Imágenes de páginas
PDF
EPUB

5. Wiefried vermacht dem kloster Weissenburg, welchem der bischof David als abt vorsteht, zehen morgen feld. Weissenburg. 760 aug. 4.

Sacrosanctę ecclesię sancti Petri, que est in monasterio, quod vocatur Wizenburg, et est constructum in pago Spirense super fluvio Lutra, ubi in Dei nomine Davidus episcopus pręesse videtur. Ego itaque Wicfridus dono pro anime meę remedium ad ipso loco sancto donatumque ut permaneat esse volo, hoc est in pago Alisacinse, in marca vel in villa quod vocatur Kacesfelt de terra aratoria iurnales quinque et infra marca Bardesteti similer iurnales quinque, ipsos decem iurnales a die presente ad ipso loco sancto trado atque transfundo, ut ab hac die ipsam rem superius nominatam ipsa casa Dei habeat, teneat atque possideat et eorum successoribus Christo propicio derelinquant, faciendi inde quod voluerint, liberum perfruantur arbitrium. Si quis vero ego ipse aut heredes mei et cetera stipulacione subnixa. Actum publice in monasterio Wizenburg, sub die II. nonas augusti, anno VIII. regni domni nostri Pipini regis. Testes Wicfrit, Isanbraht, Graobart, Boranolt. Ego Hildifrit scripsi et subscripsi.

6. Carl der grosse befreit die domkirche zu Speyer unterm bischofe Fraido von steuern und abgaben, wie seine vorfahrer. Harenberg. 782 iuli 25.

Carolus gracia Dei rex Francorum et Longobardorum, impe

rator Romanorum. Maximum nobis credimus in Dei nomine generare compendium, si iustis peticionibus sacerdotum vel clericorum, in quo nostris fuerint auribus prolati, perducimus ad effectum et mercedem lucra conquerimus, vel eis delectet pro stabilitate regni nostri Domini misericordiam frequencius exorare. Atque ideo cognoscat magnitudo vestra, apostolicus vir, Fraido episcopus nobis innotuit, eo quod antecessores nostri ad ecclesiam domnę Marię, vel domni Stephani in civitate Nemetense, seu Spirense, ubi ipse Fraido nunc tempore pontifex esse dinoscitur, et nobis ipse Fraido innotuit, eo quod antecessores reges seu et domnus ac genitor noster Pippinus quondam rex pro mercedis compendium omnes debitus, quod ad fisci dicionibus reddere debuerint, pro retributore Domino et scelerum remissiones ad ipsam supradictam ecclesiam concesserunt, simili modo et nos pro compendium anime nostre et pro stabilitate regni

ad ipsam ecclesiam sanctę Marię vel sancti Stephani supradictos debitos, indulgemus, ea scilicet racione, ita ut nullus iudex publicus in villas supradictę ecclesię tam in Spirense quam in Wormaciense, vel ubicunque dominare videntur, nec freda nec stopha, nec herebannus requirere non presumat, nisi sicut diximus, ipsi homines supradictę ecclesię sub omni emunitate debeant consistere, vel residere. Quapropter decernimus ac iubemus, ut nullus iudex publicus de curtis predicte ecclesię Nemetense, nec freda nec stopha, nec herebanno exigere non presumant, sed quantumcunque ad partem fisci nostri reddere debuerunt, ipse pontifex suçque ecclesie ex nostra munificencia valeat habere concessum atque indultum. Et ut hoc auctoritas firmior habeatur, vel diuturnis temporibus melius conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare et de annulo nostro iussimus sigillare. Data VIII. kal. augusti anno XIII. et VIII. regni nostri. Actum Haribergo publico, ubi Lippa confluit.

7. Ludwig der deutsche bestätiget nach dem wunsche des bischofes Gebhard I. zu Speyer eine dem dortigen domstifte gemachte güterschenkung. Frankfurt. 859 april 29.

In

In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Hludovvicus divina favente gracia rex. Si peticiones fidelium nostrorum iuste petencium aures serenitatis nostrę accomodaverimus et regium morem decenter implemus, et eos procul dubio fideliores et devociores in nostro efficimus servicio. Quapropter comperiat omnium fidelium sanctę Dei ecclesię nostrorumque presencium scilicet et futurorum industria, qualiter vir inluster et venerabilis episcopus nomine Gebahardus veniens in procerum nostrorum presenciam postulavit serenitatem vel mansuetudinem nostram ut suis hominibus nomine Salaman, Folcuin, Guntpreth et iterum Salaman licenciam concederemus illorum proprietatem tradere ad domum sanctę Marię virginis, que constat in civitate Nemeta et Spira in tantum, ut iuxta prefati episcopi voluntatem de illis proprietatibus facere permitteremus. Nos ergo peticionem eius firmiter auribus nostris accomodantes misimus missum nostrum Gunzonem, videlicet venerabilem episcopum partibus illis precipientes ut ipsas res previderet, ubi vel in quo loco existerent vel qualiter fructifera essent, seu diligenter didiceret, utrum voluntas esset fratrum in illa domo persistencium ita agendi an non. Prefatus venerabilis episcopus ad nos revertens omnia placita fratribus in

illis locis morantibus dixit esse ita peragendi et proprietatem in villis vel mancipiis, seu terris cultis et incultis optimam esse. Gebahardus vero hoc peracto iterum veniens in procerum nostrorum presenciam obtulit obtutibus nostris quoddam scriptum, in quo continebatur insertum qualiter prefati vasalli sui, Salaman, Folcuin, Guntpreth et iterum Salaman pro remedio anime illorum tradiderunt ad ecclesiam sanctę Marię Nemeta vel Spira civitate constructam, id est ecclesiam dedicatam cum decimis ex tribus villis ibi persolventibus et curtem cum sepe circumcinctam, casam dominicam cum ceteris ędeficiis ibi assistentibus et terram salicam seu mansos decem et octo in Andagauuue et in Rinhaimo marcha iacentes singule earum cum pratis et terra arabili ad triginta iurnales emensas et in Movalinohaimo marcha curtiles legitimas tres et in Rinhaimo marca curtiles quindecim et forestem dimidiam, que vocabulam habet Bifleoz, id est ad saginandos porcos ducentos de vineis ad carradas duas. In Spirichgauuue et in Uueningo marca iacentes et mancipia triginta utriusque sexus et etatis quorum nomina in illorum scripto inserta invenimus. Cetera videlicet cum omnibus, que ad easdem res pertinere legitime videntur vel aspicere, id est tam in silvis, pratis, pascuis, campis cultis et incultis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus egressu et regressu vel quicquid dici aut nominari potest, seu eciam quicquid deinceps in meliorando aut in adquirendo ibidem elaborare potuerint totum et integrum ad suprascriptam ecclesiam tradiderunt atque transfunderunt. Ea videlicet racione ut supradictas res Gebahardus senior illorum et soror ejus nomine Albheid diebus vitę illorum et qui altero superstes fuerint usufructuario teneant sub nostra tamen defensione atque tuicione. Post illorum vero amborum discessum prefatę res ad predictam sanctam domum perpetualiter persistant. Similiter eciam in ea racione atque convencione prefatas res tradiderunt, ut e contra de eadem suprascripta Nemeta ecclesia in beneficio vitę illorum villam unam nuncupantem Ratherisheim haberent sitam in Spirichgauuue continentes mansos viginti quatuor et in unoquoque manso sunt iurnales triginta. De vineis dominicis ad carradas quatuor cum mancipiis utriusque sexus, seu eciam ceteris omnibus ad eandem curtim dominicam in eadem villa constructam legitime pertinentibus absque ulla contradictione habeant. Et post obitum amborum illorum supranominata villa Ratherisheim ad prędictam Nemetensem ecclesiam revertatur. Et

quod illi in Ardahgauue tradiderunt ad monasterium s. Leonis confessoris Christi et ad ipsos canonicos ibidem Domino militantes revertatur perpetualiter possidendum. Nos ergo illorum scriptum coram nobis relegere iubentes ut audivimus illorum tradicionem iussimus hoc mansuetudinis nostrę pręceptum fieri per quod decernimus atque iubemus, ut nullus ex successoribus nostris neque comes vel aliqua potestas eis aliquid inde erumpat, sed prefatas res secundum illorum tradicionem sub nostra defensione et immunitatis tuicione per hoc nostrę auctoritatis preceptum iure firmissimo teneant atque possideant diebus vitę illorum. Post illorum vero amborum de hac luce discessum omnia sicut illi tradiderunt ad prefata monasteria revertantur simul cum villa, quam per precariam ab illa casa Dei habere videntur absque ulla cuius contradictione ullo unquam tempore aut impedimento. Et ut hçc auctoritas largicionis atque confirmacionis nostrę firmior habeatur et per futura tempora a cunctis fidelibus sanctę Dei ecclesię nostrisque presentibus et futuris verius credatur atque diligencius conservetur manu propria nostra subter eam firmavimus et annuli nostri impressione iussimus sigillari. Signum Hludovvici serenissimi regis +. Comeatus notarius ad

vicem Uuitgarii cancellarii recognovi et subscripsi. Data III. kal. maii anno Christo propicio, XXVI. regni domini Hludovvici serenissimi regis in orientali Francia, indictione VI. Actum Franconofurt palatio regio in Dei nomine feliciter

amen, amen, amen.

8. Ludwig der deutsche bestätiget auf ansuchen des bischofes Gebhard 1. zu Speyer eine dem dortigen domstifte gemachte güterschenkung. Frankfurt. 865 iuni 19.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Hludovvicus divina favente gracia rex. Si peticiones fidelium nostrorum auribus serenitatis nostrę accomodaverimus, non solum regium morem decenter implemus, verum eciam eos procul dubio fideliores ac devociores in nostro efficimus servicio et ad eternam vitam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Quapropter comperiat omnium fidelium nostrorum presencium scilicet et futurorum sollertia, qualiter Gebahardus venerabilis episcopus deprecatus est celsitudinem nostram, ut ob mercedis nostrę augmentum, res quas Theodoldus dedit ad Specchaa in pago Anglahgauue ad Spiracensem ecclesiam,

que est constructa in honore sanctę Marię, et res quas frater suus Hildebertus dedit ad Haganbach in pago Spirense ad prescriptam ecclesiam, vel quicquid isdem predictus venerabilis episcopus Gebahardus in proprium adquisivit in quocunque loco sit, per nostre auctoritatis preceptum totum in usus fratrum Domino famulancium in cenobio Spirense perpetualiter deservire decrevissemus. Cuius peticioni ob amorem Domini nostri Iesu Christi libenti animo assensum prebentes decrevimus ita fieri, et iussimus ei fieri hoc nostrę auctoritatis preceptum per quod decernimus atque iubemus ut prescriptę res, quas Theodoldus dedit ad pręnominatam ecclesiam, et res quas frater predicti venerabilis episcopi Hildebertus dedit ad pręfatam ecclesiam, et omnem proprietatem quam sẹpe nominatus episcopus adquisivit in usus fratrum Domino famulancium in cenobio Spirense perpetualiter deserviant absque alicuius contradicentis obstaculo. Et ut hec auctoritas decrecionis nostrę firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris verius credatur et diligencius observetur, manu propria nostra subter eam firmavimus et annuli nostri impressione assignari iussimus. Signum domni Hludovvici serenissimi regis. Hebarhardus notarius ad vicem Grimaldi archicapellani recognovi et subscripsi. Data XIII. kal. iulii anno XXXIII. regni domni Hludovvici serenissimi regis in orientali Francia regnante. Indictione XII. Actum Franconofurt palatio regio in Dei nomine feliciter amen.

9. Ludwig der deutsche bestätiget einen zwischen dem bischofc Gebhard I. zu Speyer und dem grafen Christian getroffenen tausch mit gütern und gefällen zu Wachenheim und Schifferstadt. Worms. 869 mai 25.

In nomine sancte et individuę Trinitatis. Hludovvicus divina favente gracia rex. Notum sit omnibus sanctę Dei ecclesię fidelibus, nostrisque presentibus scilicet et futuris, qualiter venerabilis episcopus Gebahardus ac Christianus comes quandam commutacionem inter se fecerunt. Dedit namque prescriptus venerabilis Gebahardus Christiano comiti vineam in pago Spirense ad carata una colligenda, de vino in villa que dicitur Uuachenheim. E contra vero in recompensacione earundem rerum dedit predictus Christianus comes in eodem pago, in villa que dicitur Sciffestad de terra iornales, tres. Unde et duas commutaciones per nostram licenciam factas nobis innotuerunt. Sed pro integra firmitate ac securitatis

« AnteriorContinuar »