Imágenes de páginas
PDF
EPUB

prebendarii ad continuam residentiam astringebuntur prebendarius autem Sancti Magni sit familiarium episcopi prepositi canonicorum prebendariorum capellaniorum et seruitorum suorum in pascate vicarius et confessor qui sibi sacratissimum corpus Christi ministrabit, Quibus preposito dignitatibus canonicis et prebendariis numero quatuordecim assignamus erigimus et deputamus ecclesias perrochiales et decimas garbarum earundem redditusque et prouentus vniuersos spectan. rectoriis Sancti Columbe de Wallis et sancte crucis de Westray, Necnon vicariam ecclesiarum perrochialium de Sandwik et Stromnes cum suis pertinen. pro suis quotidianis distributionibus, Quas in principalibus duplicibus quatuor majoribus horis inchoando in primis vesperis vigilia prime diei, In dominicis autem et aliis festivis duplicibus tribus horis majoribus et reliquis diebus vna hora majori, viz. matutinis summe misse aut vesperis per totum annum interessendo dictus prepositus et singuli alii canonici ad minus die feriato sex denarios dominico et festivis minus duplicibus octo denarios et in majoribus duplicibus duodecim denarios pro sua residentia lucrabuntur, Prouiso quod singulis distribuetur secundum ratam residencie sue et naturam beneficii per yconimos illius anni qui erunt vnus canonicus et vnus prebendarius eligen. singulis annis per capitulum qui singulos annos dictarum ecclesiarum et vicariarum omnes fructus percipient, Et per eos fiet omni die Sabbati in capitulo tempore preciosa in presentia residentis et canonicorum supputatio residentium illius septimane de qua fiet per notarium capitali relatio in libris ejusdem, Volumus autem quod prepositus et canonici ac prebendarii inchoant suas residentias annuatim in festo Omnium Sanctorum saltem infra octavas ejusdem alioquin non participabunt cum aliis pro quarta parte anni immediate sequen. et fiet solutio canonicis residentibus per yconomos quater in anno Primam inchoando solutionem in festo purificationis beate Marie in quo festo vel infra octauas ejusdem licebit alicui canonico qui non intrauit in festo Omnium Sanctorum tunc initiare suam residentiam pro resta anni futuri, Secunda solutio erit in festo inuentionis sancte crucis, In quo vel infra octavas ejusdem licebit canonico vel prebendario qui non intrauerit suam residentiam in aliquo priorum festorum pro residuo anni intrare et participare cum aliis, Tertia solutio erit in festo advincule sancti Petri, In quo etiam festo qui non intrauerit in aliquo trium festorum priorum potest principiare residentiam pro quarte parte anni residui et cum aliis eo tempore participare, Quarta autem solutio erit in festo Omnium Sanctorum. Omnes autem canonici et dignitates majores pro majori parte anni et prebendarii pro quarta parte anni residere astringebuntur, Subdecanus autem succentor prebendarius sancte crucis et prebendarius Sancte Marie ad continuam residentiam erunt astricti sic, viz. quod preposito aut alicui de dignitatibus a sua residentia apud ecclesiam cathedralem per integrum anni dimidium neque prefatis subdecano aut succentori seu sancte crucis et Sancte Marie prebendariis per in.

tegram quartam partem anni abesse non licebit in toto anno, Cum autem quelibet eorum ratione officii diocesem vestitauerit aut in eadem verbum Dei populo predicauerit tunc residere censebitur. Omnes autem qui non fecerit residentiam secundum naturam sui beneficii nisi ex necessaria seu studii causa et hoc cum consensu episcopi et capituli persoluet quartam partem fructuum ejusdem, canonicis residentibus pro cujus solutione officialis et vicarius episcopi pro tempore cognito summarie quod tales canonici aut prebendarii non resident suas sequestrationis fructuum et compulsariales literas contra perrochianos firmarios et intromissores fructuum suorum beneficiorum dictis yconomis etiam parte non vocata singulis annis dabunt qui fructus beneficiorum quarte partis non residentium et quod superfuerit de communiis canonicis residentibus secundum ratam sue residentie distribuentur justo tabulo, Ordinamus preterea capellaniam beati Petri primum omnium tresdecem incompatibilem cum alio beneficio alteragio seu seruicio perpetuo cujus sacellanus erit magister artium et peritus grammaticus scole grammaticalis erit magister diebus solempnibus et festivis cum superpelicio intra chorum ad duas saltem ad unam horam majorem intereat, Priusquam admittatur diligenter per prepositum archidiaconum cancellarium et subdecanum aut tres eorum examinetur et hoc in eorum conscienciis, Secundus erit capellanus Sancti Augustini is erit doctus in utroque cantu per omnes numeros et antequam installatur eo modo quo succentor examinabitur et erit scole cantus magister que etiam cum alio beneficio alteragio seu seruicio perpetuo erit incompetibilis qui duo magistri tenebuntur docere gratis omnibus pueris chori et pauperibus interesse volentibus, Tertius erit stallarius episcopi, Quartus prepositi, Quintus archidiaconi, Sextus precentoris, Septimus cancellarii, Octavus thesaurarii, Nonus subdecani, Decimus prebendarii sancte crucis vndecimus prebendarii sancte Marie, Duodecimus capellanus beate Catherine, Decimus tertuis capellanus sancte crucis habebuntque singuli hujusmodi stallarii in anno vnam lastam victualium Necnon decem mercas monete Scotie pro suo stipendio citra distributiones quotidianas que erunt ex prouentibus vicarie ecclesie cathedralis et ex fundatione quondam Thome episcopi Orchaden. ex Zetlandia. Et duodecim libras ex fundatione illustrissimorum quondam Jacobi tertii et Jacobi quarti regum Scotie per episcopum solven. pro sustentatione missarum in aurora et beati Marie quotidie et missarum sacrisanguinis in feria quinta et requie feria secunda per totum annum prout ordinabitur in Sabbato in preciosa et hoc per quemlibet capellanum in suo turno, Quilibet autem canonicorum et prebendariorum suum stallarium episcopo presentabit siue ejus vicario in spiritualibus commissionem specialem habenti infra duos menses postquam vacauerit a quo collationabitur ad vitam. Omnes autem stallarii erunt presbiteri et antequam admittantur per prepositum cantorem et subdecanum et eiis absentibus per presi

dentem capituli et alios duos canonicos de primoribus residen. pro tempore in suis conscientiis examinabuntur si sunt bene eruditi in utroque cantu et lectura alioquin non admittentur, Volumus autem omnes hujusmodi preposituram dignitates canonicatus prebendas capellanias et vicarias chori inter sese incompitibiles esse sic quod de cetero ex nulla causa simpliciter vel ad tempus licebit duo eorundem per vnum possederi quod si secus factum fuerit per vnum mensem ambo absque quacunque declaratione vacabunt de facto Ceterum ordinamus vnum sacristam minorem qui pulsabit camparas et incendat luminaria afferat aquam et ignem in ec clesia habeat prouentum solitum et quod erogatur pro campanarum pulsu et quadraginta solidos ab episcopo sit que honesto su perpelicio indutus antecedatque processionem cum virga alba more bedelli, Primus autem sex puerorum nominabitur et sustentabitur per episcopum, Secundus per prebendarium Sancti Magni, Tertius per prebendarium Sancti Johannis, Quartus per preben darium Sancti Laurentii, Quintus per prebendarium Sancte Catherine, Sextus per prebendarium Sancti Duthaci et singuli habe bunt in anno viginti solidos, Et examinabuntur et admittentur per cantorem et succentorem, Eruntque Ceropherarii et cantabunt responsoria et versiculos et alia vt moris est in choro vt eiis per dictos cantorem et succentorem imponetur. Preterea cum in alia carta nostra dictis preposito dignitatibus canonicis et prebendariis certas terras singulis eorum distinctas pro suis mansis apud dic tam ecclesiam cathedralem assignamus volumus autem quod quelibet eorundem infra triennium post adeptam pacificam possessionem suorum beneficiorum edificat honeste secundum valorem fructus beneficii mansum in quo dormiat alioquin nunc censeatur recidere inter alios Volumus etiam et ordinamus vicarium perpetuam pensionarum decem marcarum monete Scotie et dimidie laste victu alium singulis annis cum manso vniuscumque vicarie ecclesie parochialis erecte in presenti fundatione ex eorum fructibus et emolumentis nominandum et imponendum per nos et successores nos tros qui personaliter per se inseruire sue cure tenebitur quotiens vacaverint seu opus fuerit Episcopus autem erit canonicus beati Olaui et priusquam installabitur jurabit de fundationis statutorum ecclesie et capituli obseruatione inuiolabili prout similiter prepositus omnes canonici prebendarii capellanii et stallarii priusquam installabuntur jurabunt per se aut procuratores suos ad hoc spe. cialiter constitutos, Et casu quo presens erectio et fundatio me diis episcopi aut successorum seu alterius cujuscunque infringatur seu necgligitur quod Deus avertat prepositus et canonici reclamabunt et contradicent ac non obstante quacunque diuturnitate temporis totis conatibus procurent suis impensis justam reformationem tempore et loco ac coram judice prout res et tem pora expostulent, Et quod presens fundatio ac statuta capituli quater in anno viz. quando incipiunt suos residentias ut supra per subdecanum sincere et distincte legantur, Si quis autem quod

absit presenti fundationi in toto vel in aliqua sui parte directe vel indirecte quovis quesito colore aut ingenio contravenire aut infringere presumpserit indignationem Dei omnipotentis beatissime virginis Marie omnium sanctorum et precipue beati magni patroni nostri noverit se incursurum idque precamur. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium promissorum sigillum nostrum proprium vnacum sigillo communi capituli nostri et nostris manualibus subscriptionibus presentibus sunt appensa Apud ecclesiam nostram cathedralem vigesimo octavo die mensis Octobris Anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo quarto, coram his testibus nobilibus honestis ac discretis viris Patricio Chene de Essilmonth milite Patricio Mowate de Boquhelly, Alexandro Banerman de Watertoun, Edwardo Sinclair de Strome Alexandro Innes constabulario Orchaden. Thoma Tulloch de Fluris, Jacobo Cragy de Burgh, Johanne Randaile de eodem, Gilberto Sclater de Burnes, Jacobo Cummyng, Henrico Freuche magistro Roberto Glen, Henrico Reid, et magistro Petro Galbrath notario publico, cum diversis aliis.

Ro. Orchaden. Episcopus.

NICHOLAUS HAWCRO, Rector de Arphar.
STEPHANUS CULROS, Rector de Stronsay.

PETRUS HOUSTOUN, Rector de Hoy.

JAMES MAXWELL, Rector Beate Marie de Sanda. NICHOLAUS HAWCRO, Archediaconus Zetlandie ac Prebendarius Sancte Trinitatis.

MAGNUS STRANG, Prebendarius Sancti Columbe.

No. VI.

BULL by DAVID Archbishop of ST ANDREW's, Cardinal and Pope's Legate, confirming and ratifying the Foundation and Erection made 28th October 1544, by ROBERT, Bishop, and the Chapter of ORKNEY, of certain offices, as Archdeanry, Chantory, &c. in the CATHEDRAL of ORKNEY, for the service of God, &c.

30th June 1545.

DAUID miseratione divina Legatus sancti Stephani, In celio monte sancte Romane ecclesie presbiter Cardinalis sancte Andree Archiepiscopus tocius Regni Scocie primus Apostolice sedis legatus

D

natus, Ac per vniuersum regnum predictum ejusdem sedis de latere legatus Reverendo in Christo patri ac fratri nostro Domino Roberto, Dei et apostolice sedis gratia, moderno Episcopo Orcha densi Et delectis nobis in Christo venerabilibus viris dominis preposito Archidiacono cantori cancellario thesaurario subdecano et succentori ac singulis canonicis et prebendariis et capitulo ecclesie Orchadensis, Ac capellanis et pueris inibi et in choro ejusdem noviter fundatis et erectis et eorundem et cujuslibet eorum successoribus pro tempore existentibus salutem in Domino sempiternam, In legationis culmine licet supra vires et merita ex apostolice sedis benignitate constituti circa pastoralis officii debitum salubriter ad implendum assidue vigilantes de statu ecclesiarum quarumlibet, Et presertim cathedralium insignium ea que pro earundem perpetuo decore et venustate ac personarum quarum. libet in illis diuinis laudibus insistentium commoditate per earundem fundatores et prelatos prouide facta concessa et ordinata fufuisse dicuntur, Illa presertim per que diuinus cultus ad Dei laudem pro animarum fundatorum hujusmodi salute in eisdem augmentum suscipiant libenter cum a nobis petitur apostolice auctoritatis nobis concesse munimine Roboramus, Et que propterea per ipsos fundatores et prelatos alias prouida ratione concepta et facta compe rimus etiam nostre protectionis fauore confoueamus Ac erectiones creationes incorporationes uniones annexationes ac provisiones institutiones destributionesque et statuta voluntates ordinationes mandata et decreta que sacris canonibus contraria non existunt per fundatores et prelatos ipsos pro tempore facta et condita et processisse dicuntur extendamus et ampliemus officiique nostri partes ad hec fauorabiliter impartiamur, Ad illos quoque nostre liberalitatis extendimus quos ad id propria virtutum merita multipliciter recommendant, Et prout personarum et locorum ac temporum conditionibus et qualitatibus diligenter consideratis conspicimus in Domino salubriter expedire, exhibita nobis nuper pro parte vestra petitio continebat, Quod alias vos Reverende pater Domine Roberte Orchaden. Episcope, In animo reuolvens dum visitando inquisiveritis sex duntaxat canonicos et totidem capellanos hucusque in dicta vestra Orchadense ecclesia fundatos et erectos repereritis qui ad perferendos labores et onera incumbentia in horis nocturnis pariter et diurnis in dicta ecclesia decantandis et pro diuini seruicii prout decet talem ecclesiam comple mento numero satis pauci extiterant, et propterea vos Reverende pater Domine Episcope habito super hoc cum capitulo vestro matura deliberatione et diligenti tractatu de eorundem expresso consensu pariter et concilio ad laudem gloriam et honorem sanctissime et indiuidue Trinitatis Fratres et Filii et Spiritus Sancti, beateque et intemerate virginis Marie et omnium sanctorum, et precipue gloriosi marthiris beati Magni vestri et dicte ecclesie Or chadensis patroni, in diuini cultus in dicta cathedrali ecclesia augmentum, et ut illa preciosa scientie Margarita que bene

dextram

« AnteriorContinuar »