Imágenes de páginas
PDF
EPUB

fénawe verteretur, in nos tamquam in iudices a dictis capitulo et universitate fuerit compromissum, ita quod utraque pars sentencię nostre in hac parte sine contradictione qualibet stare seu parere debeat, nos quia iudicantem sive iudicantes cuncta resummari oportet, super premissis articulis diligenter inquisivimus veritatem ac plene cognovimus seu didicimus, quod Deo debita sit solucio decimarum in tantum, ut in hiis prescripcio locum non habeat et quod ad eas solis clericis exhibendas, quibus ipsas Deus pro suo cultu concessit, laici si moniti reddere noluerint, distinctione ecclesiastica sint cogendi, nec eciam imperialis concessio quantumcunque generaliter fiat, potest aliquem a solucione eximere decimarum. Preterea inspeximus privilegia capituli predicti, in quibus continetur, quod universitas mémorata decimam minutam tam infra civitatem Spirensem, quam extra solvere tenetur capitulo sepedicto. Hiis igitur racionibus moti, que continent ius expressum, summando dicimus, quod eadem universitas tam ex constitucione, divina, quam eciam iure speciali ad solucionem prętactę decimę infra muros civitatis et extra eidem capitulo teneatur ac competenciam eiusdem decimę ipsi capitulo adiudicamus presencium testimonio literarum. Item cum capitulum prenotatum triginta annis et amplius in quietà et pacifica possessione foresti in Phaffenawe extiterit, ita quod nulli hominum licitum fuerat secare ligna in dicto foresto preter licenciam et consensum capituli eiusdem, nos in omnibus per viam iuris incedere volentes, auctoritate iudiciali, qua fungimur in hac parte, prefatum capitulum in eandem possessionem foresti sepius dicti, in qua fuerint, remittendum duximus et per summam remittimus iusticia exigente. Datum anno Domini MCCLX.

312. Heinrich II, bischof zu Speyer bestätiget dem kloster St. Lambrecht den kauf des zehnten zu Dannstadt. 1260.

Heinricus Dei gracia Spirensis episcopus, universis pręsencium inspectoribus, presentibus fidem adhibere. Ad universorum devenire volumus noticiam, quod Theodericus et Embrico, milites de Dandestat, Spirensis diocesis, decimam maiorem et minutam, quam ab illustri domino Ludowico palatino Reni, in eadem villa Dandestat iure feodali possidebant, priorisse et conventui sororum monasterii sanctę Lamperti, ordinis prędicatorum, Spirensis diocesis, de pleno iam dicti domini palatini consensu vendiderint pro ducentis mar

cis argenti probati, quam pecuniam se recepisse dicti milites profitentur, omni actioni et impeticioni in posterum super eadem decima tam pro ipsis, quam pro suis heredibus coram nobis absolute renunciantes et omne ius, quod eisdem heredibus in eadem decima competere ac cedere posset, successionis iure ab ipsis penitus auferentes. Ut autem premissa robur habeant et tocius litis materia tollatur, in testimonium et obligacionem predictorum literas presentes dedimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini MCCLX.

313. Ludwig pfalzgraf bei Rhein schenkt dem domcapitel zu Speyer einen hof zu Lachen. 1260.

Universis presentes literas inspecturis. L. Dei gracia comes palatinus Reni, dux Bavarię, subscriptis fidem plenariam exhibere. Ad cunctorum volumus noticiam pervenire, quod nos curiam nostram sitam in Lachen retro ecclesiam cum suis pertinenciis ad nos iure proprietatis spectantem, quam Conradus de Lichtenstein miles, qui tenuit in feodo a nobis, eandem nobis in palacio nostro Heidelberg coram pluribus militibus, ministralibus, vasallis et castrensibus nostris publice resignavit, ob honorem et reverenciam gloriose virginis Marię et ad instantem peticionem H. militis dilecti familiaris et fidelis nostri cum omni iure, quod nobis in eadem curia competebat, decano et capitulo ecclesię sanctę Marię in Spira possidendam perpetuo titulo proprietatis conferimus liberaliter et donamus. In cuius rei testimonium damus dicto capitulo presentem cartam nostri et Ph. de Hohenvils, Ph. nati eiusdem et predicti H. de Rupretsburg militis, qui donacioni huic affuerunt, sigillorum munimine roboratam. Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo.

314. Heinrich II. bischof zu Speyer schenket den bürgern daselbst das weinungeld auf fünf iahre. 1260 märz 31.

Universis presencium inspectoribus vel auditoribus, Heinricus Dei gracia Spirensis episcopus, imperialis aulę cancellarius, fidem presentibus adhibere. Ad vestram et omnium transmittimus noticiam, quod nos exactiones, vini, curruum èt bigarum, que unquam exactiones ungelt vulgariter appellantur, permittimus et indulgemus civibus nostris Spirensibus tenendas et usufruendas ab octava Bartholomei nunc

proxima ad quinquennium, accedente ad hoc Spirensis capituli beneplacito et consensu, obligantes nostrum successorem ad eadem, si medio tempore decesserimus, observanda. In cuius rei testimonium nostrum maioris ecclesię Spirensis, sancti Germani, sancti Widonis et sanctę Trinitatis capitulorum sigilla presentibus sunt appensa. Actum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo, secundo kal. aprilis.

315. Alexander IV. pabst giebt den Speyerern den freibrief, dass sie ausserhalb der stadt nicht dürfen vor gericht gestellt werden. Anagnie, 1260 iun. 19.

Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, civibus Spirensibus salutem et apostolicam benedictionem. Apostolice sedis benignitas sincere obsequencium vota fidelium favore benevolo persequi consuevit et illorum personas, quas in sua devocione promptas invenerit et ferventes, quibusdam titulis decencius decorare. Ut igitur ex devocione, quam ad nos et Romanam ecclesiam habere noscimini, senciatis vobis favorem apostolicum accrevisse, vestris precibus inclinati, quod auctoritate literarum sedis apostolicę, que de hac indulgencia plenam et expressam de verbo ad verbum mencionem non fecerint, trahi extra civitatem Spirensem ad iudicium nequeatis inviti, quamdiu parati fueritis coram vestro ordinario de vobis conquerentibus stare iuri, auctoritate vobis presencium indulgemus. Eadem auctoritate nichilominus decernentes, ut si aliquid contra huiusmodi concessionis nostrę tenorem a quocunque extiterit propria temeritate presumptum, sit irritum et inane. Et si forte alique sentencię in vos hac occasione prolatę fuerint, nullum robur obtineant firmitatis, mandato sedis apostolicę semper salvo. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Anagnię, decima tercia kalendas iulii, pontificatus nostri

anno sexto.

316. Alexander IV. pabst bestätiget der stadt Speyer alle ihre freiheiten. Anagnie, 1260 iuni 21.

Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, civibus Spirensibus salutem et apostolicam benedictionem. Iustis

petencium desideriis dignum est nos facile prebere consensum, et vota, que a racionis tramite non discordant, effectu prosequenti complere. Eapropter dilecti in Domino filii, vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates sive privilegia seu alias indulgencias a predecessoribus nostris Romanis pontificibus, ab imperatoribus, a regibus et principibus, vel aliis Christi fidelibus racionabiliter vobis concessas, nec non bonas consuetudines et omnia iura, que hucusque observastis, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrę confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Anagnię, undecimo kal. iulii, pontificatus nostri anno sexto.

317. Alexander IV. pabst stellt den abt zu Limburg als schirmer der von ihm bestätigten freiheiten der stadt Speyer auf. Anagnie, 1260 iuni 21.

Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio, abbati monasterii Limpurgensis, ordinis sancti Benedicti, diocesis Spirensis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum dilectis filiis, civibus Spirensibus omnes libertates et immunitates sive privilegia seu alias indulgencias a predecessoribus nostris Romanis pontificibus, ab imperatoribus, a regibus et principibus, vel aliis Christi fidelibus racionabiliter ipsis concessas, nec non bonas consuetudines et omnia iura, que hucusque observarunt, auctoritate apostolica duxerimus confirmandas, discrecioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus non permittas ipsos supra hiis contra confirmacionis nostrę tenorem ab aliquibus indebite molestari, molestatores huiusmodi per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescendo, non obstante, si aliquibus a sede apostolica sit indultum, quod suspendi vel interdici aut excommunicari non possint, nisi de indulto huiusmodi sibi concesso plena et expressa in nostris literis mencio habeatur. Datum Anagnię, undecimo kal. iulii, pontificatus nostri anno sexto.

318. Richard könig schenkt dem bischofe Heinrich 11, zu Speyer den pfarrsatz zu Hassloch, Mainz, 1260 oct. 1. Richardus Dei gracia Romanorum rex semper augustus, universis sacri imperii Romani fidelibus ad quos literę istę pervenerint, graciam suam et omne bonum. Sincera dilectio, quam ad dilectum principem nostrum, venerabilem Heinricum Spirensem episcopum suis exigentibus meritis gerimus, nos inducit, ut eius personam ob honorem regis regum et reverenciam intemerate virginis, cuius idem episcopus in Spirensi ecclesia existit vicarius, nos delectet condignis honoribus exaltare, exaltatam uberioribus beneficiis iuxta precedencium nos dive memorię regum et imperatorum exempla sic attollere, quod ipsius donacio in respectu retribucionis et meriti ceteros ad obsequendum nostrum et zelum imperii fervencius moneat et inducat. Sane recolentes altissimo placitu Spirensem ecclesiam, pro nostro anniversario annis ibidem singulis celebrando et ob dilectionem dicti episcopi speciali respicere gracia ecclesiam de Haselach, Spirensis diocesis, cuius ecclesię patronatus ad nos pertinet, dictę Spirensi ecclesię, memorato episcopo suisque successoribus cum iure patronatus, sicut ad nos et imperium pertinet, regia liberalitate conferimus presencium testimonio literarum, volentes, ut prefatus episcopus dictam ecclesiam possideat et possesse proventus percipiat, hac collacione nostra divino motu et liberalitate regia facta ad sepedicti episcopi, successorumque successores perpetui temporis valitura. In cuius rei testimonium sigilli nostri impressione has literas nostras duximus roborandas. Datum Moguncię, primo die octobris, indictione quarta, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo, regni vero nostri anno quarto.

319. Das domcapitel zu Speyer verpachtet güter zu Lusstadt an Heinrich von Weiler. Speyer, 1261 feb. 3.

Capitulum maioris ecclesię Spirensis in perpetuum. Heinrico de Wilre, qui curiam et prędium, quod habemus in villa Lustat, hactenus tenuit pro quadraginta quatuor modiis tritici annuatim in granario nostro persolvendis, graciam facientes specialem ipsi indulgemus et promittimus, ut post obitum suum alter filiorum Heinricus vel Hemricus, qui tunc abilior nobis usus fuerit, eandem curiam vel prędium, quoad vixerit tantum teneat, et pensionem nobis exinde constitutam

« AnteriorContinuar »