Imágenes de páginas
PDF
EPUB

rum Regi illustri, necnon et Imperio, in omnibus jure salvo; cui nec nos nec ipsi intendunt, per presens factum, prejudicium aliquatenus generare. Postquam vero humanitas nobis contigerit, heres ducatus nostri Lemborgen., si omnia et singula que nos promisimus, fideliter observaverit, ipsis civibus Aquen.; ipsi cives Aquen. illi, sicut nobis, has centum marcas singulis annis dabunt: que si non observaverit fideliter, ipsi cives Aquen. a solucione harum centum marcarum et a predicta obligacione erunt et manebunt liberi penitus et soluti, omni dolo et versucia in hoc pulsis. In quorum omnium et singulorum certitudinem et robur immobile, nos sepedictis civibus Aquen. presentes literas sigillis nostris dedimus communitas; quibus litteris et sigillis, nos, ad predictorum omnium ac singulorum firmam et fidelem observanciam, liberaliter obligamus. Datum in die cathedre sancti Petri apostoli, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo

nono.

"D'après l'original, avec le sceau en cire jaune un peu endommagé, pendant à las de soie."

(5 Aug. anno [20] Ric. II. 1396.*)

RICARDUS Dei gracia Rex Anglie et Francie et dominus Hibernie, magne providencie viris, burgimagistris, scabinis et consulibus civitatis Acon., amicis nostris carissimis, salutem et sincere dilectionis augmentum. Postquam dilecti et fideles nostri Ricardus Abberburi junior et Nicholaus Rebnijtz,† milites nostri, per districtus vestros jampridem transitum facientes, ad nostram erant presenciam exinde reversi, vestre dilectionis integritatem quam ad nos geritis multe laudis preconio sinceriter attollebant. Super eo, videlicet, quod, ad instantiam eorumdem, ligiis nostris mercatoribus super gravaminibus eis alias per vestrates illatis, optatum favorem ac indilatum justicie complementum, fecistis ob nostre considerationis intuitu[m] exhiberi. Pro quo vestre sinceritati grates referimus cordiales; habentes in desideriis, cum in regno nostro consimilis casus occurrerit, vobis et vestrum singulis grata vicissitudine facere responderi. Petimus quoque preterea deprecantes, amici carissimi, quatinus quoscunque ligios nostros per vos imposterum transeuntes sic amicabiliter inc[h]oato tractare velitis affectu; ut crescat et vigeat inter nos et nostros hincinde dilectio, fructus uberes allatura. Datum sub privato sigillo nostro, in palacio nostro Westmonasterii, quinto die Augusti.

"D'après l'original en parchemin. Le sceau est perdu."

COBLENTZ.

(9 et 24 Aug. 1340.)

OFFIC. Cur. Trev. Recognoscimus nos litteras infra scriptas, non cancellatas, non rasas, non abolitas, nec in aliqua sui parte vitiatas, tribus sigillis pendentibus eorum quorum ipsa esse dicuntur in dictis litteris sigillatas, prout prima facie apparebat, vidisse et legisse, tenoris et continentie in hec verba.

66

Nos, Anthonius Bathemus de Janua, Zenobius de Antilla, et Johannes de Frandeston, recognoscimus publice in his scriptis quod inter nos pro parte serenissimi principis domini nostri domini Edwardi Regis Anglie, et amicos reverendi in Christo Patris ac domini, domini Baldewini Archiepiscopi Trev. pro parte ipsius domini Trev., super pecuniarum summis in quibus prefatus dominus noster Rex Anglie memorato domino Archiepiscopo obligatur, tenetur, et pro quibus ipse dominus Trev. coronam dicti domini Regis ac regni Anglie hereditariam et precellenciorem et certos principales debitores et fidejussores, ac litteras dicti domini Regis, obligatos tenet et habet, taliter tractatum exstitit et condictum,-quod nos, infra dominicam proximam post festum beati Bartholomei apostoli proximum, viginti duo milia florenorum aureorum de Florentia bonorum et legalium inparato Colonie super Renum ordinare et habere debebimus et tenemur. De qua quidem florenorum summa tenemur et debebimus sex milia florenorum pretactorum in manus seu custodiam hospitis nostri Colon. deponere. Et si amici predicti domini Archiepiscopi, ad hoc per eum specialiter deputati, eidem hospiti nostro fidem adhibere noluerint, debebimus ipsos per fidejussores ydoneos vel cautiones alias affectuare et cautos facere, ut eidem nostro hos

The two persons, whose report is herein mentioned, were appointed envoys to the Duke of Bavaria, by letters-patent dated 14 July, 1395, printed in Rymer's Fadera, vii. 805. The following year is therefore supposed to be the true period of this writ of privy seal. Janna in transcripto bujus et sequentis documenti.

"Rebuytz" in Rymer.

piti fidem valeant adhibere, et reliqua sedecim milia florenorum predictorum sub custodia nostra poterimus retinere, utraque cum summa sigillis amicorum memorati domini Archiepiscopi in sacculis consignata. Et hoc facto, prefatus dominus Archiepiscopus, ratione hujusmodi tractatus et conventionis, cum alias ad restitucionem predicte corone minime tenetur, debebit nobis nomine dicti domini Regis pretactam coronam sub ea securitate et conductu quibus res suas proprias, etiam si majoris essent estimationis, deducere, versus Coloniam ordinare, et eam nobis,-si amicis ipsius domini Archiepiscopi quos illic (ut pretangitur) destinaverit mandatum seu procuratorium dicti domini Regis ejus magno precedenti sigillo sigillatum, ad premissam coronam recipiendam, et etiam litteras nostrum trium et Atterici de Portinariis sigillis pendentibus sigillatas, super tribus millibus florenorum pretactorum dicto domino Archiepiscopo ultra pretacta viginti duo milia solvendis confectas et conscriptas, juxta tenorem notule per nos tres loquentes sigillis nostris impressis signate, exhibuerimus et dederimus,-tradere et deliberare ibidem. Et eodem contextu et tempore, pretacta viginti duorum milium florenorum summa ipsi domino Archiepiscopo, aut quibus id commiserit, libere et absolute tradi et assignari debebit. Et si quocunque casu vel impedimento pretactorum viginti duorum milium florenorum traditio eidem domino Archiepiscopo aut suis in hac parte commissariis facienda (ut premittitur) plene non staret; tunc ipse dominus Archiepiscopus, aut sui commissarii pretacti, supradictam coronam libere quo voluerint abducere poterunt, et nichilominus summam sex milium florenorum in manu seu custodia predicti hospitis nostri (ut premissum est) depositam, libere, nomine pene, recipere deportare ac de ea pro suo beneplacito disponere poterunt et debebunt. Si vero pretacta corona, prout eidem domino Archiepiscopo obligata fuerat, nobis integre (ut pretangitur) non deliberaretur, seu non traderetur; tunc summam sex milium florenorum pretactorum licenter recipere, et pro nostro beneplacito deducere et distrahere, poterimus et debemus. Preterea tenemur ordinare et efficere quod predicto domino Archiepiscopo, ante pretactum beati Remigii festum, littere sue per ipsum domino Regi Anglie vel suis tradite restituantur; et si perdite sint, quod ipse dominus Rex super eis et in ipsis contentis renunciet, et si invente fuerint, quod nullius penitus sint momenti, et quod nec Rex ipse nec quisquis alius se juvare valeat in aliquo per easdem. Et super hiis tenemur eidem domino Archiepiscopo predicti domini Regis patentes et sigillatas litteras, ante pretactum festum beati Remigii ordinare; salvis, in premissis et subscriptis, omnibus et singulis actionibus et impetitionibus prefato domino Archiepiscopo contra predictum dominum Regem competentibus, aut competere valentibus quovis modo. vero pretactam viginti duorum milium florenorum summam, infra pretactam dominicam proximam post festum beati Bartholomei inparato et plene Colon. non habuerimus, ut superius est premissum; tunc nos Anthonius et Jo. predicti tenemur memorato domino Archiepiscopo mille florenos pretactos, nomine pene, solvere indilate; quam penam extunc incidimus et nos incidisse eligimus ipso facto predicti domini Archiepiscopi usibus applicandam. Et pro hujusmodi mille florenis poterit prefatus dominus Archiepiscopus per se alium vel alios, ubique terrarum, personas nostras et res et bona nostra heredum et nunciorum nostrorum ac cujuscumque nostrum, sine cujuscumque judicis aut superioris requisitione auctoritate vel licentia, et absque injuria vel offensa, licite capere invadere et occupare, ac de eis obligando et distrahendo disponere, pro suet bene placito voluntatis; donec sibi, de predictis mille florenis, per nos integre fuerit satisfactum. Omnia et singula supra et infra scripta promisimus et promittimus, per fides nostras super hoc corporaliter prestitas, nos rata ac firma pro omni possibilitate nostra inviolabiliter servaturos et adimpleturos; et quod contra ea, per nos alium vel alios, clam vel palam, directe vel indirecte, quovis exquisito ingenio colore vel arte, non faciemus nec veniemus, nec a quoquam quantum in nobis est fieri permittemus. Renuntiantes insuper nos omnes tres predicti, pro nobis et nostris heredibus, pure et libere, exceptioni doli mali, rei aliter geste quam scripte, accioni in factum, nec non omnibus et singulis gratiis privilegiis libertatibus generaliter vel specialiter terre civitati op[p]ido vel ville personis vel nundinis sive foro concessis vel concedendis, et litteris impetratis vel impetrandis, ac omni canonici civilis ac consuetudinarii juris beneficio et auxilio; per que contra promissa vel eorum alique possemus in aliquo relevari: dolo et fraude exclusis in omnibus et singulis articulis suprascriptis. In quorum omnium evidenciam et majorem roboris firmitatem, sigilla nostra presentibus sunt appensa. Datum Trev., die ix. mensis Augusti, anno Domini м°cccxl°."

Si

In cujus visionis et perlectionis testimonium, sigillum dicte curie presentibus est appensum. Datum et actum anno quo supra, in die beati Bartholomei Apostoli.

* Ita correctum pro deduceret.

In transcripto "suo."

(7 Sept. 1340, et 7 Jan. 1340-1.)

OFFIC. Cur. Trev. Recognoscimus nos litteras infra scriptas, non cancellatas, non rasas, non abolitas, nec in aliqua sui parte vitiatas, quatuor sigillis pendentibus eorum quorum ipsa esse dicuntur in dictis litteris, sigillatas, prout prima facie apparebat, vidisse et legisse, tenoris et continentie in hec verba.

"Universis presentium litterarum inspectoribus, nos Anthonius Bathemus de Janua, Atteritus de Portinariis, Zenobius de Ancilla,† et Johannes de Frandestuyn, notum facimus, manifeste recognoscentes, quod cum serenissimus princeps dominus noster dominus Eduwardus Rex Anglie, ex certis et legitimis causis, in summa viginti quinque milium florenorum aureorum de Florentia bonorum et legalium, reverendo in Christo patri ac domino, domino Baldewino sancte Trev. ecclesie Archiepiscopo, (pro quibus viginti quinque milibus florenorum pretactorum ipse dominus Archiepiscopus ultra alias cautiones coronam predicti domini Regis ac regni Anglie hereditariam et precellenciorem tenuit et habuit in pignore,) dudum sit et fuerit obligatus inter cetera et astrictus; de qua quidem summa eidem domino Archiepiscopo, nomine dicti domini Regis, viginti duo millia florenorum pretactorum jam pagavimus; nos, et quilibet nostrum insolidum, tenemur, et nos teneri recognoscimus, eidem domino Archiepiscopo aut causam vel causas seu has litteras ab eo habenti, de residuis tribus milibus florenorum pretactorum adhuc sibi de pretacta summa solvendorum, ante festum beati Remigii nunc proxime venturum Treviris vel Confluen. plene satisfacere, et eum seu eos ante dictum festum pagare integre de eisdem. Nisi medio tempore, per quitanciam sufficientem, memoratum dominum Archiepiscopum informemus quod sibi, ex parte domini Regis predicti, in defalcationem dicte summe viginti quinque milium florenorum pretactorum de hujusmodi tribus milibus florenorum, integre dudum ante sit et fuerit satisfactum. Quod si non fecerimus, et predicta tria milia florenorum (ut tenemur) solverimus, et ante festum nativitatis Domini tunc proxime subsequens et non post, per hujusmodi quitanciam de pretacta solutione dudum (ut pretendimus) facta, eundem dominum Archiepiscopum sufficienter informaverimus; ex tunc ipse dominus Archiepiscopus nobis tenebitur restituere summam trium milium florenorum sibi antea solutorum. Et in casu in quo prefato domino Archiepiscopo, aut causam vel has litteras ab eo habenti, de pretactis tribus milibus florenorum pretactorum satisfacere tenebimur; poterit ipse dominus Archiepiscopus per se alium vel alios, ubique terrarum, personas nostras et res et bona nostra heredum et nuntiorum nostrorum ac cujus[cum]que nostrum, sine cujus[cum]que judicis aut superioris requisitione auctoritate vel licentia, et absque injuria vel offensa, licite capere invadere et occupare, ac de eis obligando et distrahendo disponere, pro sue beneplacito voluntatis; donec sibi, de predictis tribus milibus florenorum, per nos integre fuerit satisfactum. Renunciantes insuper pro nobis et dictis nostris heredibus, pure et libere, exceptioni doli mali, rei aliter geste quam scripte, accioni in factum, nec non omnibus et singulis gratiis privilegiis libertatibus generaliter vel specialiter terre civitati op[p]ido vel ville personis vel nundinis sive foro concessis vel concedendis, et litteris impetratis vel impetrandis, ac omni canonici civilis ac consuetudinarii juris beneficio et auxilio; per que contra promissa vel eorum aliquod possemus in aliquo relevari: dolo et fraude exclusis in omnibus et singulis articulis suprascriptis. In quorum omnium evidenciam et majoris roboris firmitatem, sigilla nostra presentibus litteris duximus apponenda. Actum et datum anno Domini MCCC'xl., in vigilia nativitatis gloriose virginis Marie, que est septima dies mensis Septembris."

In cujus visionis et perlectionis testimonium, sigillum dicte curie presentibus est appensum. Actum anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo, die septima mensis Januarii.

HAMBURG.
*16.

(4 Maii, 29 Hen. VI. 1451.—Ex Arch. Hamb.)

HENRICUS, Dei gracia Rex Anglie et Francie et dominus Hibernie, omnibus ad quos presentes litere pervenerint, salutem. Sciatis quod, cum nonnulla dicantur attemptata et perpetrata hincinde, per subditos nostros, et subditos religiosi viri, magnifici Magistri

↑ Sic: sed Antilla in præcedenti scripto.

Prutzie, et homines patriarum et civitatum Hanze Teutonice, alias vocate "le mesue Hanze," contra ligas amicicias et compositiones inter hoc regnum nostrum et ipsos ab antiquo factas et initas; que quidem attemptata ex omni parte debite reformari optamus, et, quatenus reformacio hujusmodi attemptatorum ex parte nostra aut ligiorum et subditorum nostrorum attinet facienda, curam et solicitudinem pociori modo quo poterimus adhibere volentes, ad intencionem quod consimilis reformacio quorumcumque attemptatorum nobis ac ligeis et subditis nostris fieri valeat pari forma; -de fidelitate circumspectione et industria dilecti nobis in Christo Roberti Sotill,* Prioris sancti Johannis Jerusalem in Anglia, ac dilectorum et fidelium nostrorum magistri Thome Kent et magistri Willielmi Witham, legum doctorum, necnon dilectorum nobis Johannis Stokkeri mercatoris Londoniensis, et Henrici Sermyngebam† mercatoris de Lenn Episcopi, plenius confidentes; ipsos nostros legitimos veros et indubitatos deputamus ambassiatores commissarios procuratores et nunctios speciales; Dantes et concedentes eis, quatuor tribus et duobus, quorum prefatos Priorem et Thomam duos esse volumus, potestatem et mandatum, tam generale quam speciale, cum dicto Magistro Prutzie et cum hominibus dictarum civitatum Hanze Teutonice, aut cum ambassiatoribus commissariis deputatis procuratoribus sive nunctiis dicti Magistri vel dictarum civitatum, sufficientes potestates in hac parte habentibus, conveniendi, ac eorum voluntates et desideria audiendi, et inde tractandi; ac insuper communicandi tractandi appunctuandi et concludendi cum eisdem, de et super omnibus et singulis dampnis, injuriis, depredacionibus, interfectionibus mercatorum et subditorum utriusque parcium predictarum, necnon de omnibus aliis tangentibus et concernentibus reparacionem [et] reformationem attemptatorum et perpetratorum contra ligas amicitias et compositiones supradictas ex utraque parte, debitam quoque et celerem correctionem punicionem reparacionem et reformacionem faciendi, similem insuper reparacionem et reformacionem fieri petendi et requirendi et cum effectu optinendi pro nobis et subditis nostris; probationes faciendi, et quodcumque sacramentum ad hoc necessarium nomine nostro et subditorum nostrorum prestandi; ac parcium hujusmodi querelas ultro citroque propositas et proponendas, cum suis emergentibus dependentibus et connexis, audiendi examinandi et fine debito terminandi, et super eisdem componendi paciscendi et transigendi, et etiam summarie et de plano, sinc strepitu et figura judicii, legalibus terminis (si eis expedire videbitur) non servatis aut abbreviatis, inspecta sola facti veritate; necnon dierum sive diei (si necesse fuerit) pro mutua reparacione et reformacione attemp[ta]torum predictorum statuendi prefigendi appunctuandi et concludendi; antiquasque ligas ratificandi confirmandi et stabiliendi, ac ratificari confirmari et stabiliri petendi, pro nobis et subditis nostris predictis; necnon aliam dietam (si opus fuerit) statuendi et concordandi, ceteraque omnia et singula faciendi et excercendi, que in premissis vel ipsorum aliquo necessaria fuerint vel quomodolibet oportuna; Promittentes nos, perpetuis futuris temporibus, ratum gratum firmum et stabile habiturost et fideliter impleturost totum et quidque§ (quantum ad nos pertinet) per dictos commissarios nostros, quatuor tres et duos eorundem, quorum prefatos Priorem et Thomam duos esse volumus, actum gestum sive procuratum fuerit in premissis et quolibet premissorum. In cujus rei testimonium, has literas nostras fieri fecimus patentes. Teste me ipso apud Westmonasterium, quarto die Maij, regnorum vero|| vicesimo nono.

Per breve de privato sigillo et de datis predictis, autoritate parliamenti.

FRYSTON.

"From a copy, written by an English hand, coeval to the original; in the Archives of Hamburgh."

+16.

(Circa A.D. 1457.-E codice Bibl. Publica Hamburg. num. 257, 4to.) CHRISTIERNUS, &c. serenissimo principi Jacobo, eadem gratia Scotorum Regi, fratri nostro percarissimo, salutem et sincere dilectionis affectum. Hiis diebus displicenter percepimus rem quidem plurimum nobis stupendam et cunctis audientibus admi

* Corrigendum est Botill: nam Robertus Botyll Prior erat ab anno 1439 ad 1469. + Leg. Bermyngeham?

Forte quidquid.

APP. C. TO MR. COOPER'S REPORT.]

In transcripto habituri et inpleturi.
Legendum est anno regni nostri.

I

randam, ab omni politico tramite alienam, quod, licet inter nos fraternitatemque vestram et utriusque regnorum subjectos nichil preter sincerum caritatis nexum accedere sperabamus, quo propterea nostros indigenas per loca vestra tutissime transvadere potuisse minime hesitavimus, et a fortiori in locis nostre potentie deditis a vestrorum impulsibus tutos speravimus fore atque securos, sub ea fiducia, pridem spectabilem virum Beronem Torlaui, incolam et advocatum nostrum in terra nostra Yslandie, per literas nostras ad nostram presentiam accersitum, in nostris marinis reumatibus uxorem, familiam, bonaque tam nostra quam sua et ecclesiarum Yslandie, in terra nostra Orchadie, in portu et sub anchora prosperam auram prestolantes, quidam vestre regalis excellentie subditi ex civitate vestra Aberdin, cum tribus navibus freta adjacentia pervagantes, indecenter invaserunt, captivarunt et manumiserunt, et ad vestram presentiam sive diciones et loca perduxere detentos; (quod piratarum et hostium more, non amicorum, gestum, omni lege judicari poterit ;) ipsum fore Anglicum et hostem mencientes, et quatenus per literas et apices nostros, quos Bero prefatus apud se habuit, Anglicum non fore probarit non posset, violenter abstractos vestri et in ponti baratrum projecerunt, quum ipsius Beronis gesta, quibus extat cunctis notorium, quod contra frequentes Anglorum insultus, quibus in diem terram nostram Islandie angunt, viriliter pre aliis conatus prestiterit obices, cum Anglicum non fore sed Anglorum hostem declarent, a quibus (sicut didicimus) insidias et dampna sepe pertulerit. Itaque, cum a certo et firmiter teneamus, minime ambigentes, id totum preter et contra vestre regie magnificentie gestum, cum id foret ab omni jure et principis lege extraneumque,§ quod, pacis federibus stantibus et nulla currente guerra, spoliare et captivare temerareque liceat pacem, seu in propriis locis et littoribus invadere et spoliare ac detinere amicos, (quod etiam a barbaris nusquam legimus fore presumptum ;) sperabamus pro novitatibus lige federis et unionis nuper inter serenissimum et Christianissimum Regem Francorum et nos firmatorum, cujus partem fraternitatem vestram fovere percepimus, inter nos et vos et utriusque regna firmiore conglutinari amicicie nexu,|| quodque quum, sicut nos erga subditos et mercatores vestros in dies agimus, quos ad littora nostra commeantes, et¶ portus generose recipimus et propensius confovemus, ac si quando incaute per officiatos nostros gravantur, ad nos recurrunt et remedia optata recipiunt; ita excellentiam vestram juxta optaturam facturamque confidemus. Hec, rex serenissime, luculenter** perstrinximus, obnyxius et fraternaliter obsecrantes, quatenus ad justum et equum optatis nostrum mentis apicem affectualiter dirigendo, et sic ut mutua inter nos caritas et utriusque subditos ac[c]uracius perseveret, prefatum Beronem, uxorem, familiam et ipsorum res et bona pro nostro intuitu integraliter relaxetis, et a quibuscunque detentoribus relaxari seriosius jubeatis, tanti sceleris patratores digna ultione compescendo. Quod quidem nos facturos in vestros subjectos, cum se casus obtulerit, viceversa, &c.

++16.

(10 Apr. 1457.-Ex eodem codice.)

SERENISSIMO et Cristianissimo principi Karolo, Dei gratia Regi Francorum, fratri nostro carissimo, CRISTIERNUS, eadem gratia Dacie, Norwegie, Slavorum, Gotorumque Rex, Dux Estonie, Comes in Oldenborch et Delmenhorst, salutem et sincere dilectionis affectum. Opere precium est, princeps serenissime et Christianissime Rex, frater confidentissime, quamquam anhelamus optari, libet vestram regiam celsitudinem jocundis blandiri pocius et demulcere novitatibus, ad infaustam tamen rem nuper in nos et nostros per gentem Scottorum presumptam exarandam compellimur, ingratam quidem ac geminato et horrendo congestam facinore, non minus in offensam vestram quam nostram, satagente illa inter nos necessitudine mutua, que in duobus corporibus unicam vigere animam aspiravit. Magis quoque pertesum est quidem regiis auribus id nos invitos querulari et referre expediat quanta sit offense magnitudo illate. Itaque, cum ante tempora post dura guerrarum certamina, quibus Noruegie et Scocie regna mutuis se aggressibus confligebant, lassatis utriusque milicie marique terra

MS. quidem. † Forte leg. probare.
MS. nexui.

Forte in.

MS. insidiis.

Delendum videtur -que. ** MS. loculenter.

« AnteriorContinuar »