Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Incipit) prefacio in opus subsequens.

Reverendo in Christo patri ac domino plurimum diligendo, domino Johanni tercio, in Waltsassen abbati decimo sexto, frater Petrus primus, abbas tercius Aule Regie, oraciones et reverenciam ex amore.

Studiosarum mencium, manuduccione scripturarum deum in hac peregrinacione querencium solet esse, ut') comperio, varia consuetudo. Sunt enim nonnulli, qui in litterali intelligencia scripture ita, ut illam complete habeant, efficaciter elaborant, sunt et alii, qui anagogicis, allegoricis et misticis intellectibus, alii qui tropologicis) sensibus affectuoso studio se inclinant, alii in historiis et cronicis legendo edificatorium solacium sibi parant. Omnium horum studium, licet non equaliter, censeo commendandum. In omni enim materia, quam legit pia mens, ad similitudinem argumentose apis semper invenire poterit, unde legens virtutis et cognicionis") suscipiat incrementum. Mens enim devota in leccionibus velut) in ortis deliciarum pascitur, in eis quoque quasi lilia colligit, cum id, quod legit, totum ad dei et proximi dileccionem propriamque sui ipsius consideracionem applicat et retorquet. Immo quamvis asserat philosophus: quod de fabulis et fabulose philosophantibus non sit dignum studio intendere, tamen quia ipsa veritas seriosa aliquando ex allusione iocosi sermonis fit legentibus plus iocunda, iuxta illud poeticum dulcius arrident seria picta iocis, ex hoc perpendo, quod non solum pure theo

logica), verum eciam secundum apostolum: quecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per pacienciam et consolacionem scripturarum spem habeamus. Porro expedit hec") epulantibus in mensa domini huius, scilicet in quo sunt omnes thesauri sapiencie et sciencie, ut epularum, id est scienciarum, diversitas habeatur, ut dum de uno habetur fastidium, de alio quis vescatur. Expedit et hoc etatibus hominum et condicionibus, ut solidus cibus quandoque lacteo potui misceatur; eciam et uni eidemque homini proficere cupienti spiritualiter expedire videtur, ut secundum diversitatem temporum leccio varietur, aliter enim ante refeccionem corporis, aliter post circa spirituales epulas disponitur gustus mentis. Solet itaque homo quilibet virtuosus studium suum secundum circumstancias temporis alternare, ut nunc ad sublimia, nunc ad humilia, nunc ad mistica, nunc eciam se grossiora transferat ad exempla. Pater reverende, sine fuco adulacionis loquendo, talem alternacionem racionabilem experimento didici vos habere: Vidi, quocienscunque apud vos fui, in libris orthodoxorum patrum tempore congruo vos legere et me, ut Moralia beati") Gregorii super Job ex integro perlegerem, quemadmodum vos feceratis, exhortacione amicabili induxistis; produxistis quoque semel coram me, cum tempus affuit opportunum, librum quendam edificatorium exemplorum, quem de conversacione sancta monachorum et conversorum in Waltsassensi monasterio defunctorum ad utilitatem legencium compilastis; sic ambidexter estis, sic cum domino

*) Předmluvy této celé nemá rukopis 4. — ) nemá 3. — °) tropoloycis 2; tropoloicis 3. — ) congn. 3.

-) ve

lud 3.) theologia 3. *) hoc 3.) nemá 2.

in montem, sic cum eo alternatim ad campestria ambulatis, sic sic cum Moyse nunc in monte Syna, nunc in tabernaculo federis, nunc in hostio tabernaculi permanetis, sic sic in scala Jacob passim ordinatis gradibus laboratis. Caritas, quam habetis, in se sola stare nescia ad alios se diffundit, hortatur quos potest, ut ad virtutum studia se convertant. Hortatur me nunc caritas vestra et antea multociens est hortata, ut librum de fundacione monasterii Aule Regie per dominum Ottonem antecessorem meum, felicis memorie abbatem secundum, primitus inchoatum et ad illum locum, qui incipit: Si piam regis Wenceslai intencionem etc., deductum continuare non obmittam. Hebetudo') sensuum meorum contremiscit aggredi hunc laborem, ingenii mei tenuitas, huiusque negocii arduitas cum formidine retrahunt mihi manum; obediencia vero, que melior est quam victima, me devincit. Suscipit igitur trepida mea parvitas hoc opus grande et nunquam terminabile eo respectu, ut mea insufficiencia vestris oracionibus adiuvetur. Non solum autem de fundacione Aule Regie et de regibus Bohemie, qui meo fuerint") tempore, verum eciam de aliis regnis et provinciis, nec non de principibus ecclesiasticis et secularibus, de eventibus quoque diversis, in quibus edificari seu solaciari poterit mens lectoris, quam diu racionis compos vixero, dei auxilio ad ipsius dei genitricisque sue gloriam utrumque conscribere attemptabo. Faciam in hoc libro, qui cronica Aule Regie nuncupatur, quemadmodum lignorum lapidumque precisores facere consueverunt; rudem quidem primo latomis expertis architectisque offerunt materiam, illi vero ex arte sua introducunt rudi posthac materie pulchram formam. Sic et ego ea, que vidi, que certissime cognovi ruditer conscribere laborabo. Veniet post me et alius, qui hanc solidam et veram, sed ruditer concriptam materiam lima poliet venustatis. Principaliter enim') nunc insisto ad hoc, ut conscribere valeam historiam. veritatis. Ut autem et veritas, que queritur, ap

pareat facilius legentibus, capitulorum titulos duxi hic per ordinem describendos.

Incipiunt capitula primi libri.

1. De causa suscepti operis.

2. De actibus Ottakari regis breviter prelibatis. 3. Quomodo ecclesie temporibus Ottakari regis profecerint.")

4. Quomodo idem Margaretham duxerit et Austriam obtinuerit.

5. Quomodo propter sterilitatem ") inter eos divortium celebratur.")

6. Quomodo rex aliam uxorem duxerit et liberos procreaverit.

7. Quomodo Romanorum rex sibi pecierit Austriam resignari.

8. De conflictu, in quo rex Ottakarus") occiditur.

9. Quomodo Romanorum rex Bohemiam) intraverit et marchionem Brandenburgensem") pro capitaneo constituerit.

10. Quomodo rex septennis in Saxoniam ducitur et affligitur.

11. Quomodo Bohemia in absencia regis destructa fuerit.

12. De fame maxima, que istis temporibus fuit in Bohemia.

13. Quomodo monasterium in Scedelicz") eiusdem temporibus ad egestatem pervenerit. 14. Quomodo rex Wenceslaus ad regnum redierit et cum gaudio susceptus fuerit. 15. Qualem se rex Wenceslaus exhibuit, quando ad regnum reversus fuit.

16. Quomodo regina Chunegundis Morauiam venerit, ubi Zewissius) eius familiaritatem adeptus fuit.

17. Quomodo regina redierit et Zewissium regi reconciliaverit.

18. Quomodo Zewissius gracie regis restitutus vixerit et reginam legitime duxerit. 19. Quomodo rex Wenceslaus Gutam reginam duxerit et de morte matris ipsius regis.

') hebitudo rukopisy 2 a 3.) fuerunt 2. — 1) nemá 2. P) Ottokarus 3; Octakarus 4. - 9) Boemiam 3 a tak pravidelně měl tu i niže ruk. 3, ale po vyškrábání e přepsáno všude v a. de Rozenberg.

- ") rukopisy profecerunt. -") sterel. 2. níže.) Brandeb. 2.) Scedlitz 4.

- °) fit 4. · *) Zewissius Při tom slově připsáno v rukopise 3 o něco později

20. De adventu regine Gute in Bohemiam et moribus virtuosis ipsius.

21. Quomodo Zewissius clandestine regem Wenceslaum persecutus fuerit.

22. Quomodo rex in istis casibus angustiatus fuerit et de prima sua expedicione, quam duxit in Morauiam.

23. De secunda expedicione regis et de filio eiusdem primogenito.

24. Quomodo Zewissius sororem regis Vngarie duxerit et quomodo rex Wenceslaus monasterium novum fundare decreverit.

25. De captivitate et morte Zewissii. 26. De infidelitate quorundam nobilium et de morte Heinrici probi, ducis Wratislauiensis, et Wladislai, regis Vngarie.")

27. Quomodo rex Wenceslaus cum Andrea noviter electo in regem Vngarie convenerit et cum ipso fedus) amicicie pepigerit. 28. Quomodo rex Wenceslaus in Egra Rudolfum, regem Romanorum, visitaverit et ab ipso regnum in feodo acceperit.

29. Quomodo rex Wenceslaus monasterium, quod fundare promiserat, domino abbati Scedlicensi obtulit.*)

30. Quomodo rex Wenceslaus dominum Arnoldum, Babenbergensem') episcopum, ad se vocaverit et) iuxta suum consilium statum regni ordinaverit.

31. Quomodo dominus Zbizlaus cognomine Le pus, regni Bohemie subcamerarius, occisus Prage fuerit.

32. Quomodo rex Wenceslaus sacram scripturam audierit eamque intellexerit, cum litteras non noverit, quomodo congrue latino eloquio usus fuerit.

33. Quomodo rex Wenceslaus assidue confessorem circa se habuerit et quomodo semper de divino officio sollicitus fuerit.

34. Quomodo rex Wenceslaus Romanorum regem in Erfordia visitaverit et de morte Rudolfi, ducis Austrie et Sweuie.") Prage sepulti.

35. Quomodo rex Wenceslaus exercitum in Cracouiam miserit et sibi eam subiugaverit, et de quibusdam incidenciis.")

36. De fundacione monasterii Aule Regie. 37. Quomodo abbates ad regem Wenceslaum redierint) et quomodo unum locum de tribus pro monasterio elegerint.

38. Quomodo deus hunc locum Aulam Regiam religiosis viris ab antiquo deputaverit.

39. Quomodo rex Wenceslaus ad instanciam quorundam ab incepto proposito pro tempore resipuerit.

40. Quomodo pius rex Wenceslaus capitulum intraverit et quomodo abbas Heydenricus personas emittendas nominaverit. 41. Quomodo episcopus Thobias locum fundacionis impecierit et qualiter rex alias hereditates sibi pro eodem loco assignaverit. 42. Quomodo rex conventum inthronizaverit locumque ordini confirmaverit et quomodo ipsam fundacionem Aulam Regiam vocaverit. 43. Quomodo rex cum exercitu Cracouiam iverit et quomodo in expedicione militari gladio cinctus fuerit.")

44. De clenodiis, que rex Wenceslaus fundacioni sue contulit et qualiter ipsa fundacio ordini Cisterciensi) incorporata fuerit.

45. Quomodo rex Wenceslaus cum duce Austrie discordare ceperit et quomodo regina ipsos reconciliare attemptaverit.

46. Quomodo Adolfus comes de Nassow in regem Romanorum electus fuerit et quomodo rex Wenceslaus ducem Austrie tunc impedierit. 47. Quomodo Adolfus, Romanorum rex, Misnensem terram intraverit et quomodo Wenceslaus rex circa Grunhayn ipsum visitaverit. 48. Quomodo dux Austrie regi Wenceslao reconciliatus fuerit.

49. Quomodo magister Alexius inter regem Wenceslaum et Romanos amiciciam procuraverit et quomodo procurante eo dux Kalisiensis) in regem Polonie coronatus fuerit et de morte ipsius.

") Hung. 4.-) fed. am. pep. nemá 4.) optulit 2, 3.-) Brandenburgensem 4.) et quomodo iuxta 2.

-

*) Sueuie 3. - b) Rukopisy incendiis. °) redierunt. ... elegerunt 4.) fuit 2, 3. —, Cyst. rukopisy a tak obyč. i níže. — 1) Kasiliensis 2, 3.

50. Quomodo dux Kalisiensis in regno Polonie coronatus fuerit et quomodo interemptus. 51. Quomodo rex Wenceslaus in regno suo scriptas leges instaurare decreverit et quomodo in hoc impeditus fuerit.

52. Quomodo rex Wenceslaus generale studium Prage instaurare decreverit et quomodo permissus non fuerit.")

53. De tribus iuvenibus, qui de longinquis partibus venientes regi presentabantur. 54. Qualiter sanctus Celestinus papa papatum resignaverit et Bonifacius sibi successerit et de processibus") Bonifacii contra regem Francie.

55. De plaga, quam Judei in Alemannia sustinuerunt.

56. Qualiter dominus Conradus, primus abbas Aule Regie, Agnetem, sororem Wenceslai regis, adduxerit de Sweuia in Bohemiam.') 57. De quodam sompnio regis Wenceslai, quod fuit evidens presagium futuri mali. 58. De magna devocione, quam rex Wenceslaus ad beatam virginem Mariam habuerit, et quam libenter nomen Marie profari audierit.*) 59. De favore et amore, quem rex Wenceslaus ad omnes personas religiosas habuerit.') 60. Quomodo rex Wenceslaus singulariter ordinem Cisterciensem dilexerit.

61. De solempnitate coronacionis Wenceslai, regis Bohemie.

62. De die festivitatis et consecracionis Wenceslai regis.

63. De precioso apparatu ad coronacionem adaptato et de populo maximo tunc ibidem congregato.

64. Quomodo Wenceslaus rex sequenti die coronacionis sue novam ecclesiam in Aula Regia fundaverit.

65. De morte domine Gute inclite regine. 66. Qualiter et quare grossi denarii primo inceperint in regno Bohemie monetari.

67. Qualiter Wenceslaus, rex Bohemie, Poloniam intraverit et in Gnisna coronatus fuerit.

68. Qualiter Wenceslaus, filius Wenceslai regis, electus fuerit in regem Vngarie. 69. Qualiter Elizabeth, filia regis Polonie, regi Wenceslao nupserit et coronata") fuerit. 70. Qualiter Thasso de Wissenburg, regni Bohemie camerarius, in multitudine populi fuerit") occisus.

71. Qualiter Albertus, Romanorum rex, regnum Bohemie intraverit et in eo plurima mala perpetraverit.

72. De obitu serenissimi domini Wenceslai, regis Bohemie, et de ipsius penitencia, quam in dolore suo habuit ante mortem. 73. Qualiter rex Wenceslaus ornatum suum ad diversa loca distribuerit.

74. De testamento et ordinacione, quam Wenceslaus rex idem fecit.

75. De operibus pietatis, que fecit idem rex. 76. De devocione, quam in audiendis pluribus missis rex idem habuit.

77. De paciencia, quam idem rex in infirmitate sua habuit.

78. De unccione ipsius regis extrema.

79. De contricione et contemplacione, quam tunc rex idem habuit.

80. Qualiter idem rex mortem suam presenserit. 81. Planctus domus Aule Regie super morte fundatoris sui, eiusdem regis.

82. Visio, quam vidit dominus Johannes, Brixinensis episcopus, post mortem regis Wenceslai eiusdem.

83. Qualiter idem rex Wenceslaus propter cuiusdam criminis vindictam semel cremaverit sua crura.

84. Qualiter Wenceslaus iuvenis, Vngarie, Bohemie et Polonie rex, in Bohemia post patrem regnaverit et occisus fuerit.

85. Qualiter Rudolfus, dux Austrie, filius Alberti, regis Romanorum, electus fuerit in regem) Bohemorum et de") morte eiusdem. 86. Qualiter Heinricus,) dux Karinthie,) mortuo Rudolfo rege reversus fuerit in Bohemiam.

[ocr errors]

9) Heyn. 2 a tak

*) fuit 2, 3. b) processionibus 3, 4. — ') Boemiam 3, 4 a tak pravidelně i niže. — *) proferri 3, 4; aud. prof. 2 1) habuit 2; nemá 3. 1) corona 3. -") fuit rukopisy. — °) elect. in reg. f. 3., 4. 1) nemá 3. níže často; Henricus 3, 4 a niže obyčejně tak. -) Kar. 2; Char. 3; Corinthiae 4.

87. Qualiter Heinricus de Lipa cum aliis baronibus in Scedlicz captus fuerit per Montanos et de quadam epistola religiosa ibidem. 88. Tractatus chronographus) de domino Johanne, rege Bohemie, imperatoris Heinrici filio.

89. Qualiter domicella Elizabeth, filia Wenceslai, regis Bohemie, abbatem Aule Regie dominum Conradum ad sui promocionem exhortata fuerit.

90. Qualiter dominus Conradus, abbas Aule Regie, ad Heinricum imperatorem pro emendacione status regni iverit.

91. Qualiter Heinricus de Lipa') cum quibusdam baronibus et civibus Pragensibus inceperit domicelle Elizabeth adherere.

92. Qualiter domicella Elizabeth sororis sue et aliorum honoris sui emulorum persecucionem passa fuerit et in Newenburgam") de Praga occulte fugerit.

93. Qualiter Chorinthiani ) turrim sitam in pede pontis contra beatam virginem impugnaverint et qualiter barones Bohemie contra Chorinthianos) ante castrum Pragense victoriam obtinuerint.

94. Qualiter propter promocionem domicelle Elizabeth et propter regni reformacionem barones et cives nunccios ad Heinricum, Romanorum regem, miserint.

95. Quomodo barones et cives Bohemie Johannem, Heinrici,) Romanorum regis, filium, pro rege sibi dari postulaverint. ")

96. Quomodo inter Johannem, filium regis") Romanorum, et Elizabeth, filiam regis Bohemorum, ) in Frankenfurd) fuerint sponsalia celebrata.

97. Quomodo Heinricus imperator Johannem, primogenitum suum, in Bohemiam invite miserit.

98. Quomodo nunccii de Bohemia reversi fuerint et domicellam Elizabeth in prefixo termino. adduxerint.

99. Quomodo Scedlicensis, Placensis et Aule Regie abbates domicelle venienti occurrerint.) 100. Qualiter Heinricus imperator domicellam Elizabeth in Heimbach') affectuose susceperit.

101. Qualiter Heinricus imperator Johanni, suo primogenito, in Spira) festum nupciarum solempniter") peregerit. 102. Qualiter nupcie celebrate fuerint cum solempnitate, et de contencione Maguntini et Coloniensis archiepiscoporum')

103. Quomodo Heinricus, rex Romanorum, tres exercitus simul expedicionibus tribus adaptaverit et in omnibus victoriam habuerit. 104. De tristicia, quam parentes habuerunt de*) recessu filii sui Johannis regis. 105. De multifariis gravaminibus, quibus Bohemia oppressa [fuit] ante adventum Johannis regis, et de expugnacione Pragensis civitatis. 106. De speciali gravamine, quod temporibus Heinrici, ducis Chorinthie,') sustinuit monasterium Scedlicensium.")

107. De pressuris et violenciis, quibus monasterium Aule Regie succubuit eo tempore. 108. Quomodo rex Johannes, filius Heinrici im

peratoris, cum exercitu valido Bohemiam intraverit et primo Pragam expugnaverit. 109. Quomodo rex Johannes pacem ordinaverit et coronatus fuerit.

110. Quomodo idem rex in Nurenberg curiam celebraverit.

111. De quodam pulchro miraculo, quod accidit circa corpus Christi.

112. Tractatus breviloquus de domino Heinrico VII, Romanorum imperatore.

113. De legali eleccione Heinrici imperatoris et de prima coronacione ipsius.

[ocr errors]

) Chorin

d) Frankin

*) cron. rukopisy. — ') Lypa 2. — ") Nuremburgam 3; Nuuenburgam 4. *) Tak 2, 3; Coryn. 4 theanos 2.) Henricum, Romanorum regem filium 3.-) petierint 4. b) regem 3. °) Boemie 3. furd 3. ⚫) occurrerunt 3, 4.) Heyn. 4.) Spyra 2; Spyria 3 h) Tak 2, 3 a tak skoro všude, kde se mn sbíhají, vkládají tito rukopisové p mezi tato písmena, u př. dampnum a p.-') episc. 3.) quam h. p. in rec. 3. 4. — 1) Tak 2; Corin. 3. ") Sedlicen. 3; Scedlicense 4. Tu vkládá 4 ještě nápis jedné kapitoly: De miraculosa qua

dam pugna. Jest to jen rozvedení kapitoly 106 na dvě, a poněvadž totéž se stalo při kapitole 126, má 4 rukopis 132 kapitol první knihy.

« AnteriorContinuar »