John. A. D. 1215. other places the royal 2 6 1 ergo rex et barones jugi discordia disceptarent, quandoque partes æquabantur quandoque '1 'præstabat' altera,' fortunæ tamen 'mobilitatem' quantum ad exitium singulare experti non sunt quoad omnia: tres vero comites, scilicet Cestriæ, Albemarliæ, et de Warrewyk obsederunt interim Montem Sorellum5 per vII. hebdomadas, et supervenientibus baronibus secesserunt usque Notyngham, ubi congregato exerLincoln and citu perrexerunt inde Lincolniam, junctique resurrender to galibus qui ibidem aderant, castrum fortiter troops. machinis ligneis oppugnaverunt: quod cum domina Nicholaa quondam domini Gerardi de Canevyle' diu cum suis validissime defendisset, in fine tamen prævaluerunt regales, et obtenta victoria quosdam ex baronibus qui ibidem aderant gladio peremerunt, et quosdam abduxere captivos, civitatem ipsam spoliantes, et cives ipsius in captivitatem redigentes: vulgus etiam ignobile et filii Belial de matrice ecclesiæ fecerunt stabulum, introducentes equos et pecudes, et non verentes sed deturpantes præsepe Domini sui. Quibus ita peractis perrexerunt regales cum captivis suis ad Montem Sorellum, et castrum illud deditione ceperunt, Wintoniam etiam cum castro et quasdam alias munitiones in patria 'illa' adepti sunt, in fine acies suas dirigentes 1 6 quamque,' MS. Coll. Arm. 36 vero non,' MS. Lansd. 4 6 'nobilitatem,' MSS. 5 Mount Sorrel, Leicester. Camden states that the original name of the town was Mount Soar Hill, and that it was so denominated from being built on a steep and rugged hill overlooking the river Soar. 6 We find the following curious entry concerning this lady in the Fine-Rolls, 2 Johan. m. 20. Nicholaa uxor Gerardi de Canvilla dat domino regi LX. marcas et unum palfredum ne filia sua compellatur ad se maritandum et si voluerit maritare, nulli nubat qui sit contra voluntatem domini regis. 7 Caneville,' MS. Lansd. Londoniis ut oppugnarent civitatem, quam tamen ingressi non sunt. Barones miserunt pro Filio Regis Francia. John. Sane inter partes, ut dictum est, diu multum- A. D. 1216. que certatum est alternante fortuna, nam nunc 3 Eustace de offer the Prince Louis. In quodam enim conflictu apud Castrum Bernardi Death of corruit ille nobilis vir Eustachius de Vesci; Vesci. videntes autem barones se non proficere ad votum mutuo loquebantur ad invicem dicentes, "Quid faciemus de isto rege iniquo? si sic dimiserimus eum delebit nos et populum nostrum: expedit ergo ut deleatur a solio regni sui, nolumus enim de cætero eum regnare super nos." Unde communicato consilio miserunt nuncios The Barons ad Lodowicum filium regis Franciæ, rogantes ut crown to cum omni festinatione veniret et regnaret super eos, promittentes in primo adventu suo civitatem Londoniarum se ei liberare, et homagia et fidelitates facere et jurare; qui coronam Angliæ He enters sitiens et ad tantam dignitatem anhelans cum with a large immenso exercitu regnum Angliæ hostiliter' ingressus est; piratæ tamen regis' multos ex suis et magnates aliquos in mari peremerunt : occurreruntque ei multi barones sed non omnes, et eum cum immenso gaudio susceperunt, homagia facientesei" et fidelitatem jurantes. In primo autem adventu suo velut mitissimus agnus consilio baronum usus est, sed introducta Francorum potentia, de qua confidebat, non tan England ,,4 army, 1 Omitted in MSS. Coll. Arm. | walter. Roger de Wendover, iii. and Cott. Tib. 2 'elidebat,' MSS. Coll. Arm. and Cott. Tib. 3 Saher de Quincy, Earl of Winchester, and Robert Fitz 359. 4 Omitted in MS. Cott. Tib. John. A. D. 1216. tum consilium sed et personas Anglorum sprevit et contempsit: optimates etiam sui deridebant et illudebant magnatibus terræ, et in tantam superbiam erecti sunt quod per potentiam propriam omnia vellent opprimere'1 et habere; vastaveruntque igne et gladio per dietas modicas'? Many Barons usque dum venirent Lincolniam. Indignatique magnates terræ recesserunt ab eo, nescientes tamen qua parte se diverterent, eo quod personam regis haberent exosam. and lays waste the country. desert him. King John repairs to Abbcy. De Morte Regis Johannis. Interim justo Dei judicio, qui suis temporibus Swineshead malitiæ finem'imposuit," contigit sic, dum rex ipse Johannes ad monasterium de Swynesheved* quod a sancto Botulpho distat per quinque milliaria, hospitandi causa declinaret, vit❜5 abbatem ejusdem loci pulchram habere sororem priorissam cujusdam loci propinqui, accensusque ex more libidine' misit satellites suos ut eam adducerent ad se: quod cum audisset abbas frater ejus, tristis admodum effectus est, noluitque a fratribus consolationem recipere: cui dixit unus ex conversis suis qui curam hospitii gerebat et familiaris et notus domino regi, "Quid habes, pater, cur decidit vultus tuus et tristior solito est facies tua?" cui abbas, "Sororem," inquit, "meam sponsam Christi quam dilexi proponit deturpare rex :" at ille, "Ignosce mihi, pater, et ora pro me, et auferam vitam iniqui a terra et timorem ipsius a conversatione 1 hominum :" cui abbas' ille, "Vellem quidem hoc, fili mi, non tamen licet in personam regis manum extendere.” Processit itaque conversus et tulit pyra nova, quibus ipsum regem libenter vesci sciebat, apposuitque venenum in singulis, præter tria quæ cum cæteris reposita optime denotabat, dumque rex sederet in mensa et confabularetur cum suis in his quæ acciderant, accepto uno pane non quidem ut dominicam cœnam faceret, sed ut in perniciem suam loqueretur et mortem, quæsivit a ministris quanti esset pretii panis ille, si venditioni traderetur; 'at illi, “ Valeret," inquiunt, "obolum :"" et ille, "Vere," inquit, "fertilitas ista maxima fecit jam barones meos et populum meum insurgere in me; nunc autem si per annum integrum comites mihi fuerint vita et salus faciam valere panem tanti ponderis XII. obolos." Et scandalizati sunt ministri ejus in verbo isto et retrocedebant quidam eorum conjurantes cum converso in mortem ipsius. Venit itaque conversus ille et applausit regi, sicut et alias facere consueverat, et dixit ei, "Placetne tibi, O rex, comedere de fructu meo novo:" "Placet," inquit, "vade, et affer." Tulitque præparata pyra et statuit ea coram rege. Moxque lapides pretiosi qui coram rege fuerant in sudorem vertebantur. Et ait rex, "Quid attulisti, frater, numquid venenum porrexisti ?" at ille, "Non venenum, O rex, sed fructum optimum:" et rex, "Comede," inquit, "de fructu tuo:" moxque apprehenso uno ex pyris cognitis comedit saporose: et rex, "Comede," inquit, “et alterum ;” et comedit; "Adde," inquit, "et tertium;" et fecit sic. Omitted in MSS. Coll. Arm. and Cott. Tib. John. Nec ulterius se potuit His death. 2. Cui John. A. D. 1216. 2 continere rex, sed apprehenso uno ex venenatis comedit, et eadem nocte extinctus est.1 Nec tamen periit conversus sed inter manus odientium regem dilapsus est: liberavitque Deus per mortem regis iniqui prædictam sanctimonialem 'sponsam' suam a novo, ut creditur, sponso Is buried in diaboli. Mortuo itaque rege et sic extincto, tandem post modicum sepultus est Wygorniæ,' die scilicet sancti Lucæ evangelistæ anno Domini M.CCXVI. et regni sui anno XVII.' sepultus dico est, sed non cum honore regio: quia terra quæ in operibus ejus pessimis turbata extitit nondum ad plenum pacificata quievit. Worcester Legend. Visio cujusdam Sacerdotis post Mortem Regis Johannis. Sacerdos quidam qui regi Johanni familiariter adhæserat in vita sua, post mortem ejus ab amore ipsius non est ex toto separatus. Profusis enim lachrymis et precibus multiplicatis Deum frequenter exorabat, ut si ejus voluntas esset ostenderetur sibi in signo aliquo utrum cum anima domini sui judicialiter vel misericordi 1 This narration must be con- | John, passing from Lynn northsidered very doubtful, for John ward, lost the whole of his bagdid not die until five days after gage in the Wash, escaping himhis departure from Swineshead, self with difficulty, and by night as proved by the Itinerary. The reached the abbey of Swinesaccount of his being poisoned by head, where he fell sick of a fever the monks is not recorded by any occasioned by his late mental and writer of the period, and appears bodily excitement, and heightenfor the first time in Thomas ed by having partaken immodeWikes, who merely says it was rately of peaches and new cider; reported the King was poisoned on the morrow he proceeded to at Swineshead. Hemingburgh, Sleaford Castle, and thence to in all likelihood, records the cur- Newark, where he died on the rent tradition of his own time, 19th of October, the night followin which he is followed by Knygh- ing the feast of St. Luke. ton and Higden, and thence by later historians. A relation far more probable is that left us by Wendover, a contemporary historian, who informs us that King 26 virginem,' MS. Cott. Tib. 3 'Wintoniæ,' MSS. Coll. Arm. and Lansd. 4 The XVIIIth is here intended. |