Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ac utilitate ad hęc cuncta pertinencia. Insuper in villa Ruolechesheim dedit salicam terram curtemque dominicalem, sed nichil tamen cum edificiis procuratam, hobam servilem I. et dimidiam, iornales vinearum II. molinam I. in Ossingen, hobam I. in Fischelingen, hobas III, et dimidiam in villa Lacha vocata, curtem dominicalem cum terra salica, et VIII. iornales vinearum in Otinesheim, hobam I. iornalesque vinearum VIII. in Nuzdorf. Iornalem viniferum I. in Damheim. Simi ́liter in Voracheim hobam dimidiam. Insuper et hçc cum sermonum iteracionibus quicquid in pago Spirihgowe habuit nullis rebus vel locis exceptis, nisi tantum unum hominem, qui purgacionis gladiorum artem sciebat, firma tradicione verborum ac stipulacionis consuetudine, et sicut supra memoratum est, cum regis Ottonis licencia ad prefatum altare donavit et tradidit in presencia filiorum suorum Ruodolfi et Cuonradi. Econtra vero dominus ac venerabilis pontifex Godefridus statim ut hęc ita se habebant, ex locis sanctę Marię, que suę potestati et digno presulatus officio suberant, eidem Ruodolfo sicut inter eos prius verbositatis adunacio convenerat, per manus advocati Ruothardi tradidit in villa Weningen dicta, hobas XXII. ac dimidiam cum mancipiis ad easdem hobas pertinentibus et cum omnibus iustę servitutis utilitatibus, in villa vero Wineswilare nuncupata XX. et II. iornales vinearum, in villulis autem que nominantur Matra et Ulich, ecclesias decimales II. hobasque XVI. cum mancipiis ad easdem subsequentibus, ea videlicet racione sicuti inprimis apud ipsos condictum fuerat, quod idem Ruodolfus utriusque tradicionis actionem firmiter sine ullius commutacionis vel contradictionis causa cunctis diebus vitę suę in ius et proprietatis utilitatem possideret, post obitum autem suum, qui omnibus huius seculi filiis futurus habetur, statim sine ulla temporis dilacione utriusque tradicionis confirmacio cum cunctis rerum integritatibus, que tunc in illis locis haberentur, ad hoc almificum altare sanctę Marię modo supradicto, atque eiusdem episcopi potestatem, qui tunc inibi esse videretur, firmiter et perpetualiter tenenda rediret, nulla resistente aut contradicente persona. Acta est autem hęc tradicio publice in civitate Spira et in domo Domini coram altare sanctę Marię in nona maii coram populo et clero testibusque subnotatis, anno autem dominicę incarnacionis DCCCC. LX. indictione III. regnante vero rege invictissimo Ottone anno XXVI, sub comite qui vocatur Altduom et antistite predicto.

Ego igitur indignissimus presbiter Winibertus ex iussu Godefridi episcopi scripsi diemque notavi.

15. Otto I. kaiser bestätiget dem bischofe Ottgar zu Speyer die befreiung von aller weltlichen gerichtsbarkeit seiner bisthumsangehörigen. Brenta. 969 oct. 4.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Otto divina ordinante clemencia imperator augustus. Omnibus fidelibus sanctę Dei ecclesię nostris presentibus scilicet et futuris notum sit. Quia si sacerdotum ad servorum Dei peticiones, quas nobis pro suis utilitatibus innotuerunt ad effectum perducimus, non solum imperialem exercemus consuetudinem, verum eciam ad beatę retribucionis mercedem talia nobis facta proficere confidimus. Quapropter comperiat omnium sancte Dei ecclesię nostrorumque presencium scilicet et futurorum industria, quia vir venerabilis Otkarius Nemetinę et Spire civitatis episcopus adiit nostram clemenciam postulans, ut ecclesię, cui preesse videtur, que est constructa in honore sanctę Dei genetricis semperque virginis Marię, ob mercedis nostrę augmentum et firmitatis studium eidem monasterio nostram auctoritatem atque immunitatis tuicionem fieri iuberemus, cuius peticionem propter divinum amorem et veneracionem beatę Marię semperque virginis adsensum prebentes et hos apices serenitatis. nostrę circa ipsam sedem fieri iussimus, per quos decernimus atque iubemus, ut nullus comes, vel ullus publicus iudex ex iudiciaria potestate aut aliqua cuiuslibet potestatis ignota persona, nisi solus advocatus familie sancte Dei genetricis Marię in civitate Spira vel Nemeta vocata, aut foris murum eiusdem civitatis, id est in villa Spira, que eidem urbi adiacens est, nullus ex iussione et concessione nostra deinceps publicus placitus presumat habere, nec ullus hominum ex fidelibus sanctę Dei ecclesię ac nostris in ecclesiis aut locis vel agris seu in reliquis possessionibus prefatę ecclesię, quas moderno tempore iuste et racionabiliter possidere videtur in quibuslibet pagis vel territoriis, vel quidquid ibidem propter divinum amorem et veneracionem beatę Marię semper virginis collatum fuerit, ad causas audiendas vel freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas, aut fide iussores tollendos aut ullas reddibiciones vel inlicitas occasiones requirendas, aut homines ipsius ecclesię, tam ingenuos quam servos iniuste constringendos, ullo unquam tempore inire audeat, vel ea

que supra memorata sunt penitus exigere aut exactitare presumat, sed liceat ibidem Deo famulantibus sub nostrę immunitatis tuicione quieto ordine vivere ac residere, quatinus melius illis delectet omni tempore pro nobis et coniuge proleque nostra atque stabilitate tocius regni, a Deo nobis collati, Domini misericordiam attencius exorare. Et ut hęc auctoritas concessionis atque confirmacionis nostrę firmior habeatur et per futura tempora a cunctis fidelibus sanctę Dei ecclesię nostrisque presentibus et futuris melius credatur atque diligencius conservetur, manu propria supter eam firmavimus et annuli nostri impressione assignari iussimus. Signum domni Ottonis magni et invictissimi imperatoris augusti †. Liutherius cancellarius ad vicem Hattonis archiepiscopi et archicancellarii recognovi et subscripsi. Data IIII. nonas octob. anno dominicę incarnacionis DCCCC. LXIX. indictione XIII, anno regni serenissimi regis Ottonis XXXV. imperii scilicet sui in Italia VIII. Actum in Tuscania in villa Brenta supra fluvium Mersa prope civitatem, que dicitur Sena in Christi nomine feliciter amen.

16. Otto II. kaiser bestätiget die dem bischofe zu Speyer schon früher gewährte befreiung von weltlicher gerichtsbarkeit. Um's iahr 974.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Otto divina favente clemencia imperator augustus. Noverit omnium fidelium nostrorum, tam presencium quam et futurorum industria, qualiter nos ob amorem Dei, proque nostri seu parentum et antecessorum nostrorum remedio animarum, renovari et rescribi per imperialem nostram munificenciam iubemus quoddam preceptum, quod piissimus beateque memorię genitor noster, Dei nutu imperator augustus, Spirensi ecclesię, suique provisoribus videlicet episcopis donavit et concessit. Hoc est, ut nullatenus aliquis eorum, qui publicę rei sunt administratores, sive dux seu comes vel aliquis iudex nisi solus episcopus et advocatus ipsius supradictę Spirensis ecclesię potestatem habeat pro quocunque negocio vel pro aliqua re parva aut magna placitum seu publicum iudicium facere, infra aut in circuitu extra civitatem Spira seu Nemeta nuncupatam, aut aliquid per regalem bannum in usum nostri, successorumque nostrorum exigere, neque aliquid de moneta seu de theloneo, vel ex ulla re in fiscum regium transferre. Ergo nos, sicut prenominatus noster genitor hec omnia, que supradicta sunt

donamus et concedimus eidem prefatę Spirensi ecclesię et episcopis inibi Deo servientibus perpetualiter retinendum et absque omnium contradictione possidendum. Et ut hec nostrę donacionis auctoritas cunctis sanctę Dei ecclesię filiis nostrisque fidelibus melius credatur ac diligencius perpetim observetur, hanc cartam inscribi iussimus et sigilli nostri impressione signatam, manu propria nostra supter eam firmavimus. Signum domni Ottonis magni imperatoris augusti †. Willigisus cancellarius ad vicem Ruotberti archicapellani recognovi.

17. Balderich bischof zu Speyer trifft einen gütertausch zu gunsten seiner kirche. Marbach, 978 ian. 29.

Ego indignus Baldericus Spirensis ecclesię episcopus feci quandam compactionem cum Wolualdo venerabili diacono ea racione et eo pacto, ut ego ei propter Dei amorem et augmentacionem servicii sanctę Marię genetricis Domini nostri Ihesu Christi et perpetuę virginis pręstarem et firmiter per manum Ruothardi eiusdem Spirensis ecclesie advocati hęc loca et has villas hîc scriptas et nominatas concederem, quod et feci. Hoc est Herlibach, Blidolvesheim, Reginesheim et insuper quicquid Otgerus episcopus et ego post eum in nostrum servicium habuimus de beneficiis, exceptum et sequestratum in villa Retheresheim nuncupata, hoc est in ecclesiis, in decimacionibus, in censu, in mancipiis utriusque sexus, in curtilibus, in edificiis, in terris, in campis, in pratis, in vineis, in pascuis, in silvis, in aquis aquarumque decursibus, in piscacionibus, viariis, viis, exitibus et reditibus, molendinis, acquisitis et acquirendis, mobilibus et immobilibus et in omni usu necessariaque commoditate. Et hoc eo modo et eo tenore factum est, ut idem predictus Wolualdus clericus per manum sui advocati Sigebaldi daret econtra et firma tradicione ad Spirensem ecclesiam et episcopatum traderet et concederet sicut et fecit, hec loca et has villas hîc scriptas et nominatas. Hoc est Marcbach et quicquid ad eandem curtem pertinet Buninga, Binga, Bucingesheim, Blidolvesheim, Murra, Steinheim, Husa, Bercenmarchusa, Affaltrebach, Ruodingeshusa, Aspach, Wolvoldestete, et quicquid sub eius iure suaque potestate ad eadem loca pertinere videtur. Hoc est in ecclesiis, in decimacionibus, in censu, in mancipiis utriusque sexus, in curtilibus, in edificiis, in terris, in campis, in pratis, in vineis, in pascuis, in silvis, in aquis aquarumque

Remling's Urkundenbuch.

2

est, aut aliquid per regalem bannum, in usum nostrum successorumque nostrorum exigere, neque aliquid de prędiis, vel de moneta seu de theloneo, vel ex ulla re in fiscum regium transferre. Nec ullus hominum ex fidelibus sanctę Dei ecclesię ac nostris in ecclesiis, aut locis, vel agris seu in reliquis possessionibus prefatę ecclesie, quas iuste et racionabiliter possidere. videtur in quibuslibet pagis vel territoriis, vel quicque ibidem propter divinum amorem et veneracionem beatę Marię semper virginis collatum fuerit, ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos, aut ullas reddibiciones, vel illicitas occasiones requirendas, aut homines ipsius ecclesię, tam ingenuos, quam servos iniuste constringendos, ullo unquam tempore inire audeat, vel ea que supra memorata sunt penitus exigere aut exactare presumat. Sed liceat ibidem Deo famulantibus sub nostra immunitatis tuicione quieto ordine vivere et residere, quatinus melius illis delectet omni tempore pro nobis atque stabilitate tocius regni, a Deo nobis collati, Domini misericordiam attencius exorare. Et ut hęc nostre concessionis auctoritas cunctis sanctę Dei ecclesię filiis nostrisque fidelibus melius credatur ac diligencius perpetim observetur, hanc cartam inscribi iussimus et sigilli nostri impressione signatam manu propria nostra subter eam firmavimus, Signum domni Ottonis gloriosissimi regis †. Hildebaldus episcopus et cancellarius vice Willigisi archiepiscopi recognovi. Data IV. kalend. augusti anno dominicę incarnacionis DCCCC. LXXXVIIII. indictione II. anno autem tercii Ottonis regnantis VI. Actum est in Ingelheim feliciter in Dei nomine amen.

20. Heinrich II. könig bestätiget der domkirche zu Speyer ihre alten freiheiten. Bamberg. 1003 iuni 11.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricius divina favente clemencia rex. Si peticionibus sacerdotum, quas nostris auribus infunderint, pro utilitatibus suis et ecclesiarum suarum aliquid accommodaverimus, id procul dubio et ad presentis vitę statum et eternitatis beatę premia capessenda nobis profuturum credimus. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum, tam presencium quam et futurorum industria, qualiter nos ob amorem Dei et veneracionem beatę Dei genetricis Marię, simulque per interventum Ruobperti, fidelis

« AnteriorContinuar »