Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ad eandem pensionem persolvendam H. filius suus sub eadem forma, que supra scripta est, defuncto patre suo, est adstrictus. Post obitum vero utriusque, tam patris quam filii sui H., . sepefata bona cum edificiis et aliis omnibus usibus suis ad pretaxatum capitulum libere redibunt ad ecclesiam Spirensem, nichilominus pensionem debitam persolvere tenebuntur quocunque anno neglexerint. In cuius concessionis testimonium pręsens scriptum tam nostro quam prętaxati capituli sigillis solempniter est communitum. Actum anno Domini MCCXLII. XVI. kal. ianuarii,

233, Conrad und Ulrich von Steinach verkaufen güter zu Neckarau und Herminsheim dem domcapitel zu Speyer, Speyer, 1243 feb. 2.

C. sancti Guidonis in Spira prepositus, Ulricus de Steinahe fratres, presencium inspectoribus fidem subscriptis adhibere. Nolentes ecclesiam Spirensem per nos nostrosve calumpniam sustinere successores, presencium tenore tam presentibus quam futuris constare volumus, quod nos vendidimus bona nostra in Neggerowe et in Herminsheim capitulo Spirensi pro octoginta marcis puri argenti nobis persolutis, accedente ad hoc consensu relicte B. fratris nostri bonę memorię et puerorum eius. Fideiusserunt itaque pro nobis B. de Hohenhart sanctę Trinitatis prepositus, dominus Otto de Bruchsella, Arnoldus de Agrelesternhusen, Cuonradus de Scharphenberg, Cuonradus de Than, milites, ut et pueri fratris nostri defuncti, cum ad annos discrecionis ascenderint, huic consenciant vendicioni. Ceterum literas ducis Bavarię super libertate bonorum venditorum procurabimus, per quas literas dominus dux bona eadem libertate donet et ab omni absolvat exactione ac censu. Si quid autem infra sex annos immediate sequentes, non obstantibus huiusmodi literis, forte de bonis eisdem per exactiones vel servicia qualiacunque subtractum fuerit per dominum ducem vel suos, quod tamen non credimus, ad faciendam restitucionem plenariam subtractorum fideiussores prescripti tenebuntur obligati, et si de hoc faciendo commoniti fuerint Spiram intrabunt nomine obsidum mansuri ibidem, usque ad satisfactionem nobis tunc immanentem. In robur autem subscriptorum presentem cedulam sigillis nostris munitam capitulo Spirensi duximus assignandam. Datum Spire anno Domini MCCXLIII. IV. nonas februarii.

[ocr errors]

234. Marquard von Wunenberg williget in den verkauf der hälfte des zehnten zu Meckenheim, 1243 feb. 25.

Ego Marquardus de Wunenberg, scultetus imperii in Oppenheim, tenore presencium publice profiteor et protestor, quod Heinricus miles, filius Cunonis militis de Mazzoldersbach, de bona voluntate mea vendidit venerabilibus dominis, decano et capitulo maioris ecclesię Spirensis, medietatem decime in Meckenheim, quam a me in feodo habuit, quiete ac pacifice cum omnibus suis attinenciis perpetuo possidendam. In cuius decimę restaurum pręfatus miles H. contulit mihi bona sua in Reddersheim et in Meckenheim. Cuius rei testes sunt, Iacobus de Wizzen, Iacobus et Eberhardus fratres de Lintvilre, Petrus de Winoldesheim, Burchardus de Vrisenheim, milites. Acta sunt hęc anno Domini MCCXLIII. V. kal. marcii.

235. Werner von Bolanden und Philipp von Falkenstein gebrüder bewilligen den verkauf des vierten theils am zehnten zu Meckenheim. 1243 feb. 25.

Nos Wernherus de Bolandia et Philippus de Valkenstein fratres, tenore presencium publice profitemur et protestamur, quod Heinricus miles, filius Cunonis militis de Mazzoldersbach, de bona voluntate nostra vendidit venerabilibus dominis, decano et capitulo maioris ecclesię Spirensis, quartam partem decimę in Meckenheim, quam a nobis in feodum habuit, quiete et pacifice cum omnibus suis attinenciis perpetuo possidendam. In cuius decimę restaurum prefatus miles H. contulit nobis bona sua in Alhesheim et in Ginninheim et tria iugera vinee in Didensheim. Cuius rei testes sunt, Didericus de Gewersheim, Didericus filius suus, Rudewinus de Vlambrunnen et Didericus de Wizzen, milites. Acta sunt hęc anno Domini MCCXLIII. V. kal. marcii.

236. Heinrich ritter von Alzei verkauft dem domcapitel zu Speyer seine güter zu Rödersheim. 1243 mai.

Heinricus miles de Alceia. Notum sit omnibus ad quos presens scriptum pervenerit, quod ego de consensu et bona voluntate G. uxoris meę, vendidi universa bona mea cum omni iure suo in Rethersheim, capitulo maiori ecclesię Spirensis preciumque bonorum eorundem literis presentibus confiteor me recepisse, renuncians una cum uxore mea eisdem

et secundum terre consuetudinem exfestucans proprietatem et possessionem illorum ipsi capitulo libere et absolute tradens. In cuius facti robur et testimonium presentem literam eidem capitulo sigillatam tradidi et quod sigillum proprium non habeo usus sum sigillo Wernheri antiquioris dapiferi de Alceia. Data et scripta est hęc litera anno Domini MCCXLIII. mense maio. Testes Wernherus et Wernherus dapiferi de Alceia, Volgmarus et Cuonradus milites de Alceia.

237. Berthold von Eberstein domprobst zu Speyer freiet die capelle zu Mettenheim, Speyer, 1243 mai 9.

B. Dei gracia Spirensis prepositus, tenore presencium profitemur, quod nos ad peticionem conventus in Hemmenrode capellam in Mettenheim nostri archidiaconatus, que ad Novamcuriam Spirensis diocesis pertinere dinoscitur, tali gracia et libertate donavimus, ut ab omni genere exactionis, qua qualicunque occasione ecclesię nostri archidiaconatus quantum ad nos in posterum gravantur, dicta capella sit prorsus absoluta, salvo tamen per omnia iure diocesani et nostro. Datum Spirę, anno Domini MCCXLIII, VII, idus maii.

238. Conrad V. bischof zu Speyer freiet ebenfalls die capelle zu Mettenheim. 1243 iuni 6.

Cuonradus Dei gracia Spirensis episcopus, universis et singulis presens scriptum inspecturis constare volumus, quod nos ad instanciam fratrum in Hemmenrode capellam in Mettenheim, que aď Novamcuriam spectare dignoscitur, ea libertate et iure gaudere volumus, ut quacunque occasione clericos nostrę diocesis nobis dare pecuniam contigerit, nichil eis a dicta capella exigatur, sed permanet ab omni solucione penitus absoluta. Presentem igitur cedulam dictis fratribus in testimonium nostro sigillo munitam duximus conferendam. Datum anno Domini MCCXLIII, VIII, idus iunii.

239. Innozenz IV. pabst bestätiget dem domcapitel zu Speyer das herkommen, vermöge dessen nur die anwesenden canoniker ihre bezüge erhalten. Lyon, 1244 april 5.

Innocencius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, capitulo Spirensi salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere con

sensum et vota, que a racionis tramite non discedant, effectu prosequente complere. Cum igitur sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, de antiqua et approbata et hactenus pacifice observata Spirensis ecclesię consuetudine sit obtentum, ut ipsius canonici prebendarum, quas in ea obtinent, proventus non percipiant, nisi tantummodo cum in ea residenciam fecerunt personalem vel, cum absentes fuerint, prius a vobis petita licencia et obtenta: nos devocionis vestrę precibus inclinati consuetudinem ipsam prout laudabilis est et iusta et in alicuius preiudicium non redundat, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hęc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Lugduni, nonas aprilis, pontificatus nostri anno secundo.

240. Innozenz IV. pabst erklärt dem abte zu Weissenburg das herkommen, vermöge dessen nur die anwesenden canoniker ihre bezüge erhalten, dem Speyerer domcapitel bestätiget zu haben. Lyon, 1244 april 5.

[ocr errors]

Innocencius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, abbati et priori albi castri, Spirensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum sicut ex parte dilectorum filiorum capituli Spirensis ecclesię fuit propositum coram nobis, de antiqua et approbata et hactenus pacifice observata ipsius ecclesie consuetudine sit obtentum, ut ipsius canonici prebendarum, quas in ea obtinent, proventus non percipiant, nisi tantummodo cum in ea residenciam fecerint personalem vel, cum absentes fuerint, prius ab eis petita licencia et obtenta: nos devocionis eorum precibus inclinati, consuetudinem ipsam prout laudabilis est et iusta et in alicuius preiudicium non redundat, auctoritate apostolisa duximus confirmandam. Quocirca discrecioni vestrę per apostolica scripta mandantes, quatinus dictum capitulum non permittatis super premissis contra confirmacionis nostrę tenorem ab aliquibus indebite molestari, molestatores huiusmodi per censuram ecclesiasticam, appellacione postposita, compescendo. Datum Lugduni, nonas aprilis, pontificatus nostri anno secundo.

241. Innozenz IV. pabst erklärt dem domcapitel zu Speyer, dass diesem niemand zu einer präbende dürfe aufgedrungen werden, Lyon, 1244 mai 31.

Innocencius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ... episcopo et dilectis filiis, capitulo Spirensi salutem et apostolicam benedictionem. Paci et tranquillitati vestrę ac Spirensis ecclesię paterna volentes imposterum sollicitudine providere, auctoritate vobis presencium indulgemus, ut ad recipiendum aliquem in eiusdem ecclesię canonicum vel providendum alicui pensionibus vel prebendalibus vel aliis ecclesiasticis beneficiis, compelli auctoritate apostolicę sedis vel legatorum ipsius minime valeatis absque speciali mandato sedis eiusdem faciente plenam de hac indulgencia mencionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Lugduni, II. kal. iunii, pontificatus nostri anno secundo.

242. Innozenz IV. pabst gestattet dem bischofe und domcapitel zu Speyer zur zeit des interdicts stillen gottesdienst zu halten. Lyon, 1244 iuni 15.

Innocencius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo et dilectis filiis, decano et capitulo Spirensi salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petencium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter venerabilis frater episcopus et dilecti filii, decanus et capitulum vestris iustis precibus inclinati auctoritate vobis presencium indulgemus, ut cum generale interdictum terrę fuerit, liceat vobis clausis ianuis, non pulsatis campanis, summissa voce, exclusis excommunicatis et interdictis, divina officia celebrare dummodo causam non duceritis interdicto, vel id non contingat vobis specialiter interdici. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Lugduni, XVII. kal. iulii, pontificatus nostri anno secundo.

« AnteriorContinuar »