyrocinia exercere properant, varia quoque ostentantes deduccionis solacia minores maioribus ") toto mentis conamine complacere festinant.

Hunc quasi sacrilegum reputant, qui gaudia

regum

aut importunitate sua interrumpendo impedit, aut melancolie obvolutus contagio se hilarem ceteris non ostendit. Porro in medio letancium rex Wenceslaus regio cultu decoratus prodiit et ut regnum Bohemorum 2) sibi iure feodali') rex Romanorum conferat, imperialibus in hoc ob

1) Má býti 1289; nebo v Chebu byl král Rudolf ke konci února a na počátku března r. 1289 naposledy. 2) Srovnej výklad místa tohoto u Lorenze (Deutsche Gesch. im 13. und 14. Jahrhundert) II 2 str. 509 v poznámce. Srovnej též Reg. Boh. II, č. 1337, kde se neděje zmínka o udělení Čech v léno Václavovi II, ale o udělení léna markraběti Braniborskému se vypravuje.

f) affectus 2. 8) Hungariae 4.-") succumbes tuis nemají 3, 4. ) ipsum non prot. 3. 2 a tak níže. —") nemá 2. —") nimium 3.) accepit 2. —P) baltheo 4.9) minoribus 2. a infeudatur 4.

[ocr errors]

-*) recepit 2. -) hyl. -) feudali a niže feudo

1289 secundans legibus, cum debita reverencia postulavit. Rex Romanorum igitur precibus postulantis incunctanter annuit et vexillorum adaptatis insigniis ipsum regnum sibi in feodo lege perpetua leta facie commendavit, quatenus genérum suum ad propria cum hilaritate remitteret et inchoati convivii solempnia fine laudabili) terminaret.

Sic consummatur festum, sic infeodatur
Per Romanorum regem dominus Bohemorum.

Tandem peractis diebus convivii unusquisque ad terram suam redire disposuit, sed socer secreto ad se vocans generum hanc suis auribus presente filia vivendi regulam instillavit: Hactenus, o iuvenis, subiectus eras alienis, Qui te destruere voluerunt, sed modo vere Hos evasisti, iam iam te gracia Christi Constituit regem, cuius si denique legem Devote fueris imitatus, pace frueris; Ipsum diligere studeas, pariterque timere. Nec non cotidie devotus adesto Marie Laudibus et gratum fac semper) ei famulatum, Angelicos") cetus semper venerabere letus, Cetera sanctorum, dum vixeris, agmina, quorum Auxilium queris, revereri non pigriteris; Divine legis maneant in pectore regis Dogmata, gratus eris, si solius mulieris Contentus fueris amplexibus. Utere veris Et brevibus dictis, nec quemquam decipe fictis, Est et non dicas, nulli penitus maledicas, Quod tu nolueris dare, nunquam polliciteris, Munera porrigere tyronibus atque cavere Debes, ne misere tandem videaris egere. In specie cleri Christum studeas revereri, Regnabis tutus, sapientum verba secutus Si fueris, morum leges imitare bonorum. Quando cupis fari, Que sit verborum virtus vel forma tuorum. Non ulciscaris, nisi cercius experiaris

bene debes premeditari,

*) laudabiliter 2. ) ei semper 4. - ") angelicus 2.

Excessus hominis, nec delectare rapinis.
Iustus et equalis esto iudex, quia talis
Omnibus hic) gratus est perpetueque beatus.
Hospitibus letum te prebe sive quietum.
Hoc reor esse satis, sis') contentus moderatis
Potibus atque cibis, sic dudum") vivere quibis,
Sintque tui tales famuli vel concamerales,
Qui tibi dicendi normam tribuant) vel agendi,
Hiis te committas, talos fuge, despice) cittas.)
Hiis in doctrinis talis modo sit tibi finis:
In Cristo) credas, et abhinc in pace recedas.

Sic rex Romanorum doctrine finem imposuit 14 et pro amoris indicio hinc inde porrectis amplexibus quilibet ad terram,) unde venerat, valedicens alteri remeavit.

Capitulum XXIX.

Quomodo rex Wenceslaus monasterium, quod fundare promiserat, domino abbati Scedlicensi optulit.

Fuit in diebus istis vir vite venerabilis abbas in Scedlicz Heidenricus nomine Cisterciensis) ordinis,) qui tantam in conspectu regis Wenceslai invenit familiaritatis graciam, ut eum omnium secretorum suorum perfecte de ipso presumendo conscium efficeret, ac ipsum preferendo ceteris non aliter, quam conpatrem carissimum) appellaret. Nec immerito conpater a rege appellari debuit, qui omnes suos liberos, quos habuit, de sacre regeneracionis lavacro iuxta consuetudinem ecclesie elevavit. Rex siquidem iste, quia Christo *) in omnibus complacere studuit, omnes liberos suos viris religiosis pie devocionis intuitu baptizandos') commisit, quatenus pueri ") in cultu christiane fidei meritis patrinorum") proficerent et eorundem secuturi vestigia domino adherentes in bonis operibus iugiter habundarent.") Abbas iste dum anno domini MCCLXXXXIo de generali ordinis sui

*) Omnibus est gratus hic perp. 2. — 1) nemá 3; sed 4. ⚫) da dum 2, 3.-) tribuunt 2.) displice 2. ) cyctas 4.) Christum 3, 4. ) ter. suam 4. - obt. 4. *) V rukopisech piše se slovo to Cyst. obyčejně, ale ne důsledně; proto jsme neměli žádného zření k různočtením nedůsledností touto vzniklým.-") nominis 3.-) karissimum 3; charissimum 4.-*) Ruk. 2 má pravidelně Cristus, Cristi atd. — 1) baptisandos 3. - ") parvi 4. · ") Ruk. 4 má v textu paternorum, ale nad tím nadepsáno compatrum.

°) abund. 4.

1291 rediret capitulo, 1) occasione itineris oppidum Egrense ipsum transire contigit, ubi regem Wenceslaum cum quibusdam Alamannie ") principibus pacis colloquia celebrantem invenit, sed quia istius abbatis ipse rex absenciam diuturnam difficulter sustinuit, eundem cum hilaritate ) suscipiens, ne ab ipso recederet, sibi confidenter iniunxit. Abbas autem voluntati regie, ut decuit, complacere desiderans, circa eum mansit, et sicut antea consueverat, ipsius curiam horis competentibus cotidie') visitavit. Porro rex votum de fundando monasterio quam") pluribus intervenientibus regni sui negociis hactenus adimplere non potuit, crebro abbatis istius intuitu recordatus revolvere mente cepit et se super huiuscemodi promissi dilacione nonnunquam tacitus reprehendit. Quadam igitur vice ceteris exclusis rex ipsum abbatem ad se vocavit, cui id, quod dudum in mente conceperat, enarrando per ordinem in hec verba prorupit: Ad monasterium ordinis Cisterciensis, quod ad honorem Dei sueque genitricis Marie fundare decrevimus, nos de aliquo monasterio a predecessoribus nostris, principibus Bohemie, fundato conventum monachorum accipere hactenus volebamus, sed quia compater carissime,') ob sinceritatis ") tue constanciam singularis amoris privilegio te ceteris preferendum duximus, non restat aliud, nisi ut ipsum fundandum monasterium, diuturne deliberacioni finem in hoc imponentes, tuis manibus offeramus, quatenus conventum monachorum nobis de tuo cenobio sine difficultate tribuas et paterne auctoritatis") officio ibidem fruiturus deinceps de ipsa nova plantacione te voluntarie intromittas. Amoris igitur intuitu, quem ad te gerimus, nostram fundacionem Scedlicensi1) monasterio subiciendam ) duximus, quod tamen non a progenitoribus nostris, sed pocius a quibus

dam Bohemie baronibus fundatum nullatenus 1291
dubitamus. Nos quoque cum vita comite reversi
in Bohemiam fuerimus, aliis postpositis nego-
ciis votum, quod fecimus, per te ammoniti*) in
nomine Domini persolvemus.

Sic Domino dante, quod non decreverat ante,
Rex Heidenrici manibus, specialis amici,
Claustrum donavit, quod post hec edificavit.

Eo eciam tempore abbas Theodericus, ") nacione Thuringus, monasterio Waldsachsensi") prefuit, quem similiter Wenceslaus rex ob magne industrie sue merita arcius ) adamavit. Hic erat in agendis strenuus,) in proferendis providus et in toto ordine vir utique venerabilis et acceptus; et quia ipse visitator monasterii Scedlicensis extitit, percepto) regis proposito una') cum filio suo abbate de Scedelicz) venire in Bohemiam festinavit, quatenus mentem regiam a bono proposito resilire nequaquam permitteret et sollicitudine debita novam plantacionem divini cultus zelator strenuus promoveret. Venientes itaque Pragam ambo abbates regem adierunt et, ut votis satisfaceret, prout ipsis iniunxerat, eum commonitum habuerunt. Rex autem promissi non immemor negocium hoc precipitare noluit, sed dilacione interposita cum domino Thobia, qui extunc Pragensem regebat ecclesiam, 2) aliisque viris sapientibus, in quo loco fundaret monasterium, cum summa diligencia prelibavit, ne forte tempus perderet cum impensis, si in loco inconvenienti ipsum fundasse monasterium successu temporis peniteret; maluit enim maturam huic rei deliberacionem premittere, quam repente inchoatam ductus penitencia cum verecundia retractare.

To se stalo asi v měsíci říjnu r. 1291, když se Václav II zdržoval v Chebu · jak patrno v záležitostech volby římského krále (viz Reg. Boh. et Mor. II, str. 667, 668). 2) Tobiáš byl biskupem pražským od 15 list. 1278 do 1 břez. 1296.

--

P) Ruk. mají pravidelně Alamania atd.) hylariter 2, 3. ) V ruk. 3 psáno bývá slovo to cottidie. -") Tak původně má i 4, ale nad tím nadepsáno jest: quod. — ) karissime 3.-) syncer. 4 a tak níže vždy. — ) authorit. 4 a tak níže stále. - ) Zedlic. 3, 4. — ) subiciendum 3; subiiciendum 4. — ") admoniti 4. ") Theodoricus 4.) Waltsachsensi 4.) acrius 4. - d) strennuus 3 a tak stále. — *) praecepto 4. — 1) uno 2. —- *) Ruk. 2 píše slovo to pravidelně Scedelicz, ruk. 3 Sedlicz a ruk. 4 Seedlitz; když níže pravopis slova toho nebude se od tohoto pravidla lišiti, nebudeme variantu zvláště podotýkati.

« AnteriorContinuar »