Imágenes de páginas
PDF
EPUB

243. Friedrich 11. kaiser gestattet der stadt Speyer einen iahrmarkt von fünfzehn tagen. Verona, 1245 iuli.

Fridericus Dei gracia Romanorum imperator semper augustus, Ihierosalem et Sicilię rex. Ad hoc in opportunis locis generales nundinę sunt inventę, ut communis utilitas quam longe lateque humana procurat industria communiter alternis commerciis procuretur. Hinc est, quod subditorum commoditatibus providentes nichilominus generales curas hominum et labores benigno prospicientes intuitu, civitatem Spirensem pro mutuis commodis exercendis utilem et acceptam, ad celebrandas annuatim universales nundinas a festo apostolorum Symonis et Iudę usque ad quindecim dies sequentes duraturas, duximus deputandam, statuentes, ut ibidem sub securitate nostra et imperii, tam vicini quam remoti conveniant cum mercemoniis suis, communia, sicut moris est, commoda faciendo, dummodo vicinis nundinis indulta in eisdem diebus non possit opportunitas prepedire. Quare mandamus, precipimus et hortamur universos et singulos, quos gerendarum usus utilitatum et commoda rerum ubique sollicitant, quatenus statutis loco et tempore sub nostro et imperii securo ducatu cum rebus, mercimoniis et ceteris opportunitatibus, que consueverint ad invicem ad commune commodum procurari, hilariter et prompte conveniant pro pręfixis nundinis exercendis, presentis scripti sanctientes edicto, ut omnibus ad eas venientibus, commorantibus et ab inde recidivis secura tranquillitas et tranquilla securitas prebeatur, et quod in personis et rebus undique serventur indempnes, et nullus audeat eos offendere vel occasione qualibet aliquid ipsis impedimentum inferre, donec ad prętaxatum locum veniant et sub eiusdem nostra et imperii securitatis indulgencia salubriter ad propria revertantur, scientes quod quicunque mandati nostri temerarius existeret violator indignacioni nostrę et imperii ac ulcioni debitę subiacebit, hiis qui pacem et indempnitatem servabunt nostri favoris graciam obtenturis. Ad cuius rei futuram memoriam et stabilem firmitatem presens scriptum fieri et maiestatis nostrę sigillo iussimus communiri. Datum Veronę, anno dominicę incarnacionis MCCXLV. mense iulii, III. indictionis.

244. Innozenz IV. pabst bestütiget die satzung des Speyerer domcapitels, dass iede präbende drei iahre zu gunsten der domfabrik erledigt bleibe. Lyon, 1245 aug. 22.

Innocencius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, capitulo Spirensi salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum, et vota que a racionis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Cum igitur, sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, communi consilio duxeritis statuendum, ut fructus prebendarum, quas in ecclesia vestra vacare contigerit, ad fabricam, sarta tecta ipsius ecclesię per triennium deputentur: nos devocionis vestre precibus inclinati, statutum ipsum ad exemplar bone memorię Honorii papę, predecessoris nostri, prout pie ac provide factum est, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrę confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Lugduni, XI. kal. septembris, pontificatus nostri anno tercio.

245. Innozenz IV. pabst erlaubt dem domcapitel zu Speyer zwei präbenden in vier theilen zu dürfen. Lyon, 1245 oct. 18.

Innocencius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, decano et capitulo Spirensi salutem et apostolicam benedictionem. Hiis que pro ecclesiarum utilitatibus provide statuuntur libenter adimus apostolici muniminis firmitatem, ut intemerata consistant, que nostra fuerint protectione firmata. Cum igitur, sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, pro cultu divini nominis in vestra ecclesia augmentando, duas prebendas eiusdem deliberacione provida duxeritis dividendas, ipsasque quatuor personis idoneis contuleritis, que ita pingues existunt, quod cuilibet eorum in competenti beneficio est provisum: nos devocionis vestre precibus inclinati, quod super hoc a vobis provide factum est, ratum et gratum habentes, illud auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrę confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et

beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Lugduni, XV. kal. novembris, pontificatus nostri anno tercio.

246. Innozenz IV. pabst ertheilt der domkirche zu Speyer ablässe auf mehrere feste. Lyon, 1245 oct. 26.

Innocencius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, decano et capitulo Spirensi salutem et apostolicam benedictionem. Etsi loca sanctorum omnium pia sint devocione fidelium veneranda, ut Dei honorantes amicos, ipsi nos amicabiles Deo reddant, et illorum nobis quodammodo vindicantes patrocinium apud ipsum, quod merita nostra non obtinent, eorum mereamur intercessionibus obtinere: illa tamen ecclesia ampliori debet devocione a Christi fidelibus honorari, que in honore gloriosę Dei genitricis virginis Marię noscitur dedicata, utpote que mater pulchre dilectionis et timoris et sanctę spei orat pro miseris, pro afflictis supplicat et pro peccatoribus intercedit. Cuius igitur, sicut nobis vestra peticio continebat, ad ecclesiam vestram, que ipsius virginis est vocabulo insignita, in eius festivitatibus et in nativitate et in resurrectione Domini et pentecoste ac in dedicacione ipsius ecclesię devote concurrat populi multitudo, ut tandem fideles Christi quibusdam illectivis premiis, indulgenciis scilicet et remissionibus invitata libencius et efficacius currant in odorem flagrantis gracię Iesu Christi, cunctis vere penitentibus et confessis, qui eciam ecclesiam in festivitatibus supradictis venerabiliter visitarint, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius auctoritate confisi, quadraginta dies de iniunctis sibi penitenciis annis singulis misericorditer relaxamus. Datum Lugduni, VII, kal. novembris, pontificatus nostri anno tercio.

247. Das kloster zum heiligen grabe bei Speyer verkauft dem domküster daselbst güter zu Westheim. 1246 iuni 10. Prior totusque conventus dominici sepulcri apud Spiram, universis in perpetuum. Ne ea que geruntur in tempore oblivionis caligine obfuscentur, notum fieri cupimus singulis et universis presentis paginę inspectoribus, quod nos unanimi consensu nostro accedente vendidimus libere et absolute domino D. custodi Spirensi pro certa summa pecunię bona nostra in

Westen et in Lengenvelt sita, que quondam fuerunt relictę Cuonradi Albi in suburbio veteris portę commorantis, ut ipsis cum omni utilitate qua et nos perpetuo perfruatur. Pręstabimus eciam ipsi coram omnibus, et precipue heredibus relictę C. Albi prenotati, plenam waradiam, obligantes nos in solidum eidem domino D. dampnum resarcire, si quod occasione bonorum eorundem ipsi emerserit. Ut autem prelibatę vendicionis et empcionis contractus plenam habeat firmitatem, presentem cedulam prenominato domino D. tradidimus sigillo nostro roboratam. Datum anno Domini MCCXLVI. IIII. idus iunii.

248. Heinrich II. bischof zu Speyer bestätiget die begüterung des klosters Lichtenthal bei Baden-Baden. 1246 iuli

H. Dei gracia Spirensis electus, S. decanus totumque capitulum ecclesię Spirensis, universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in vero salutari. Quoniam humanę voluntates ex diversis causis plerumque variantur, opere precium est, ut ea que ad honorem et laudem Omnipotentis deputantur, tam literali caucione quam privilegiorum munimine fulciantur. Ad noticiam igitur tam presencium quam futurorum pervenire cupimus, quod cum Irmengardis relicta illustris viri Hermanni marchionis de Baden nostrę diocesis, saniori ducta consilio ob remedium animę dicti marchionis et remissionem peccatorum, ipsius suorumque liberorum illustrium virorum Hermanni et Rudolphi memoriam imposterum celebrandam, apud Buren prope Baden claustrum sacrimonialium edificare cepisset, nec ad ipsius operis consumacionem vel personarum ibidem Domino nostro Iesu Christo famulari volencium sustentacionem proprię suppeterent facultates, usi salubri consilio dominę et matris suę Irmengardis, hec bona videlicet iura patronatus in Ettlingen ecclesiarum et in Baden, decimam que ipsis cedebat apud Uffenzheim, villas in Winden et Buren, cum omnibus suis attinenciis, duas curias in Ose et unam in Eberstein, duodecim libras Argentinensis monetę de censibus ipsorum in Selse persolvendis contulerunt et in ipsam cum omni iure, quo dicta bona ad ipsos pertinebant, transtulerunt, dantes eidem I. plenam potestatem, ut eadem bona ad usus dicti claustri sine difficultate qualibet et contradictione conferat, ita videlicet quod quicquid pater ipsorum ipsique H. et R. in prefatis bonis perceperunt prenotatum claustrum eadem

percipiendi gaudeat integritate. Ut autem hęc donacio robur obtineat firmitatis, nec ab aliquo valeat imposterum violari, presentem literam sigillis nostro et capituli Spirensis, dominorum Eberhardi et Ottonis fratrum et comitum de Eberstein et Eberhardi iunioris, Ulrici comitis de Wirtenberg, nec non ipsorum marchionum necesse fuit insigniri. Sunt et alii huius donacionis testes: presbiteri omnium sanctorum Argentinensis diocesis, plebani in Ettlingen et in Winnisheim (Sunnesheim?) scilicet Simundus et Wezilo, Cuonradus notarius, Albertus miles de Libenstein, Burcardus et Henricus dicti Rodere de Iberch, Erlewinus scultetus de Pforzheim et Rimo miles, et alii quam plures. Datum anno Domini MCCXLVI. mense iulio.

249. Innozenz IV. pabst nimmt die personen und besitzungen der domkirche zu Speyer in besonderen schutz, Lyon, 1246 iuli 30.

Innocencius episcopus, servus servorum Dei, diletis filiis, decano et capitulo Spirensi, salutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta Romana ecclesia devotos et humiles filios ex assueto pietatis officio diligere propensius consuevit, et ne pravorum hominum molestiis agitentur, eis tanquam pia mater suę protectionis munimine confovere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis precibus inclinati personas vestras et ecclesiam, in qua divino vacatis obsequio, cum omnibus bonis vestris, que in presenciarum racionabiliter possidetis, aut in futurum iustis modis pręstante Domino poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrę protectionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Lugduni, III. kal. augusti, pontificatus nostri anno quarto.

250. Innozenz IV. pabst erklärt den stiftern zu Speyer die besitzungen der dortigen domkirche unter den besonderen schutz genommen zu haben. Lyon, 1246 iuli 30.

Innocencius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis sancti Germani, sancti Guidonis et sanctę Trinitatis Spirensium ecclesiarum. . decanis salutem et apostolicam benedictionem. Cum dilectos filios, decanum et capitulum Spirense

« AnteriorContinuar »