Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

habitas inter dictas domos in hunc modum Frater Stephanus abbas Boni Montis cisterciensis ordinis et frater radulphus prior repositorij ordinis cartusiensis concordiam factam jnter jllos de alpibus et illos de vallone pronunciant in hunc modum. Videlicet quod a termino lapideo posito in pede de la lanchi iuxta aquam que descendit in bevrone usque ad terminum lapideum positum iuxta fontem de varnio et ab illo termino. usque ad summitatem de lassia descendendo et ascendendo directe de termino ad terminum a summitatem de lassia usque ad bevronem quorum pars jnter terminos et souvro sit libere et esse debeat religiosis de alpibus alia vero pars de versus pratum de lucingio remaneat libere et esse debeat jmperpetuum religiosis de vallone. Jtem in Bellacomba in termino lapidco posito ultra grangiam de vinerio usque ad terminum positum in summitate criste super prioratum de vallone directe de termino ad terminum versus aquam de Bellacomba sit libere et quiete religiosis de vallone — reliqua pars sit et esse debeat religiosis de alpibus jta tamen que non possint ibi apponere habitatores seu nemus extirpare seu prata vel campos facere et possint pascere usque ad prata animalia sua excepto que dicta animalia non possint descendere inter terminum criste versus vallonem usque ad aquam de dyonia de dyonia - Jtem declaramus quod religiosi de vallone possint et debeant in dicto monte de Bellacomba pasquerare sua propria animalia et nemora scindere pro suo libito voluntatis et mulieres in dependentijs dicti montis non veniant propter ordinis honestatem jtem dixerunt et arbitrati fuerunt quod a termino lapideo supra crista de vallone usque ad termi

[ocr errors]

[ocr errors]

num positum super duo saxa supra pratum ascondutum et ab illo termino usque ad truchiam magni saxi super portam prope clusam sit et esse debeat dictorum. religiosorum de vallone jta tamen quod animalia illorum de megeveta possint pasquerare usque ad prata religiosorum quousque sit extirpatum Jtem quod illum usum quem illi de vallone habebant in comba subtus dyonia ultra terminos positos pro proprio usu domus vallonis semper habeant salvum Jtem a saxo magno prope portam usque ad bellum montem dimittitur ad terminandum per manus prioris repositorij et Nycodi de Roverea clerici - Jtem quod animalia illorum de alpibus cum familia sua et alij de alpibus cum sibi neccesse fuerit possint absque alicujus contradicione transire per terram de vallone et reddendo et eundo pasquerare transire et etiam pervertere jnfra terminos et portas de vallone sine dampno pratorum vel bladorum Jtem quod illi de vallone associent omnes personas de alpibus presentes et futuras in participatione et consortio omnium bonorum suorum specialium et omnium suorum pro beneficijs sibi factis ab illis de alpibus temporibus retroactis et ad huc domino concedente faciendis Jtem illi de vallone confitentur et recognoscunt se habere licteram ab illis de alpibus que talis est ponatur lictera in scriptis cuius tenorem rattifficant approbant et confirmant - Jtem si aliqua predictorum juvenirentur obscure possint per predictos compositores infra festum beati Johannis Baptiste corrigi meliorari emendarj Jste lictera sigillentur per abbates clarevallis boni montis et alpium et priores cartusie repositorij et vallonis et sub signo tabillionis

Actum anno die et loco quibus supra in presencia Nycolai de Roverea clerici domini eymerici de buejo prefati uldricj de prumiers jaquemj de prato ascondu petri de nancrues clerici et Johannes gazet de ducie ad hec vocatorum et rogatorum Et est sciendum quod dictus prior de vallone nomine sui et conventus eius et dominus Johannes prior de alpibus mandatum habens ut dicebat a domino suo abbate et conventu unanimiter consenserunt et potestalem dederunt dictis duobus amicis seu amicabilibus compositoribus prorogandi sen elongandi terminum qui erat usque ad festum omnium sanctorum proximum super correctione seu interpretacione dicte pronunciacionis.

Et ego peronetus de donciaco in tharentasia clericus. notarius publicus jmperiali auctoritate qui predicte pronunciacionj jnterfuj ad requisicionem dicti prioris de alpibus dictam pronunciacionem redegi in formam publicam scripsi subscripsi signavj et tradidi - Datum et actum (......rongé....) transcriptum apud abbaciam de alpibus videlicet iu claustro eiusdem presentibus venerabili juris utriusque bachalario domino Johanne doussens (....rongé....) hospitis domino hugone porchati curato sancti johannis de alpibus et Anthonio Mercerij de Yanna clerico et notario publico testibus ad hoc vocatis peritis que rogatis.

Et ego mauritius cristinj de alpibus in diocesi gebennensi auctoritate jmperiali notarius publicus curieque jllustris et magnifici principis domini nostri sabaudie ducis juratus hoc presens exemplar dicte originalis lictere cum prefatis mycholeto de forassio et francisco de abberes notarijs publicis ab originali extraxi manu que

mea propria scripsi et copiam eiusdem feci et exemplavj et facta diligenti collatione cum prefatis notarijs in presencia que testium predictorum licteratorum ad auriginalem licteram sic jnvenimus in presenti transcripto prout et quemadmodum in lictera auriginali scriptum continetur hic que me manu mea propria subscripsi et signo meo michi fieri solito ante huiusmodi subscripcionem meam cum dictis notarijs signavj in testimonium veritatis omnium et singulorum premissorum.

Et ego franciscus de abberes gebennensis dyocesis clericus jmperialj ac domini nostri sabaudie ducis auctoritatibus notarius publicus hoc presens exemplar dicte originalis lictere cum prefatis mauricio cristinj et michalleto de forassio notariis publicis collacionavj in presencia que testium predictorum licteratorum et facta diligenti collacione ad auriginalem licteram sic juvenimus in presenti transcripto prout et quemadmodum in lictera auriginalj scriptum continetur hic me manu mea propria subscripsi et signo meo michi fieri solito post huiusmodi subscripcionem meam cum dictis notariis signavj jn testimonium veritatis omnium et singulorum premissorum.

Et ego michaletus de forassio gebennensis diocesis auctoritate jmperiali notarius publicus hoc presens exemplar dicte originalis lictere cum prenarratis mauricio cristinj et francisco de abberes notariis publicis fideliter de verbo ad verbum collacionavi in presencia que testium premencionatorum licteratorum. Et facta diligenti collacione ad originalem licteram sic invenimus in presenti transcripto prout et quemadmodum in lictera. originali est plenissime scriptum hic que me manu mea

subscripsi propria signoque meo michi solito ante huiusmodi subscriptionem meam cum dictis notariis signavj jn testimonium veritatis omnium et singulorum premis

sorum.

(D'après l'original).

« AnteriorContinuar »