Imágenes de páginas
PDF
EPUB

iussimus impressione signiri. Signum domini Heinrici tercii regis invictissimi +. Theodericus cancellarius vice Bardonis archicancellarii recognovi. Data VIII. idus iulii, anno dominicę incarnacionis MXLVI. indictione XIIII. anno autem domini Heinrici tercii ordinacionis eius XVIII, regni vero VIII, Actum Rochidech feliciter amen.

33. Heinrich III. könig schenkt der domkirche zu Speyer den hof Nürtingen im Neckargaue. Augsburg, 1046 sept. 7.

In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Heinricus divina favente clemencia rex. Si in vinea Dei omnipotentis hora licet undecima vocati digne laboraverimus, divina preveniente gracia pares effici speramus his, qui portaverunt pondus diei et ęstus. Id autem facere credimus, si ecclesias Dei collatis. a se beneficiis fideliter sublimemus. Quapropter omnium Christi nostrique fidelium tam futurorum quam presencium noscat universitas, qualiter nos pro remedio animarum videlicet patris nostri beatę memorię Chuonradi imperatoris augusti ac amantissimę matris nostrę Gisilę simulque ob salutem et remedium animę nostrę atque Agnetis reginę nostre contectalis dilectę, sanctę Spirensi ecclesię in honore beatissimę Dei genitricis constructę, in qua corpora patris nostri matrisque consepulta remanent, fratribusque inibi Dei servicio assidue vacantibus, quandam curtem nomine Niuritingin, sitam in pago Neckergovve in comitatu Werinharii comitis, cum omnibus suis appendiciis, hoc est utriusque sexus mancipiis, areis, ędificiis, agris, terris, cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, molis, molendinis, piscacionibus, silvis, venacionibus, exitibus et reditibus, viis et inviis, quesitis et inquirendis cum omni utilitate, que ullo modo inde poterit provenire, in proprium tradidimus. Eo nimirum tenore, ut eiusdem ecclesię prępositus eiusque successores, cum consilio et consensu fatrum de eadem curte liberam deinceps habeant potestatem tenendi, commutandi, precariandi, vel quicquid sibi placuerit ad usum fratrum inde faciendi. Si autem, quod absit, aliquis eiusdem sedis episcoporum aut sibimet ipsi usurpare, aut alicui in beneficium dare, vel quoque modo a servicio fratrum presumpserit abalienare, bis aut ter ab herede nostro et fratribus monitus, ut emendet et renuerit, sibique in ammonicione obedire contempserit, idem noster proximus heres dimidiam libram auri in publico pon

Remling's Urkundenbuch.

3

[ocr errors]

dere ad altare sanctę Marię persolvat, sibique supradictam curtem hereditario iure possidendam redimat. Et ut hęc nostrę tradicionis et constitucionis auctoritas stabilis et inconvulsa omni evo permaneat hanc cartam inde conscriptam manu propria, ut infra poterit videri corroborantes sigillo nostro iussimus insigniri. Signum domni Heinrici tercii regis invictissimi. Theodericus cancellarius vice Bardonis archicancellarii recognovi. Data VII. idus sept. anno dominicę incarnacionis MXLVI. indictione XIIII. anno autem domni Heinrici tercii ordinacionis eius XVIII. regni vero VIII. Actum Augustę in Dei nomine feliciter amen.

34. Heinrich 111. könig schenkt der domkirche zu Speyer den hof Mindelheim in Schwaben. Augsburg, 1046 sept. 7.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus divina favente clemencia rex. Evangelicis Domini nostri Ihesu Christi pręceptis instruimur divinis cultibus invigilare sanctorumque suorum ecclesias collatis a se beneficiis sublimare, quando veniam eorum intercessionibus mereamur obtinere. Quapropter universitati Christi nostrique fidelium presencium videlicet ac futurorum perspicuum esse volumus, qualiter nos pro remedio animarum scilicet dilectissimi patris nostri, beatę memorię Chuonradi imperatoris augusti ac amantissime nostrę genitricis Gisilę augustę atque nostra perpetua salute contectalisque nostre Agnetis scilicet reginę, sancte ecclesię Spirensi in honore beatissimę Dei genitricis constructę, in qua corpora patris nostri matrisque consepulta remanent, fratribusque inibi Dei servicio assidue vacantibus, quandam curtem Mindelheim dictam, sitam in pago Duria in comitatu Udalrici comitis, cum omnibus suis appendiciis, hoc est utriusque sexus mancipiis, areis, terris, cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, molis, molendinis, piscacionibus, silvis, venacionibus, exitibus et reditibus, viis et inviis, quesitis et inquirendis, cum omni utilitate, que ullo modo inde potuerit provenire in proprium tradidimus. Eo nimirum tenore, ut eiusdem ecclesię prepositus eiusque successores cum consilio et consensu fratrum de eadem curia liberam deinceps habeant potestatem tenendi, commutandi, precariandi, vel quicquid sibi placuerit ad usum fratrum inde faciendi. Si autem, quod absit, aliquis eiusdem ecclesię episcoporum aut sibimet ipsi usurpare, aut alicui in beneficium dare, vel quoquo modo a servicio fratrum

1

[ocr errors]

presumpserit abalienare, bis aut ter ab herede nostro monitus, ut emendet, et si renuerit sibique in ammonicione obedire contempserit, idem noster proximus heres dimidiam libram auri in publico pondere ad altare sanctę Marię persolvat, sibique supradictam curtem hereditario iure possidendam redimat. Et ut hęc nostrę tradicionis et constitucionis auctoritas regalis stabilis et inconvulsa omni evo permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri. Signum domni Heinrici tercii regis invictissimi. Theodericus cancellarius vice Bardonis archicancellarii recognovi. Data VII. idus septembris, anno dominice incarnacionis MXLVI. indictione XIIII. anno autem domni Heinrici tercii ordinacionis eius XVIII, regni vero VIII. Actum Augustę in Dei nomine feliciter amen.

35. Heinrich III. könig schenkt der domkirche zu Speyer güter in Nussdorf, Schaidt, Lauterbach und Salmbach. Augsburg, 1046 sept. 7.

In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Heinricus divina favente clemencia rex. Magnum quidem premii meritum apud conditorem omnium Deum procul dubio promereri speramus, si venerabilia loca prędiis rebusque possessionis nostrę aliis ad divine laudis honorem, sanctorumque ob commemoracionem concesso tempore amplificamus. Proinde omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse volumus, qualiter nos pro remedio animę patris nostri Cuonradi imperatoris augusti, beatissimę in evum recordacionis, et matris nostrę Gisele imperatricis augustę, simul eciam dilectissime coniugis nostrę reginę Cuonigundis pię memorię atque pro nostra perpetua salute, contectalisque nostre Agnetis scilicet reginę, sanctę Spirensi ecclesie in honore sanctissimę virginis Marię constructę, in qua corpora patris nostri matrisque consepulta remanent, fratribusque inibi Dei servicio assidue vacantibus, quedam predia in villis Nusdorff, Spirgesceid, Lutderbach, Salhunbach, in pago Spiragowe, in comitatu Hugonis comitis sita, cum ceteris adiacentibus villis, quas sepedictus genitor noster in eodem pago et comitatu ullo modo acquisivit, nobisque hereditario iure reliquit, cum omnibus appendiciis suis, cum mancipiis, areis, edificiis, agris, vineis, terris, cultis et incultis, pratis, pascuis, campis, silvis, venacionibus, aquis aquarumque decursibus, molis, mo

lendinis, piscacionibus, exitibus et reditibus, viis et inviis, quesitis et inquirendis, cum omni utilitate, que ullo modo inde poterit provenire, in proprium tradidimus. Eo nimirum tenore, ut eiusdem ecclesię prępositus, eiusque successores cum consilio et consensu fratrum de prętitulatis prędiiś liberam dehinc potestatem habeant, tenendi, commutandi, precariandi, vel quicquid sibi placuerit, ad usum fratrum inde faciendi. Si autem, quod absit, aliquis eiusdem ecclesię episcoporum, aut sibimet ipsi usurpare, aut alicui in beneficium dare, vel quoquo modo a servicio fratrum presumpserit abalienare, bis aut ter ab herede nostro et fratribus monitus, ut emendet, et si renuerit, sibique in ammonicione obedire contempserit, idem noster proximus heres dimidiam libram auri in publico pondere ad altare sanctę Marię persolvat, sibique supradicta prędia hereditario iure possidenda redimat. Et ut hec nostrę tradicionis, constitucionis auctoritas stabilis et inconvulsa omni evo permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria corroborantes sigillo nostro iussimus insigniri. Signum domni Heinrici tercii regis invictissimit. Theodericus cancellarius vice Bardonis archicancellarii recognovi. Data VII. idus septembris, anno dominice incarnacionis MXLVI. indictione XIIII. anno autem domni Heinrici tercii ordinacionis eius XVIII, regni vero VIII. Actum Augustę feliciter amen.

36. Heinrich III, könig schenkt der domkirche zu Speyer die dörfer Spergelbach und Lug im Speyergaue, Augsburg, 1046 sept. 7. In nomine sanctę et individue Trinitatis. Heinricus divina favente clemencia rex. Si ecclesias Dei dignis et congruis honoribus exaltaverimus easque amplificando sublimaverimus, divinitatis misericordiam nobis prompciorem et clemenciorem adesse et prodesse non dubitamus. Quapropter omnium Christi nostrique fidelium universitati notum volumus fieri, qualiter nos pro remedio animarum scilicet genitoris nostri Chuonradi piissime memorię imperatoris augusti, ac amantissimę matris nostrę Gisilę augustę, nec non dilectissimę coniugis nostrę Chuonigundis regine beate memorię, atque pro nostra perpetua salute contectalisque nostrę Agnetis reginę, sanctę Spirensi ecclesie in honore beatissimę Dei genitricis constructę, in qua corpora patris nostri matrisqué consepulta remanent, fratribusque inibi Dei servicio assidue

vacantibus, quasdam villas Pillungisbach et Luoch dictas in pago Spirichgouwe in comitatu Hugonis comitis sitas, quas ex avia nostra Adelheid dicta iure hereditario suscepimus, cum omnibus appendiciis, hoc est utriusque sexus mancipiis, areis, edificiis, agris, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, molis, molendinis, piscacionibus, silvis, venacionibus, exitibus et reditibus, viis et inviis, quesitis et inquirendis, seu cum omni utilitate, que aut scribi potest, aut dici, in proprium tradidimus. Eo nimirum tenore, ut eiusdem ecclesię prępositus eiusque successores cum consilio et consensu fratrum de eisdem villis liberam deinceps habeant potestatem tenendi, commutandi, precariandi, vel quicquid sibi placuerit, ad usum fratrum inde faciendi. Si autem, quod absit, aliquis eiusdem ecclesie episcoporum, aut sibimet ipsi usurpare, aut alicui in beneficium dare, vel quoquo modo a servicio fratrum abalienare presumpserit, bis aut ter ab herede nostro et fratribus monitus, ut emendet, et si renuerit, sibique in ammonicione obedire contempserit, idem noster proximus heres dimidiam libram auri in publico pondere ad altare sanctę Marię persolvat, sibique supradictas villas hereditario iure possidendas redimat. Et ut hęc nostrę tradicionis et constitucionis auctoritas stabilis et inconvulsa omni evo permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri. Signum domni Heinrici tercii regis invictissimi Theodericus cancellarius vice Bardonis archicancellarii recognovi. Data VII, idus septembris, anno dominicę incarnacionis MXLVI. indictione XIIII. anno autem domni Heinrici tercii ordinacionis eius XVIII, regni vero VIII. Actum Augustę.

37. Heinrich III. könig schenkt der domkirche zu Speyer das dorf Lockweiler im Bietgaue. Augsburg, 1046 sept. 7.

In nomine sanctę et individue Trinitatis. Heinricus divina favente clemencia rex. Celsitudo nostrę dignitatis, que nobis illuxit munere divinę maiestatis, instigat nos ecclesiis Dei tanto ardencius curam impendere, quanto nos constat celestis gracię dona largius percepisse. Quapropter omnium Christi nostrique fidelium tam futurorum quam presencium noscat universitas, qualiter nos pro eterna beatitudine piissimi genitoris nostri Cuonradi imperatoris augusti et matris nostrę Giselę,

« AnteriorContinuar »